장음표시 사용
221쪽
tum mihi maxime tempus , quo publice studium meum animique propensum erga destinctum ARNALDv M volt intatem demonstrem,
ossicio tamen quantumvis tristi defungi malui, quam ut meae vocis sidus, pietatis meae testimonium, in justis Praestantii limi juvenis solemnibus desideraretur.' Quid enim ἰ ego hoc sun esto laudationis honore non eum ornatem, qui disciplinam meam, mea consilia, profectibus egregiis, studiorum alacritate , constantia gratae mentis ornavit I Sic igitur metum statui, hanc mihi luctuosissimam quidem, sed debitam tamen gratiam piis deiuncti manibus csse rependendam. Diserti oratoris, quique susceptae materiae numeros omnes impleat, laudςm minime eon. sector: adjiciet tamen aliquod, ut spero, dictis pondus ingenium ARNALDI a teneris annis inspectum mihi probatumque, indoles cognita & oculo paene quotidiano contrcetata, studiorum cursus , vel consiliis meis , vel hortatu, ac plausibus adauctus. Interea funesti muneris tristitiam solabit tir aliquantulum ac temperabit tot horarum re- Cordatio, quas jucundissima mutui sermonis fu- miliaritate consumsimus. Vos ΑA. si me hune praeclarae virtutis , & in exemplum iturae , campum ingredientem benignis auribus prosequamini, fructum vestrae pietatis feretis, ct hoc moeroris amorisque vestri argumento rite
222쪽
rite demum iusta. ARNALDI manibus persol
Editus est in lucem ad D. xv r. x Kal. OELCI IIocxI. Nascentem prima vidit Franeque ra, & decoribus suis hunc civem praecipuis adnumerat. opportunissime natum dixeris ea in urbe, ubi Musarum, quibus egregium ab eo Ornamentum erat accessurum , sedes is data: Claris honestissimique loci majoribus oriundus avos habuit Antonium Aroaldum , qui, causarum patronum egit in Regia Podii Laurenti Curia, quae Tolosani Senatus jurisdictioni subaest : maternum, Philippum Couppeum, quem Evangelii mysteria pandentem suspexit Ecclesia Sancti l Illarii in ditione Pictaviensi Pa.
ter, quem praesentem videtis A A. in gravisa sima acerbi moeroris causa moderatum, & Chri stianae virtutis iae constantiae memorem, Honoratus Arnaldus, in Gallicana Ecclesiae,.quas Frane querae celebratur, verbi divini Minister fidesissimus. Mater, ieetillima matrona, Elisab ilia Couppea, eximiis naturae morumque do tibus instincta quae nunc inflictam sibi filii na tu majoris morte plagam, unius nati, qui loninge in oras Indicas peregrinatum abiit , filia. rumque quatuor superstitum fructu solatur. Miseramus. altiorem gentis originem repetere ζlongamque progenitorum seriem recensere nisi Patris, a vano Utularuaritemmatisque splen dore abhorreotia 9 . modestia me, refraenaret:
223쪽
neque desiderat adscitos peregre colores NALDVS noster , qui, propiti virtutibus ex sple*descens, ipse sibi clari generis auctor esse potuisset: ad ejus igitur imaginem expressis, quantum potero lineamentis depingendam me
. Iam in puero natura felix emicuit, & sausto augurio spem futurae maturitatis fecit; nam vivida vis ingenii, quicquid ageret sive ludi.crum sive serium, perlucebat ,& adtentus simul animus, audiendique cogitandique non impatiens: quae dotes rara societate , praesertim in parvulis conjunctae, si conspirent, S praecocibus indiciis sese prodant, viros insignes & vulgaris turbae numero olim eximendos promittunt. Nondum quatuor annis exactis, & legere expedite, & literas tenera manu singere didicerat ; cui laudi in ea aetatula non spernendae aedesiit usus Gallicae Belgicaeque linguae pari loquendi facilitate promptissimus , & in animi sensibus explicandis celer ac copiosus. Fateor
haec puerilia videri posse, S , quo pluribus
sunt communia , eo minus habere singularia excellentiae : verum si quis ista promentis se natu-xae semina consideratius inspectet , deprehendere sene licebit, Proprias quasdam cuique de velut inustas nota veritatis lineas , unde cursus studiorum S incrementum in , adultioribus vel tardior futurus vel vesocior aestimari possit.: Quantum vero in ARNALDo lubuerint mo
224쪽
ntenti, statim patuit, quilii, Lutiliae Linguae ild disἀdendae operam inciperet dare: cogitate quaeso ι quantum temporis vulgo in hisee initiis pereiapiendis absumi soleat, sive ingenii vitio ruinus
aperti ad haurienda praecepta, sive magistroruni etiam inscitia. a R N AL n o annus sui est , ut Phaetrum , Latinitatis illum tersissimum fabulatorem, vernacula sermone redderet : red. deret, inquam 2 imo vero sensus ejus reconditos & doctrinae moralis praecepta probe intelligeret. & vitae olim pro sutura fideli memoria
obtigit sane fetidissima puero sots maximeques optabilis , ut Patre uteretur praemonstratore , eodemque hortatore bene agendi , adsiduo: erius ille praesidii laetissimam recordationem ita saepe animo repetebat, ita libenter praedicabat, ut parenti beneficium pueritiae suae impertitum ιs modo ullum unquam rependi possit, retulisse videatur. Verum quid proderit, quem successum sperabit paterna cura studiumque vel conatentissimum , si indoles obtusa&ad desidiam prona salubrem monitorum instillationem non combiabat, atque, ut sic dicam, stimulanti recalcitret. Videtis ergo A A. in hae celeritate tradita oomprehendendi mirifica speeimen eertissinum quod maturitatem non solum praecocem , sed& solidam polliceretur 1 videbitis porro tam Lustis avibus inaugurata studia prosperrimi Fraesagii ordinem nunquam interruptile.
