장음표시 사용
251쪽
DE RERUM BELGI c. VI cISS. Isr
helli fulmen , exegerat Belgio , qui Patribuaerat, qui populo, qui diversa sentientibus c, rus, quem amicitia sua dignatus omni cumulabat honore Ludovicus XIII; crederes sub Frederico Henrico Soles Belgis oriri semper de buisse candidos; nubili saepe suerunt Stristes.
Tandem bella cessarunt ante hos centum
circiter annos. Qui Hispaniam moderabatur imperio Potentissimus Philippus, Regum istius nominis quartus, sancte Belgicam dominam declaravit & sui iuris. Quum tranquillis rebus ac pace viderentur Maiores nostri fruituri, Frederici Henrici filius , Guilhelmus II temporum desiderabat opportunitates, in quibus sua Patris S Avorum gestis inclyta nobilitas enitesceret. Ante diem Deus Principem humana societate d
Intelligunt tandem optimates, rem concor. dia posse firmari. Ex septem Populis delegati Hagam conveniunt ad formandum Reipublicae statum. Frequens erat S venerabilis Amphictyonum Belgarum concio. Didiata coagmentantur: rupta resarciuntur: minima qua que muniuntur. Vnus omnium velut animus, atque admiranda voluntatum erat, esse certe
videbatur, conspiratio.' Credebant plerique , concordiae suturum indi lubile vinculum; nec tamen erat: rupe runt vinculum domesticae factiones pro poten
252쪽
tia conder tantium f , liberis in. civitatibus,
quae Rectore carent, usitatae. Classi praeerat Ruterus; tamen praelia maritima saepe suere minus fortunata.
Revocatur in Angliam Carolus II. A Belga- irum Principibus Hagae magnifice habitus mon- ltes aureos pollicebatur: Amicis mox Anglus jbellum indicit. Maris domini mutuis viribus colliduntur iterum inter se , non iniucundo multis spectaculo. Fortuna Belgis minus adspirabat: sed , humanis casibus nunquam re tardatus, Michaol Ruterus acrior ad pugnas semper redibat, & victoriam tandem reporta uit illustrissimam, diserto Graevii, Francii, aliorumque ore publice aelebratam.' Huic quidem bello finem imposuit Bredana pacificatio: pacis vero fructum triste malum corrupit, duraturum, dum vulnera Reipublicae pertentata rediissent ad sanitatem. Belgarum Opes admodum creverant: a M iorum autem virtutibus adeo deses degeneraverat atque avara posteritas, ut pauperum sanguine partam libertatem maximis assiuentes A.
vitiis retinere non potuerint 'l . De septem Populis tres, Ludovici XIV, Magnifieentissimi Regis , imperiis iam obsequer .
253쪽
In tantis tenebris potuerat videri Belgarum Iibertati ruina parata: serenus adspectus Adolescentis Arausiaci caliginem, auspice Deo, dissipavit. Virtutem Imperatoriam in Tertio Guilhelmo Princeps Condeus expertus , ut solent egregiae Nobilium animae, magnificis verbis
- Maximus ex inimica classe terror oritur: hostilibus coeptis admirando modo Deus obstitit. - Ruterus , navium & sociorum paucitate , Deo suo fretus, erigebatur in spem victoriae: videte , Frisiaci Nobiles, sua solius non avo. rum virtute Magni Ruteri heroicum animum tandem victoriam popularibus luculentam, sibi
Profuere Belgis Principum Galliae dissensio--nes. Placuit Regi, Ducibus placuit, excedere mari munitis Belgarum ditionibus. Tandem samma belli sedatur Novio magi.
