장음표시 사용
241쪽
bus, rebusque gestis, causis externis fractae Graecorum libertatis.
IIaec quidem, sue oratis, seu Diatriis, veterum locis. quibur singula nituntur, nune iamum fuit eoinmunua.
N. F. a Literatoribus, quos Vocant, non adhibenda.
Succedit Corollarium ad istam orationem,
Seliediasma, Sseelman exhibens Adnotationum Criticarum in loca quaedam Librorum Sacrorum Nori Foederis. Diuitiaco by Cooste
243쪽
Liberi Belgarum Imperii centestinum, Burario C miti Natalem, atque insignem Paco firmata. Habita Franeg. initio anni cIDI OCCx LIX. l
Pandem tamen e foeda tempestate, quae
Belgas oppressura credebatur, improvisa nata serenitas. Imminentem nobis nubem Divina dispulit Providentia gubernatriX , ac paene fractam Reipublicae ratem trans maria scopulosque latentibus machinis in portum subvexit; non ante, quam hiantes rimae fuerint omnes obstructae, tumultuosis fluctibus , undisque fallaciter blandientibus, ad clavum haerente Palinuro, committendam. Orbes immensos ac propemodum infinitos , in quorum uno nos movemur homunculi, divino Numine circum suos axes rotari noveramus
S regi. Belgicum septem Populorum imperium, unius Orbis particulam, sub Dei tutela, Numen potentissimum illic praesertim manifestum fa-M 4 ciem
244쪽
cientis, natum, atque amplificatum, S saepenu. mero servatum, penitus didiceramus. Fest, postquam Imperatores Carolus VI, 2Carolus VII, hinc illuc abierant, qui toties Belgas adspexerat benignus, Deus a Belgis aversus esse videbatur. Omnes nostrae spes sublabebantur indies ;imaginibus etiam rerum decepti, damnosa nobis expetebamuS. In ipsis malorum primordiis pacem Deum poscebamus; &, saepe salutifera, belli mala nobis erant ad expurgandas languidi corporis corruptelas necessaria medicamina. Saepius olim victores, quia sacrata Foederum iura servaverant Optimates, victoriae se num diem exspectabamus: ab Augustissimo Ludovico XV, Mauritii SaΣonis virtute, victum iri nunc Belgas, Deus sapientissime decreVerat. Ad sines usque Batavorum properabant victores: mala scilicet intestina isthac erant via propulsanda. Nobis insciis , mox in lucem evolvendae , machinae divinitus interim post vela promo
Ιn . theatrum, claris Majorum lacinoribus il- . Iuminatum, suisque virtutibus dignum, per istos calamitatum gradus e Frisia sua provehendus erat Arausionensis Princep., qui, quando satis esset malorum, Reges Europae reconciliaret ; contaminatas Reipublicae partes redin-
245쪽
tegraret; qui viam ad honores virtuti pates eteret & Nobilitati; qui disciplinam militarem praemiis obfirmaret & severitate; qui Musas in Belgium blanda voce revocaret; qui gangraenam , per Academias proserpentem, aliquando certa manu resecaret.
Necdum finis malorum, necdum paci dimis dies adventarat. Μadent interim humano sanguine campi LaNseidiani. Quum ad Zomam, quum ad Mosam erumperet flamma belli, quid nobis erat animi, Popularcs 8 Vltra fas mortales trepidabamus. Perspicaces, scilieeti animo prospiciebanius militem peregrinum, opimos agros nostros & quietas civitates populaturum. In adsuetum Belgis imminere Ludovici Regis videbatur imperium ; & multo magis formidandus sacerdotuna , in Principes etiam dominantium, insolens grex, per urbium plateas cum cucullis suis turpiter obambulantium Centesimus adiarinatae libertatis annus exitio Bi lgarum fatis deliinatus esse videbatur. Tanta mentis est humanae caligo lBrevissimo temporis spatio belli timorem omnem abstulit Deus, atque Europam pacavit. Coeleste in iudicis iusti vindictam, vitiis nostris irati, Belgarum interitu plerique metu8ba--mus exsaturandam. Rerum evendu moniti saniora didicimus. A rigido iudice poe Bam com- . meriti, fuimus a benigno Patre clementer ad
emendari nam castigati. l. 2. I
246쪽
Te Deum laudamus; Te dominum Belgarum S conservatorem confitemur. Sentimus vigorem novum divinitus nobis inditum. Coeptis nostris allabere benignus. Si fuerit utile, da nobis hanc pacem diuturnam. Non donis , quae respuis, nullius indigensi non artificiose meditatis verbis , animorum speculator ; sed nos, Tua cura, Tuus amor, Tua progenies, nos amabile Numen Tuum adorabimus taciti. Perpetua rerum humanarum est, Auditores, sic constans vicissitudo; quam regis unicus moderator. De secundis S adversis perperam saepe iudicamus; quia rerum nexus & causae
nos latent.. Quos toties victores formidabamus, Nobiliss-mus Gallorum populus Belgis iterum peperit
firmamenta libertatis. omnibus idem ille Pater, semper fuit, semper erit Belgarum Deus. Mittite , quaeso , vanos timores. Mares tandem, Sapientum chartis animos meticulosos roborate. Vestris utentes oculis Annales Patrios revolvite. Videte per quas vicissitudines calamitatum iactata Belgarum Respublica semper e mala surrexerit melior.
Qui quidem scientes historiae Patriae hue eonfluxistis, Spectatissimi viri, sinite, quaeso,
reliquis, harum plerarumque rerum ignuis, decentenis pauca, per aliquot horae momenta, meo quodam modo repraesentari.