225쪽
Septenuis admodum arripere coepit Graecca, laboremque novum ingressus est eo animo , ea diligentiae continuatae sedulitate, ut iacile liqueret, nihil eum sibi reliqui iacturum, quo minus intra breve paucorum annorum . spatium praeclaros in linguae. persectissimae cognitione Viros aequaret, plerosque longo .iate allo su
Hic autem singularem ems indastriam & recte judicandi vel in puero facultatem silentio praeterire neque possum , nec debeo: nam sponte sua , velut Genio ducente , illam animo complexus est cogitationem, nihil utilius sibi sore, nihil ad rationes suas magis adcommodatum , quam si prorimos argumenti similitudine Scriptores Graecos Latinosque legendo consociaret, atque inter sese compararet. Itaque Virgilium S Homerum principes omnis memoriae poetas alternis evolvere constituit , non defunctoriae velocitate, nec praepropero nisu iter inceptum emensus , sed , quicquid ob servatu dignum occurreret insantemque animum feriret sedulo notans , atque in chartam yelut penum literariam reserens : ex qua quidem institutae lectio-.nis ratione quantum firmioris nutrimentit ad eum redundare debuerit, nemo est. literarum tam imperitus, quin extemplo persentiscat.
Idem iustitutum', iter. idem in . Thucydide SSalustio, in aliis itidem placuit. talaec licen pro captu aetatis. & PUrpodum studio ruat
226쪽
viore repetenda agebantur interea tamen tenellum animum veris recte sapiendi adjumentis Praeformabant. Quin eo se sustulit animi majora semper adpetentis in puero fiducia, ut Pindarum S Horatium inter se committeret, parvisque manibus versaret. Dixerit aliquis forte tantam confidentiam temeritatis citius aecusandam , quam laude S commemoratione dignam: ego quidem , quod horum sit pace die- tum Deus existimor ille enim impetus animi, ardor ille mentis , quae annis 'stiperior emineis bat, jam tum 'in aetate tenera significabat, tanquam in herbis , quae maturatae virtutis prae stantia quam laetae fruges robustioris industriae
essent suturae. Interea vero,' dum poεtis intentus legendis , iisque opthnis , quorum voluptate modulata &ad numeros cadentei nemo est tam elegantiae inimieus . tam rusticis indoctisque auribus, tam
denique ferus quin capiatur, blandissimisque
sonis adstupescat , operam dabat adsiduam , emicuit subito poeticae facultatis vena: neque- id adeo mirandum in ingenio veloci &' ad concipiendas quarumcumque rerum imagines aptissitimo , quas' sedes: multo potius,' quam fabulosa Parnassi vireta , Musae concelebrant , hane divinae particulam aurae sese commendasse : supersunt ejus Latino Graecoque sermone carmina, tam nitide tantaque numerorum tu
227쪽
via capessenda est , indeque exemplum sibi
quod imitentur , petant, nunquam erit, ut eos vel operae collocatae , vel 'moniti nostri
Hic equidem subterfugere non possum, quia
meam personam interponam: statim enim atque Academicae palaestrae se dediderat ARNAL Dus; ut Graeearum erat literarum mirifieo quodam stladio inflammatus, me inter primo adiit, meaeque disciplinae curam desideravit ego, postquam pueri verius quam juvenis coanatus pereentassem, indolem ejus. supra vulgur eminentem mirari, cupiditatem discendi indefessam stupere, sponte sua ad currendum proclivi calcar addere t quam ob rem a primis jani initiis eum in modum memini me saepe cum amicis esse locutum, rarissimas ejus dotes ita prae dicasse, ut non dubitare me adfirmarem , qui, maximi fructus Osim ex tali ingenio ad rem lite
ratam essent redundaturi. INeque spem illam in partem sesellit: Tanto enim ardore in latissimos eruditionis Graecae fundos e vestigio sese dedit, ut impetus ejus a contentissimo eursu restaenandi potius quamineitandi fuerint: hoc scilicet habent magna i dole praediti adolescentes, dum, lentiorij morae nondum capaces, cuncta simul corripere student, & ad gloriam, contemto cadendi periculo, grassari malunt, quam fixis per tuta me.