Procerum S populi studiis in Angliam evo
catur legum Tutor Arausionensis Princeps. Belgarum Gubernatori classis paratur. Profect ores erat Foederatis plena periculi. Prospertamen fuit eventus & stupendus. Septem Populorum amantissimus Princeps, Belga natus, Rex Magnae Britanniae solemni
254쪽
ter renunciatur. In tanta potentissimorum Populorum concordia .quid tandem, si bestii ingrueret, adeo metuendum videbatur Τ Spes magna fallit interdum, Belgas. publicis in ro
. Foederatorum eXercitibus praeerat Rex & Imperator prudentissimus, suis Populis, militubus inprimis carus, qui cogitate meditabatur ante , quam res aggrederetur: nunc in memoriam , obsecro , reVOeate, per aliquot annos continuos quam infelicem res prudenter meditatae pleraeque omnes habuerint successum. Pausa fit malorum. Mox bellum recrudesis cit. Accedit ad bellum magna calamitas, A
. gusti Regia Guilhelmi III inexspectata mors. Supererat in Frisia, virtutis Arausionensis &. Magnifici tituli legitimus heres, Serenissimi Frisonis Parens Ioannes Guilhelmus, Frisiaco-. rum optimatum illustre caput. Principis , infortunati tandem, virtutibus inprimis Imperatoriis Mariboroughi, Principis Eugenii, ceterorumque, qui fuerant in Martia Guilhelmi Regis exercitati palaestra, res admirandae per longam annorum serium fuere comfectae ; deiectae sunt arces; - urbes expugna tae; victoriae reportatae..' Tum
255쪽
Tum certe bello quaesitam pacem suis tandem videbantur conditionibus daturi Foederati. Quid evenit i scaeva Μvlboroughianae virtutis, S male, quod latendum est, quaesit, rum opum, felicissimis rebus intervenit invidia. Vnius viri, suo Regi laudabiliter c nam dicendum quod res est θ laudabiliter inservientis egregia Taltardi, minus exercitibus ducendis apti, sagacitas, artesque civiles, spes Foeder
torum ingentes subverterunt. Tantum saepe . praestat unus homo multitudini lTandem tamen Trajeetino foedere pacem accepimus. Et nunc arbitror omnium in oculis defixisse me priscam rerum Belgicarum vicissitudinem, ae mala semper ad emendationem Belgarum
flectentis indulgentissimi Dei benignitatem. Longam pacem pacis mala fuisse comitata patuit, Auditores, quando belli flamma ante; hoc octennium per Europam erupit. i Quaenam suerint illa pacis mala, quotidie cadit in deliberationem, inter illos, qui nulla sunt prae nobis instrum praerogativa. Ab his, plerisque penitus dissentio: dissentire vero licebit, opinor, inter liberos cives, in re civili. Di
s magna bmus eventus: cons. Elusdem Histor. L. VIII. P. 366. p. 373. L. IX, p. 391. P. 399. L. xlv, P.
256쪽
Dieam, sed pavea de multis, quae veteres Historicos paulo consideratius versanti mihi vera videbantur. Favete linguis. Omnia ruere in deterius clamor est popularis : eadem vulgatur cantilena per singulas aetates ab hominibus potissimum in angusta domo habitantibus. Hos ego, si tractabiles manum pati possunt, humo subducam ; unde velut e specula prospectus patebit in aliquot secula, quae decimum qui tum, quae captam a Turcis Constantinopolin antecesserunt; aut, si malint, in vivam Europae faciem.
Vbi paulo penitius ex alto de sp xerint in uberes Italiae, Galliae, Hispaniae, Magnae Britanniae regiones , tot nova puerorum instar mirati fatebuntur, non esse, neque unquam
fuisse Belgas Christianorum deterrimos. Decet
uitae iactantur ab inerte multitudine, sunt omnium gentium, omnium sunt seculorum, &paene dixerim humanitatis vitia. Revolvite Populorum annales : oculati duo duntaxat praecipua vitia deprehendetis, quae populosas civitates semper corruperunt, &, nisi tempori corrigantur, pessumdant, avari tiam videlicet, & desidiam. Duplex haec civitatum lues Literatos pariter& indosi os polluit, ac videri potuit Belgarum in longa pace duplex malum Galli victores. industrius populus, Pecuniae
257쪽
contemptor , laudis amans atque honorum , cetera Belgis non sane meliores , istis duabus pestibus vulgo non sunt infecti. Si pacem accepimus , propter vitia nostra saepenumero vim, liberi duobus istis malis , ut olim Belgae, pacem nunc fortasse victores
dederamus. Vehementes motus atque animorum perturbationes, certissimae corporum corruptelae.
possunt in uno homine magnarum esse virtutum contubernales ἱ earum certe, quae prosunt civitatibus. Certa rerum documenta, quae ne nunc quidem in Europae theatro deficiunt, cur Veterum libris Alcibiadas excitaremus ΤMeo arbitratu rara mens erigetur ad magna, quam plebeius angit amor accumulandae pecuniae, etiam per sas, etiam liberis relinquendae: speciosum enim velum arripuimus, quod nostrae praetexeremus avaritiae, simulator est
Sed in pectore , quod scelerata pecuniae, quomodocunque corradendae, fames suis su-riis exagitat, nulli relinquitur probitati locus.. Si qui sorte tales in hoc estis hominum coeta , quos nullos fore desiderem, utinam impallesceretis atque ad humanitatem revocare minit Sed haec vota manebunt.
