Demonstratio historiae ecclesiasticae quadripartitae comprobatae monumentis pertinentibus ad fidem temporum et gestorumauctore Josepho Blanchino

발행: 1752년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

' ' ' in, Haereticorum fraudibus ut plurimum consarcinata, deteXit vigilantia Doctorum, quos actati Martyrum socios semper adjunxit Spiritus consilii, & sortitudinis, Ecclesiae suae alliduus monitoν, & Magis cr. Catalogum eorundem Scriptorum ado navit maximus Bibliorum interpres Hieronymus, dignus plane Doctor Ecclesiae. Quanta autem cura providerint cruditi ab Apostolis tum Martyres, tum Doctores, ne ipserum operibus quidpiam apponeretur, vel decederet, luculenter ostendunt minaces formulae, , quibus clauditur postremum Caput Apocalypseos Vcrs. I 8. I9. se Contestor cnim Omni audienti verba Prophetiae Libri hujus:

si Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagasse scriptas in Libro isto: Et si quis diminuerit de verbis libri Proese phetiae hujus, auseret Deus partem ejus de libro Vitac,&de se Civitate Sancta, & de his, quae scripta sunt in Libro isto,, . Unde profectum merito putant consilium Episcopi S Martyris

Irenaci, alloquentis suos descriptores contestatione non minuS UMIida, licci mitius inflexa ad speciem adprecantis, in egregio Commentario, in cujus ne, ut S.Hieronymus ait de Script. Ecclosia

sticis Agni cansie Apsoneorum temporum vicinum fuisse, μ

γ scripsi si Adjuro te, qui transcribis librum istum, per Domi-- num Jcsum Christum, & per gloriosum ejus adventum, quiis judicaturus est vivos, & mortuos, ut conferas, Postquam tranis scripseris, & emendes illum ad Exemplar, unde scripsisti, di-- ligentissime. Hanc quoque obtinationem similiter transferas, se ut invenisti in Exemplari. Ab Actibus itaque Judicum , vel ab Ecclesiarum Epistolis nomine publico datis, sive Doctorum Episcoporum ab Exemplaribus tanta diligentia curatis contexitur Hi tiria Eicieminica intuor Saeculo m aetatis primae: cujus fundamenta multo solidiorem obtinent hasim Divinae Fidei in Scripturis Canonicis Novi Testamenti. Praeter ea vero adjumenta, quaeViri Apostolici, S ab illis edocti Martyrcs,acDoctores,Historicae veritati conquisiverunt a sanctioribus vinculis publicae Fidei, tum in conscribendis voluminibus, tum in describendis, non omiserunt complura

32쪽

signacula locis ipsis, ac rebus imprimere, quae nobis essent Gostoruni testimonia, eo Veraciora, quo minus exposita Amanuem sitim incuriae, aut fraudibus veteratorum. Nam constans illa comsuetudo superstruendi Memorias, Titulos, Aras, Ecclesias supcrScpulcra Martyrum, tum obsignandi Loculos eorumdem, sanguine vasculis excepto , S incluse ; incidendi Consulatus, &diem Depositionis; quorundam etiam deauratas Imagines vitreis orbiculis graphice dclincatas; aut apponendi Instrumenta martyrii, sive etiam nummos ejus Imperatoris, sub quo Christum com fessi suissent; frequentandi Coemeteria; Acta, vel Scripta perlegendi ; eorumque seriem inter Divina Mysteria memorandi,

non modo praesentem reddebat animo, & oculis intuentium Historiam proximae aetatis, Verum etiam Posteris Comparabat praestantissima documenta, ad liberandam a corruptoribus