247쪽
DE RERUM BELGIC. VICISS. I I. Quid potissimum prima iecit Belgicae liber
tatis, Gandavensi conspiratione , fundamina Multiplex calamitas ; impotens Granvellani cardinalis dominatio; Ferdinandi, Ducis Albuni, strenui tamen militis atque Imperatoris egregii, ipsis Hispanis illaudata, Belgis, natura
miri mimis, intoleranda crudelitas. Iniuriarum indignitate diu vexata. tandem suis
riis velut incensa surrexit in Dominum Belgica. Iuste rebellatricis Belgii caput S dux Guilhelmus suit Arausionensis, Principum celsi mus; in cuius augustum pectus velut in suum
templum se receperant veterum Heroum virtutes eminentissimae. Res vixdum fundatas subita clades concussit. Quae debuerat ad ultimum humanae naturaeterminum protendi, Guilhelmi vitam scelerata manus exstinxit.
Hae clade debilitatis atque opem implorantibus Comitem suum Leicestrium submisit Elisa--botha , hominem in artibus Reginae perpolitum , plebi Belgarum & hominibus plebeiis non iniucundum. Sensit crescentis animi magnitudinem Princeps indigena; sed sustinuit: indignabatur tamen Mauritius; o prudenter dissimulabat; bellicas artes atque alta meditabatur.
Αbit Leicestrius ad Elisabetham. Prodit in
scenam Mauritius. Laeta fit rerum conversio. Attonitus requirebat. Alexander Farnesius, unde
248쪽
tanta Foederatorum Imperatori iuveni men.
tia rerum esset militarium. t . Animo EOmparandus ad maximum herba Mao- lcabaeum Iudam, neminem habuerat Inter v vos Mauritius, quem imitaretur: Dicam, Am ditores, quod sentio. Ingenia diviniora multis in rebus respuunt humanas leges t sibi suntlax; aliis exempla ponunt. Imperatore Mauritio forentes animis & opibus Foederatos admirabantur, qui repudiaverant nuper oblatum imperium. Iam nunc poterant Regibus ferre suppetias. Iam nunc poterant in Scotiam ad sacra solemnia cum Regibus evocari. Iam nunc Batavam ct Frisiacam virtutem fama per orbem vulgaverat velut insuperabilem. - . Mauritii nomen & egregias gentes Indiarum Reguli iam venerabantur; qui huc usque crediderant , Christianos feras esse tigrides atque auro inhiantes dracones. Divitias, in Bataviam confluentes, necessarium malum, luxuria comitabatur.
Qui luxuriam insulse reprehenditis, parcite,
obsecro, verbis; aut paupertatem ante, matrem ambitionis honestae , vigilantissimam' ar- tium nutricem, paupertatem ante, si lubet, exemplo vestro commendate.
Insperato rerum successa superbi classem paetant Foederati septuaginta trium navium, quae hostiles oras popularetur.
249쪽
Liberarum gentium vela Hispaniam circumvolitabant ; ferentibus ventis in Americam usaque provehuntur. Coeptis prosperis Deus intervenit: intra paucos dies foeda lues millia Belgarum abstulit: perit ipse Douga praesectus: naves huc illuc disiiciuntur. Ex tanta spe nihil domum rediit, praeter fractas aliquot navium tabulas, ct sociorum navalium tabescentes reliquias. Externam calamitatem eX ceperunt intestina
mala; quibus ne Frisa quidem nostra caruit. Isthoc aestu iactatis instat praelium Flandricum, quo praelio tota, iudice Mauritio, Respublica periclitabatur ; & profecto , victis Foederatis, nullus superfuisset praelio retentando locus. Ostendae sedebant ordinum legati, pugnae spectatores. Quid illic creditis animi fuisse viris istius aetatis 2 quid Oldenbarneueldio 2 quorum pectoribus patriae caritas
penitus erat infixa 8 cum viderent circum oris dines militum obequitantem in summo discrimine Mauritium, puerulo fratre FredericoHenrico comitatum; cum viderent nutantem
Rempublicam ΤAcies Foederatorum iam inclinabat. Sed Deus subito Belgas suos adspicit. Res lapsas restituit Imperator: caesis millenis, capto Mendosa, victor Deo grates agit Mauritius, atque ad amicos ostendam redit Reipublicae
250쪽
Imperatoria Mauritii virtute tandem remissa bellandi pertinacia mittunt Hagam oratores , pacem petituros. D legationis, vir insgnis, Ambrosius ipse Spinota. Debuit mirabilis videri multis articulus temporis, quo duo Maximi suae aetatis Imperatores, Maur,tius S Spinota, se invicem prope Delphos complexi cupide demirabantur, IConversique oculos inter se atque stra tenebant. Paci tamen obluctabatur Imperatoris desidiae Contemptor animus, nondum belli gerendi sti,dium ponendum esse censentis. Disputatum. Pactae sunt induciae. Bellicarum Mauritii virtutum, libertatis custodis unici, memores,
induciis velum oppandamus. . . .
Post noctem tristissimam rediit diei serenitas. Obligavit vulnera Reipublicae Fredericus Henricus, quem casto sinu foverat Magno Patre prognata Ludovica Coligniaca, quam ego celsi pectoris Principem totius paene antiquitatis Heroinis antepono. Ex hoc sinu prodiit, boni Principis exemplar mactissimum. Fredericus Henricus, qui sub fratre magistro puer labores militiae tolerare didicerat, atque , Εur paeae Nobilitatis flore cinctus , admirari st penda Mauritii gesta. Crederes sub tanto Principe, qui Spinotam, bet.