Fortasse felicius expugnari poterit adolescentum annis nondum firmata desidia, alterum Reipublicae longa pace malum. Mitto
258쪽
. Facies iuventutis in Aeademiis Belgicis, proximis aliquot annis, exsucca fuit & cadave- rosa facies; fas mihi sit vera dixisse , Frane. querae sanior, quam alibi. Sunt etiam nune inter eives nostros Academicos iuvenes egregii, quique viam adsectant ad virtutem, ad veram eruditionem, indefessi. Haec is laudem vestram dicta, Iuvenes, secus atque debuerant accipi nolim. Vos praesertim nunc alloquor, qui Franequeram venistis sacra tractaturi, mea cura, quotquot rei, gionem, virtutem, doctrinam, spectatis; quotquot indies in Belgio decrescentem hominum literatorum eruditionem redintegrari desiderutis; quotquot pacificis monitis obtemperatis: sed, si iuratis pueriliter in certa nomina; si cupide ivultis, in certas classes, in certas factio- nes distingui; si desides rebus nihil prolaturis tempus consumitis; eritis aliquando huius templi dedecora, doctrinarumque corruptores; &, . si quid mea consilia valebunt, hi Proceres vos, si qui tales inter nos latitatis, subtractis inertiae nutrimentis, ex casto Minervae sacrario retrudent in opificinas; suis certe periculis nuper adeo, dum, facile commota, tumultuab tur plebecula, suis periculis admoniti nullis umquam muneribus admovebunt.
Dubito, Populares , an aliunde maior Rebpublicae Belgarum imminuerit ante hoc bien
259쪽
Non pauci divitum & Potentum filioli , a
teneris salua matrum indulgentia corrupti, mittebantur in Academias Belgicas. Postquam cute bene curata, suo fastu quodam arrogantes, civium cum sastidio plateas per aliquot annos nitidi perambulaverant, derepente titulis amplis, etiam pro h pudor l) a nostro
ordine hominum, honestati, muneribus de civitatibus regendis admovebantur; corpus qui.
dem utilissimis saltationibus exercitati , sed
mentis paene vacui ; vix ulla certe Veteris, aut historiae Patriae scientia instrum, nulla rerum Europaearum, nulla humanitatis notitia, nulla rerum civilium, nulla iuris S aequitatis. Verane dixisse videar, an minus , vestra sit deliberatio. Frisii tamen, quando laedum ulcus attigi, non sunt sua laude fraudandi. Aliud est huius gentis ingenium, rarius in hilaritatem e Rfusae, natura proclinantis ad rigidam severi-itatem: alii sunt gentis Frisiacae mores, tardius recedentis a laudabilibus Maiorum insti tutis , cultum corporis S peregrinas elegantias natura respuentis. Reperiuntur in Academia primarum domuum filii, virtutis vesti-lgia firmiter insistentes, quos ad amorem honesti generosum cupidus excito. Si quis tamen ex ista classe leviter a virtute deflexerit, illum hortor, ut a desidia maturri- . me recedens in 'generis sui honores erigatur.
260쪽
too L. c. . V. ORATIO Est mihi, Iuvenes, Demosthenem legenti,
libertas oris, quae mores civium Academico. tum, Reipublicae noxios, insedi ari non dubitabit, iuvenilibus minis atque irritis bombiaiiunquam obturati. In paeis mala, duobus sontibus derivata, prae-.eipitatis Belgis, accidit Europae non improvisa calamitas, Augustae domus Habsburgicae , quae per aliquot secula celsa steterat, casus, moriente Carolo VI Imperatore. Quum in Silesnam properaret Borussae Rex Potestissimus, avitas ditiones armis repetiturus, nos belli mala iam metuebamus, post Uarso ubense foedus, post obitum Caroli VII, Princi pis optimi, praelio demum Fonteno iano violentius eruptura.
Pugnarum interim bellicorumque facinorum taciti sedebamus spectatores. Huius non erat loci commemorasse multis, quae per aliquot annos continuos enituerunt in Italia, Silesia, M. hemia, Μoravia, Bavaria, Samnia. .
Egregiam aeterna laude dignissimi Caroli Emamielis, Sardiniae Regis, firmitatem & gesta, ceterasque res Italicas plures utinam orirentur Castruccii, qui puro sermone Latine denarratas per secula propagarent lQuamdiu bello suus erit inter Nobiles honos, tamdiu cumulabitur humanis laudibus Hemina