Necesse enim foret tot adjunctis rerum, temporum, locorum, S personarum coaptare mendacia, ad simulandam imaginem veri: sed humanae malitiae modum supergredi videtur, Falsurios in fictionibus a sic aliquando non dissentire, atque a testimoniis eorumdcm adjunctorum, quae in monumentis aere Perennioribus Christiani Primitivi posteris transmisere. Porro nostris memtiri nec utile erat, nec haereticis nondum natis invidiosum. His

ergo ab adjunctis, & quidem aliquando satis exilibus, evidenter detectas suisse impostorum fraudos, ctiam gravissimis in Ecclesiae negotiis, docemur aperte illustri cx facto Legatorum Apostolicae Sodis in Sexta Synodo Gunerali coram Constantino, 'λ qui dictus est Pogonatus, ubi Logati Romani Pontificis Sermonem Mennae ad Vigilium Papam, confictum a Monothclitis, S rccenter assutum Achis quintae Synodi Occumenicae, vix recitato titulo, deprehcnderunt falsum haberi oportere ex Chronologico crrore sexennii ab impostoribus imprudenter admissi in vita Mennae, Producenda ad annum xxvii. Justiniani, quo Synodus quinta habebatur; cum is anno ejusdem xxI. vivere desiisset. Contestem fraudis illico prodiderunt errorem numeri quaternionum in assutis

memin .c iactione III.

33쪽

h' '' membranis desiderati. Quibus ex vitiis adjunctorum, quaesu levitate dolos Monothelitarum estugerant, constare satis potuit universo Concilio obtrussi Sermonis falsitas, atque Haereticorum perfidia : quae, serie Gestorum corrupta, in Ecclesiasticae Historiae monimentis improbe occultabatur, ad ipsos Divinae Fidei

Sunt igitur claustra quaedam, ac sepimenta, imo & vestigia veritatis historicae, Saxa, Laminae, Tabellae, corpora denique omnia signata literis, aut insculpta symbolis, sive etiam ornata Figuris, & Imaginibus pertinentibus ad notas Chronologicas,

Nomina, Ritus, Consuetudines illorum temporum, quibus ab Historia assignantur. Ars vero Critica ita certam habet istorum Corporum auctoritatem, ut, ex consonantia, aut dissidio eorundem monimentorum, de Scriptis Historicorum judicet aut com-Probandis, aurcorrigendis, tanquam ex legitimis contestationibus illorum hominum, qui rebus gestis Cum interfucrint, Praesentiae suae germana vestigia, & consuetudinum sui temporis certas notas ad nos transmiserunt. Neque enim Scriptorum suorum tanta cuique fiducia, seu potius arrogantia insedit, ut auctoritatCantiquorum marmorum, & signorum emendari detrectct: quemadmodum nulli mentis compoti viro, etsi partium studiis dcdito, tanta est pertinacia praeconceptae opinionis, ut cladem eXer-

Citus, aut deditionem Civitatis, quam nollet, pluribus indicibus spoliorum inde transmissis, aut Trophaeis publice creetis tandem

non fateatur omnimode comprobari.

Haec dicta sunto de probationibus Primae Partis hujus Demonstrationis resoriae Ecclesasticae Quadripartitae, cujus duo priora Saecula aeri incisa nunc damus. De reliquis namque Partibus erit alibi scribendi locus, nempe ante singulas Partes.

EXPLICIT METHODUS.

34쪽

PRAEFAT I ODEMONSTRATIONIS HISTORIAE ECCLESIASTICAE

gionis Christianae principiis emanantem in suas deductiones notione propria usurparunt non pauci inter primitivae Ecclesiae Scriptores, eX quo universis in verba

praeivit Gentium ApostoluS, annuntianS H ih. lv. vers. s. minationem mentiae claritatis Dei &c. ' non in per ii. ..hs

Dasibilibus bumanae sapientiae versis ,sed in osen- one spiritus, V virtutis . Hujus Apostolicae de

scite observat Doctissimus 'Ρraesul Huetius ha- iERII

Idcirco Princeps Apostolorum , qui Christum Dominum viderat medium inter Moysem , &

Eliam

35쪽

XvI DEMONSTRATIO HISTORIAE pisai,atio Eliam, & Vocem audierat de Coelo allatam, 'Hic

Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, 'fum audite, jure admonebat, Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini Nubi esu Chrisi virtutem, Spraesentiam, se pecula- rores facti illius magnittidinis e & Ioannes Petri