228쪽
stigiis incedere.: &vere censuit; qci plura isti aetati, quae primis ingenii se* ςxplicantis germinibus esitores*it i amputanda esse judicabat,
quam inserenda. Noster autem admonitus, quae . erat insigni mentia perspicacia , repressit iusto festinatiorem. illurn cursum. , S certius ab adtenta cura eXercitata meditatione , quanpercepta concoquat, S in succum ci sanguinem redigat , auxilium esse petendum facile sensit. Itaque jam Jenior & moderatior , . Latinas cum Graecis literis, quarum connubium diu Vli nqu
Nihil opportunius accidebat, i quam quod doc- torem nancisceretur Academiae tunc nostrao , nunc Trajectensis, insigne decus Peuum Westu. lingium , cujus .ab. ore tam sedulo diligenterque pependit, ut qΠRese distoriae v*teris regionem. Peragrare , Romanaeque tum linguste tum Rei. publicae antiquitates Omnes PCrnOSccrct. iEst quidem in humaniore doctrina seges rerum
tam ampla i ' tanta varietatis copia H ut . quant vis longaevam aetatem occupare possc atque
haurire: neque tamen, sciam*suus. illiun huc dplicaret genius deterreri su passus est , quin stientiae Naturalis,dd Mathoseos clementorum cognitionem prioribus palmis adnedteret; nimirum ex his sontibus . tantum sibi sit more decreverat , quantum ad ingenium formandum , ex.
colendasquo speciosius delicias: suas satis vide
229쪽
retur: quod ejus consilium, ut vehementer laudo comproboque, sic cunctis literarum studiosiis ob oculos versari velim : proficit enim saepe, ubi vis rationum a pravis S inveteratis opinionibus
repulsa collabascit , exempli vel dignitas vel
pudor. l . . i. .' . . . . . . Ita
Interea mhil a studio rerum Graecarum reqmittebat: jam judex acrior secernendique honi intelligeatior in vetustis Scriptoribus nostra diesque .habitabat : qua legendi meditandique
adsiduitate, nullis avocamentis interrupta, fieri non potuit quin exaggeratos rerum Optimarum acervos sibi colligeret. zt Sunt autem in hoc studiorum c. genere bona vi praecipua, primum ut sensus veterum reconditi, qui priores adhuc fefellerunt, evolvantur, S in clar
Iuce positi niteant; alterum .i si quid post Doctissimorum hominum operasimala Pinniens, aevi vetustate deformatum, atque adeo corrupuriusupersit , s commodis emendandi viis resti latur, pristinumque splendorem. rccuperet.' l . . I. Vtrumque Noster, Auditores, tanto ι Cum acumine obibat, ut fidem paςne re superaret Quare uon dubitavi verecundantem instigare atque impellere , ut famae ise t eommidior t& , quos merebatur , existimationis publicae Ductus reportaret. Hinc ortum specimen Utiaeptimum , neque 'tamen eo minus 'egregium, Animadversones Criticae , quae seculi labentis . L L S aa.
230쪽
arino xx VIII. lucem viderunt. Quod autem
Scriptorum genus fuisse suspicamini, in quibus
famae rudimenta deposuit 8 haud sanct minutos
aliquos S plebeios, sed primi ordinis tum poOtas , Anacreontem , Aeschylum , Callima. ehum; tum historicos, Herodotum, Xenophon tem , quibus Grammaticus accessit Hephae stion , cujus de metrorum legibus opus, pro ter difficultatem materiae quam subtiliter tractatae , plerisque neglectum , in multis coris
ruptum , ingeniosissimis observationibus expoli. vit. Harum primitiarum libamenta sibi ferri, nominique suo inscribi non dedignatus est Serenissimus Arausionensis Princeps , atque adeo illustri lavore & decus S animos majores Adolescenti addidit. Τulit autem . ne de publicis iisque luculentissimis, quibus opus iuvenile fuit ornatum, praeconiis dicam , calculos viri Clarissimi , multisque de Republica literaria meritis Nobilitati, Petri Burmanni, testis hae in causa eo gravioris , quo minus est in laudes profundendas pronus , qui , lecto libro , ingenium ejus S doctrinam se suisse miratum, literib ad eunt datis scribere non dubitavit. Annos vix duos interquievit, quin denuo proderet in lucem binos Lectio m Graecarum libros, in quibus jam animadvertere licet robustiorem ingenii magisque confimatam vim.