Collega in eodem Monte pari firmitate consen- sus asseverabat, ' Quod fuit ab initio, quod audiυ, mus, quod υidimus oculis no ris, S manus nosrae contrectaυerunt de υerho υitae: U υita mani estata ess, S uidimus, S resamur: Omnes demum Apostoli die Pentecostes utebantur cum Petro Tnoo no Σεi illa, eX Prophetia praecedenti, & ex praesentibus gestis resultante; ita ut subjicerent quOdammodo sensibus praesentiam spiritus Dei , quo fuerant abunde perfusi, ' effudit hunc, quem Dos videtis, S auditis. Apostolicae demonstrationis vestigia legerunt Patres cum iisdem versati primo , & altero Christi Saeculo, eorumque proximi successores. Quare in gestis Ecclesiae, doctrina , ac traditionibus describendis , liben

Primam certe praefixit, Eusebio ' teste, Clemens Alexandrinus iis libris , in quibus Pantaenum Magistrum suum nominatim appellat , quaecumque illa a majoribus accepisset, & traditiones, quas posteris reliquisset,eXponens. AI-

teram

36쪽

ECCLESIASTICAE QUADRIPARTITAE XVII

teram vero tum ipse Eusebius elegit, tum illo

multo clarior auditor Polycarpi, Papiae, Ioannis Ephesii,& Aristonis Apostolicorum Virorum)Episcopus & Martyr Irenaeus ; cujus Librum inprimis necessarium a ersus Gentes, qui DE SCIENTIA, i scribitur, S alium praeterea Marciano fra

tri nuncupatum, qui Demonstrationem continer Uolicaepraedicationis, idem Eusebius commendat . Insederat nempe animis, adeo familiariter cum ipsa Veritate versatis,Viva ejusdem species & essicax; quae, ubi tantillum eXcitaretur, occasione qualibet oblata illius annuntiandae ;tum vero,quasi scintillis excussis intus latentibus, in apertum lumen trahebat rerum adjuncta universa mirabili simplicitate ac brevitate producta, tempus, locum, mensuram, initia, terminoS , actoreS , eorumque genealogiam, speciem, figuram, aetatem, motus, VirtuteS , quid'

quid denique expressius in historia resultat ex lineamentis Veritatis, imo quidquid luminis per

eandem vibrat in mentes hominum aeternitas &sapientia Dei, tum has, tum illam pervadens intime , & circumpleXa. Retinuerunt itaque styIum in Sacris Auctoribus observatum , & a B. Gregorio Papa ita descriptum Homilia II. in Ezechielem: Usus pro be-ticae locutionis es, utprivspersonam, re uS, A

ib. . cap. 26.

37쪽

ECCLESIASTICAE QUADRIPARTITAE . XXI per ostendunt singulis Ecclesiae temporibuS con- 'ν..ti .iis

cessam illi, auctore Deo, perpetuam comitem veritatem. Id autem praestari apte non potest, nisi ordine Temporum , atque Gestorum antea disposito, atque servato; juxta quem assignandae uniuscujusque aetatis sunt documenta, & ostensiones spiritus, & virtutis. Utramque enim partem Demonstrationis ita solidatam accepimus ab Apostolis; ac ita perductam ad viros Apostolicos. qui Omnes,ut eam redderent unicuique perspicuam,senserunt, Vel unice, Vel praecipue sibi esse adlaborandum in temporibus , & factis ordinandis, & comprobandis. Neque enim superest locus obstinatae adversa riorum primaevae Ecclesiae detrectationi, ubi Prophetarum oracula probari possunt multo ante prolata, quam res a Christo gererentur quod pertinet ad Chronologiam); & rerum gestarum veritas praedictioni respondisse ostenditur ex testimoniis ineluctabilibus omnium aetatum ab ea numeratis, qua potissimum gesta sunt, cui proposito incumbit Historicae facultatis ratio

Antiquaria. )

Idcirco,inter veritatis criteria cum reserant Uetustatem, error quippe ad eam corrumpendam

accedens, quae antea fuerat integra, tempore

subsequatur necesse est Iocum arguendi faciunt

38쪽

XXII DEMONsTRATIO HISTORIAE P.,, ,rio plerique Patres CX Chronologia, per ordinem

disponente collectas Antiquitates. Soleo in praescriptione adversus haereses omnes inquit Tertullianus adversus Marcionem, Lib. v. Capite XIX.)de resimonio temporum compendium Aere , priorem υendicans regulam noseram omni haeretica poseritate . Illud ipsum vetustatis compendium assumit in Apologetico adversus Gentes, dum

Qφ ait: Primam Lustrumentis sis auctoritatemf-ma antiquitas Dendicat. Apud υos quoque religionis es insar, Adem de temporibus afferere. Omnes itaque subsantias , omnesque materias, origineS, ordines, Denas Deterani cujusque His vesri, gentes etium plerasque , S urbes insignes, resoriarum causas S memoriarum, ipsas denique eriles litterarum , indices cusodesque rerum, V Cputo adbuc minus dicimuυ ipsos inquam deos vestros, ipsa rem' a , V oracula, Usacra unius interim Prophetae scrinium saeculis υincit, in quo υidetur thesaurus collocatus totius Tudaici sacramenti, V inde etiam no ri si quem audisis interim Mose'Argiυo Dacbo par es aetate ; quadringentis pene annis r

nam S septem minus, Danaum, V ipsum apud

vos vetusi um , praeυenit; milis circiter cladem Priami antecedit . Possem etiam dicere ,

quingentis amplius U Homerum; habens quos soquar . Ceteri quoque Prophetae , es Most posu'

mant,

39쪽

ECCLESIASTICAE QUADRIPARTITAE. XXIIImant, extremisimi tamen eorum non retro ores de

prehenduntur primoribus υViris sapientibus, V k-giferis , U historicis. Haec quibus ordinibus probari possint, non tam docile es nobis exponere quam

enorme, nec arduum, sedinterim longum. Multis instrumentis cum digitorum supputariis gesiculis a dendum es. Reseranda antiqui arum etiam gentium archiυa, Aeraptiorum, Galdaeorum, Phoenicum Vo. V quae quando sint gess, ut concatenationes temporum aperiantur, per quae luceani Annalium numeri. Peregrinandum est in Hisorias, Ulitteras Orbis. Et tamen quasi Partemam probationis intulimus, cum per quiae probaripo i, aspersimus. Hanc vero provinciam Iustrandae Antiquitatis , & ordinandae Chronologiae coram Gentibus , ut nostrarum literarum vetustas, & veritas ipsis aperiretur , ante ipsum Tertullianum alii complures Patres ineundam sibi esse censuerunt.

Ita nempe Quadratus, Iustinus Martyr, Aristides, Hegesippus, Tatianus, Athenagoras, Hermias, Irenaeus, Theophilus Episcopus Antiochenus , Apollinarius, & aequalis Tertulliano Hip-

Polytus, tam contra Gentes,quam adversus Haereticos decertabant. Saeculo quoque prOXimo a Tertulliano luculenter hunc locum excoluit Iaudatus Eusebius; quem postea sequuti sunt Graeci pariter, & Latini. Interim vero Carthaginiensis

40쪽

hypotypseos nomen,& potestatem jure optimo p..... ta

mereatur .

Ab hac ergo firmitate non excidet nostra Historica Demonstratio , assumptis iiS ornamentis , quae Apostolicae aetatis Viri religiosissime adhibuerunt, tamquam Veritati maxime necessaria ; quamvis tunc temporis ipsa rerum plurimarum praesentia ostenderet adjuncta negOtiorum , & personarum . Nam illa eadem adjuncta , si ab ipsis fuissent praetermissa , nec providentia Ecclesiae Ρraesidum identidem restituta, ac studio Scriptorum mandata literis,& signaculo veluti suo communita fuissent, ut integra posteris traderentur; posterior Aetas facile corrupisset. Hinc frequentes illae Chronographiae , tum a Sacris , tum a Prophanis Auctoribus per nostrae professionis Viros collectae: descriptioncs Locorum praecipuorum, ad quae religionis ergo Sacrae Peregrinationes instituebantur : instaurationes Coemeteriorum , Titulorum, Ecclesiarum, Archivorum: COIlectiones Canonum , Epistolarum , Actorum :cura demum & disciplina Rituum Sacrorum , Corumque Originum eXplicandarum per singulas ferme aetates; ut farta tecta veritas, ejus que demonstratio nulli non praesens tempore,

redderetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION