De praestantia music©Œ veteris : libri tres totidem dialogis comprehensi in quibus vetus ac recens musica, cum singulis earum partibus, accurate inter se conferunter ; adiecto ad finem Onomastico selectorum vocabulorum, ad hanc facultatem cum elegant

발행: 1647년

분량: 182페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

' Liber Primus. '

funditus interierint. Secundum ex tot direptionibus, ilicendijs, cladibus, subuersionibus populorum, linguarum, morum, atque, institutorum commutationibus, euenisse; ut mavi ma pars librorum veterum, in omni litterarum genere, interciderit, ut ne millesima quidem eorum portio nunc appareat; isque fere omnes. aut detruncati lacerique , aut mendis oppleti ad hanc diem peruenerint: multumque hic etiam casum valuisse ; ut compluribus oppido praestantibus deperditis, ignobiliores nonnulli meliore fato ex illo naufragio Cnatauerint. Tertio vetereS,quantum ad praesens negotium attinet, illos proprie vocandos esse,qui toto illo tempore, quod ante dictas vastationes praecessit, in Graecia, atque Italia praecipue floruerunt. qui enim medio tempore inter illos, proauosque nostros intercesserimi ( quorum aetate liberalis omnis eruditio cum musica facultate paulatim reflorescere cepit) non satis recte antiqui; sed verius semiantiqui vocantur: quos tantum abest, ut hodiernis hominibus praeferam ; ut multo etiam rudiores omnibus prope in rebus fuisse non diffitear. Qua propter minime cum ijs negotium erit nobis. Dic cum pausim Dblicuisset Charidorus fer nem Pobaenus excepit his verbis , O Utinam hec non tam vera essent,qua verissima sunt, ac certissima: nec tantum calamitatis, atque exiiij,Barbarorum furor ac rabies, florentissimis terris intulisset. non tam multa cum irreparabili damno quereremur amissa; sine queis squalidior quodammodo te rarum orbis, atque humana societas infelicior videri potest. Mi to tot pulcherima aedificia, ingenti molimine, sumptu, atque artificio a potentissimis regibus, per tot annos exstructa; ab immanis simis postea gentibus, solo aequata, & funditus excisa. Mitto totelegantissimas statuas, tot tabulas pictas ad ostentationem artis; ad naturae miraculum,accuratissime elaboratas; atoue infinita alia Ornamenta templorum, ac publicarum, priuatarumque aedium,

incensa, penitusque deleta. Sileo ( quamquam id praecipue dolendum est ) quot vetustissimas basilicas, aliaque innumerabilia

monumentalsacrosanctae, atque unicae nostrae religionis;quot pretiosissima cimolia, luctuosissimis illis incendi js, ac ruinis consumpta sint. Nihil loquor de tot populorum per multa secula rebUS gcstis: nihil de pulcherritras veterum institutis, ac Icilibus obis

22쪽

I o De Praestantia Musicae Veteries

ilione sepultis: nihil de auita nobilitate extincta: nihil de confiis si one sanguinum, ac stirpium antiquissimarum: nihil det abolitis Graeca, Latinaque linguis; ne tragicum in morem importunis, ac nil proficientibus conquestionibus vos exagitem , aut, quod dici solet, Fluetus in Simpulo excitem. Id quod praecipue rem nostram tangit; institutoque sermoni accomodatus nest, hoc maxime deploro, ac verissimum esse contestor ; omnes fere scientias et omnes paulo minus nobiliores disciplinas: omnes propemodum clariores artes,in illis funestissimis cladibus, ac ruinis defecisse. Monumenta vero nobilium ingeniorum AEgyptiacis, Chaldaicis, Syriacis, Punicis: maximeque Graecis, ac Latinis litteris consignata,inaestimabili humani generis damno, iampridem deperijsse. Nec mirum: cum incensis opulentissimis bibliothecis, qua publia ciS, qua priuatis; totiesque per tot secula repetitis urbium excudijs, non sine magno labore sumptuque,exemplaria librorum, si quae supererant, nondum Typographiae arte inuenta, describerentur: nec vix ullus reperiretur, qui tantis in calamitatibus de nil sibi profuturis litteris cogitaret. Quapropter in omni disciplinarum genere, unica dumtaxat Christianorum Patrum Theologia excepta (in qua tamen priorum duorum seculorum scriptores plerique interciderunt quotus quisque clarissimorum autorum tantas clades effugerit, diuinare non possumus: minimam certe partem nunc extare,testimonia eorum,qui ad hanc diem d rarunt, palam euincunt. In Musica vero facultate quot olim e

celluerint, quiue illorum sint superstites,tu melius Charidore nosti: cui tantum videlicet superfuit curae, ut ad haec diligentius inuestiganda, animum serio adij ceres. De his ( Charidorus inquit alias accuratius si forte videbimus: nunc illud obiter asermauerim, si ulla facultas, aut disciplina, insigitem perpessa est calamitatem in admiranda illa, ac miserabili terrarum orbis catastrophe, Musicae litteraturae id maxime accidisse. Nam cum ex praecipuis philosophorum sectis Pythagorei potissimum hanc disciplinam adamauerint: immo quasi illius parens, & conditor Pythagoras existimetur, nil mirum si praecipui quique illorum, eam diligenter excoluerint; ac suis luculentissimis scriptis expoliuerint; ut Archytas Tarentinus; ut Philolaus Crotoniata; ut Hip-

23쪽

Liber Primus. III alas Metapontinus; ut Eubulides; ut alij quamplurimi, quorum

nomina vetustas nobis inuidit. Nec Pythagorei modo huiuscemodi studijs strenue incubuerunt ; verum, ut grauissimus autor Plutarchus tradidit, qui florentissimo Traiani seculo vixit; Platonicorum maxima pars;Peripateticorum vero clarissimi quique atque doctissimi. Horum nihil reliqui fecit iniuria temporis , ac vetustatis; si unicum Aristotelis librilum, qui est Problematum undevicesimus, excipias. Ex posterioribus autem P bilosophis, unus etiam Plutarchi de musica liber etiamnum fertur: sed adeo rerum cognitu dignissimarum refertus, ut eo maius tot in simili genere amittarum excitet desiderium. Aristoxeni vero, Deus bone quanti, qualisque viril non dico nunc Philosophi, aut M thematici, aut vitarum scriptoris; sed Musici; immo Musicorum omnium, quotquot unquam fuerunt, sine controuersia principis;

quid is tres Elementorum harmonicorum libelli; nec ij quidem satis in egri; & pauca quaedam fragmenta iam supersunt in quibus tamen is ordo, eaque methodus, ac proprietas , breuitas , &perspicuitas sermonis elucet; ut Aristotelis discipulum facile agnoscas; & futurum scholae illius successorem; nisi Theophrastus ipsi praelatus fuisset; ea te credo, quod unicae philosophiae addi-Aus, tantam diuersitatem litterarum, ut ille alter, minime adamauerit. Nam Aristoxenus quidem,D. Hieronymo, alijsque testa tibus, inter Graecorum doctissimos, & multitudine librorum celeberrimos, connumeratur. Sic enim de vitis virorum illustrium ab eo conscriptis Hieronymus in praefatione operis de scriptoribus Ecclesiasticis ad Fl. Dextrum . Fecreunt, hocsdem apud Graecos He minus Peripateticus , Antigonussi Ca mus , Sa rus doctus vir ; s longe omnium doctiomus Ara Foxenus Musicus . Subdas vero quinquaginta tres supra quadringentos libros ab eo conscriptos prodidit: quorum plerique ad rem musicam (cuius omnes partes solertissime pertractauit, ac digessit) pertinuisse videntur. O iacturam (inquit Poetianus deplorandam l O infelicem sortem tuam Aristoxene i sed tamen cum plerisque magnis autoribus

proculdubio cladem Aristoxeneorum operum amissio Reipublicae litterariae attulit: sed musicae praesertim. Verum omissis que-B a ri-

24쪽

ir De Praestantia Musicae Veteris

rimonijs, quod instat agamus. Nam me vocat ad se Ptolomaeus, Pelusiotes ille opinor, astrologorum celeberrimus; & uniuersalis quoque Geographiae libris illustris: cuius etiam tres Harmonicorum libelli feruntur: egregie quidem eruditi, & valde stilatiles et atque ob id paulo obscuriores: quare & lectitantur a paucis; nec usquequaque intelliguntur; quamquamnobiles in priorem illorum partem extant Porphyrij commentarij adhuc inediti. in quiabus tamen philosophum potius, ac philologum praestat, quam subiectae materiae interpretem. Totidem etiam supellunt Aristidis cuiusdam Quintiliani de musica libri: & ipsi quoque nondum tDpis euulgati; sed prae caeteris omnibus ad sinceram, veteremque musicen cognoscendam, utilissimi. Quippe omnes ac singulae iblius partes, eo ordine, ac breuitate illic explicantur, ut facile appareat tamquam ex Aristoxeni integris operibus in compendiosum hoc scriptum, potiora quaeque fuisse redacta. Quapropter mirari satis non possum nondum quemquam editioni, versioniq;tam luculenti operis adiecisse curam. Comitari hunc possunt, tamquam inferioris classis scriptores, qui breuiores quasdam Isagogas reliquerunt: ex quibus tamen multa singularia, ac notatu igna condiscimiis: quales sunt Alypius,Bacchius, GaudentiuS, Cleonides,Pappus Alexandrinus;& cuius editio adornatur,Theon Smyrnaeus; ac si qui alij extant huius notae scriptores; ut Di Phantias,Adrastus,Diocles,Geminus: qui a nonnullis,nescio quam fideliter memorantur: alij que partim mutili; partim incerti nominis . Huc etiam pertinet Nicomachi Geraseni musicae enchiriadium; luculenti sane, vetustique autoris ; sed cuius maxim pars iampridem ijsdem casibus amissa est. Ab eo pleraque hausisse videtur Boethius noster; vir Consularis, ac maximus nec sanctitate minus, quam omnigena doctrina,& claritudine generis memorandus: & plane alio seculo dignus: cuius quinque de m sica libri una cum alijs nonnullis eius operibus, sunt hodie lum Per celebres,elegantia, subtilitate, atque doctrina. Verum absoluere eos non potuit vir disertissimus; ab impio Gothorum rege, Theodorico, post diutini carceris squalorem, iniustissime damna,

tus ad necem. Quantus quantus tamen est hic liber, multum cae

eris Latinis scriptoribus,eamdem materiam tractantibus antistat:

25쪽

Liber Primus. I Squamuis praxin, artificialemque parte, quae sola ferme hodie colitur, non attingat. Nam reliqui quidem D. Augustinus, Martianus Capella, Cassiodorus; & qui inter semipriscos recensendus est,Beda, vix quidquam notabile, aut eruditum praeses erunt: doctioribus illis sine dubio, Varrone, Appuleio Albino; & si qui alii

apud Romanos in eadem arena desudarunt, iampridem extinctis. Sed ut ad philosophos reuertar( quorum nonnullorum eximia quaedam fuit in rebus musicis eruditio, & curiositas; non circa theoricen tantum; sed etiam praeticen; ut in Platonis, atq; Aristotelis scriptis videmus quonam abierunt antiquissimi illius, magniq: nature indagatoris Democriti Abderite de harmonia; item

de consonantijs, ac dissonantijs libri Quo Cynicae sectae condiatoris Atheniensis Antisthenis Quo Peripateticorum principis

Aristotelis Stagiritae Quo Theophrasti Eresiij eius discipuli eQili, Epicuri Atheniensis , a quo secta Epicurea Quo Dicte tarchi Messenij Graecanicae antiquitatis scientissimi Quo in omni genere litterarum consi immatissimi Posidonij Stoici ; nec non ex eadem schola Panaetij iunioris Quo Heraclidis Pomtici, varietate scriptionum pariter memorandi Quo viri v decumque doctiissimi Eratosthenis Cyrenaei Quo Simonis milieniensis Thebani Simmiq aliorumque plurimorum scripta ,

e quibus nonnulli a posterioribus nominantur: reliquorum in moriam perpetuo silentio vetustas damnauit. Plus tamen detria monti Musica facultas accepit eorum scriptorum interitu, qui eam eae professi ac particulatim c5scripserunt;quos proprie Harmonicos, Aristoxeno testate appellabant. Tales fuere Lasus He

mionensis poeta vetustissimus ac celeberrimus; & Dithyrambicae poesse , vel parens, vel illustrator; Pythagoras Zacynthius p Utissimus citharistes; & ingeniosissimi cuiusdam organi repe tor, quod ab Artemone describitur in Athenaei sapientium comuiuio . Tales Agenor Mitylenaeus, Epigenes, at l. Erastocles ab Aristoxeno pariter laudati . Tales etiam Damon magni illius Socratis in musicis magister, Archestratus, S gon ; alij que apud Porphyrium memorati. hi sunt etiam Didymi Alexandrini, qui Nerone Imperante floruit, ab eoque ob summam huius artis peritiam,magno in pretio atque honore habitus est,subtilissimae I

26쪽

irum De Praestentia Musicae reis

cubrationes Vbi Dionysij Halicarnasset iunioris nobile, conjmentarij, quibus,Hadriano rerum potiente, partim Rhythmicam facultatem,parti in musicam historiam ,: partim institutionem seu

artem, complexus est Vbi Aristoclis, Phyllidis Delij Hatinae

Phliasis; tot aliorum,qui de omnibus musicae partibus, deque ad eam spectantibus rebus; de harmonia; de rhythmo; de musicis instrumentis; deq. eorum professoribus Is de saltatione; de choris dili entissime commentati sunt quique apud Plutarchunc, Athenaeum,Porpsyrium, ceterosque passim memorantur Non

recensebo curiosius eorum nomina ne vel vobis taedium afferam; vel inani labore tempus consumam cum Chara corus no sine quodam doloris sensa dixisset , Phuo'ovus ad eam au remus Multos tu (inquit autores veteres. qui facultatem musicam scribendo illustrarunc, enumerasti. Atqui multo plures hodie reperientur in eodem stadio diligenter versati: nisi me amicus quidam meus frustra habet; qui quamplurimis huiusce argumenti libris Mus eum suum a se refertum fuisse nuper gloriabatur. Opto illi propitias Musas,& Apollinem fauentem( Godiet Chari orus nam certe parum aequum habuisse Mercurium lucri praesidem videtur, qui tantum pecuniae insulsissim's in libros prodegerit. Bona ver-ha quaeso (inquit Philostonus )Ecquomodo tu eos vituperare ausis scriptores, quos fortasse videris nunquam: Quot denarijs( ibquit Charidorus fati niliaris istius tui bibliothecam musicam coemptam putas 8 Denarijs denarijs ( sub eci: P hic ponas) Et cur non potius quot aureorum centenis ei consteterit rogas Annon tibi dixeram (inquit Charidorus ) hominem istum quisquis est, curatoris egere ; atque ad agnatos & gentiles esse deducendum Cedo mihi decem aureos scutatos;& bibliothecam autorum musicorum plenam atque absolutam tibi dabo . Neque eos accipio qui cantiones aut vocales, aut organicas diagrammatis perscriptas continent; quos neque tu etia opinor intellexisti; verum de ijs loquor, quos vos symphoniurgi uniuersim Theoticos , minUs tamen apposite nuncupatis: qui vel circa melodiarum concentuum q. pangendorum rationem; vel veram genuinam l. Theoricam quoquo modo versantur. Qui ferme omnes ( vix enim sex septemq. excia

olo adeo infeliciter hunc stadium decurrerunt , ut mirum dictu

27쪽

Uber Primus is sit quam longe a Iaudis meta substiterint: nihil enim fingi potest ieiunius : nihil indoctius : nihil insulsius . Omitto eos qui tre-ccntos circiter ante annos aliquorin numero fuerunt ( quos excusare fortasse queat seculi illius quo vixerunt,infelicitas ) ut Fra co de Colonia , Fissifus de Caserta, Marchetius Paduanus, Pro docinius Beldimandus (egregia vero nomina & cum antiquis co- ferenda l)Ioannes de Muris, Anselmus Parmensis ; alij q. huius farinae ; qui ne somniarunt quidem quid esset eloquentia, aut doctrina politior . Vbi tu Pollam, Abbates illos Odonem

Bernonem, Guidonemq. relinquis quos sex ante hoc nostrum seculis vixisse coiiij cio: ac de Guidone quidem satis exploratum est. Quos tu musicae scriptores Polyaene memoras (r ponuit Charidorus ) atq. eius aetatis reliquos, qua in Monachorum nobijs, si quod erat litterarum vestigium, latitabat; non indis gnos qui per transennam saltem aspiciantur, existimo: nescio quq enim existunt in ijs, quamquam tenues scintillae superiorum temporum elegantiae: aut quaedam saltem vocabula, non semper inepte Graecis e fontibus derivata: aut antiquitatis certe nonnulla vestigia. Immo Guidonis Arretini eiusmodi sunt scripta, quamuis barbarie illius seculi infuscata; & nescio quam cacoZeliam praeses erentia, ut cineris sine dubio praeniteant. Similis etiam genius fuit Notheri cognometo Balbuli monachi Sangallensis, ex Caroli Magni progeniet; viri ut ijs temporibus satis eruditi: Mqui in Ecelasiasticis melesi componendis plurimum excelluit: cuiuS monumenta quaedam octingentos iam ianopc annos in S. Galli Ccenobio seruantunapud Sedunos. Tales etiam fortasse essent, si extarent, Aurelianus Remensis, Notgerus Episcopus Leodice sis, Hugbaldus Eluonensis monachus Anglus; alij q. consimiles qui proxime Caroli Magni tempora, res musicas litteris contagnarunt': quos, vel antiquitatis causa, lectitandos equidemcen sea in, si alicunde prodirent. Verum ij vel coenobiorum direptionibus , quae intra hos centum annos in Germania, Britannia , Gallia factae sunt, intercidisse videntur; vel in obscuris atque ignobialibus latebris cum blattis adhuc tineis q. luctari. Proxime autem superioribus(Deus bone seculis o uot praua ista copilandi res musicas prurigo transuers i egiti citum verbosis commentatijs (ini

28쪽

i t g De Praestantia Musicae Vereris

quibus tamen nihil fere bonae frugis apparet insudantes, dies no- Aesque continuanti Ita plerique illorum paginarum sane ingemti volumine turgentes, verbisq; sordidissimis ac male cohaerentiabus onusti; rerum autem pondere prorsus defecti, at l. inanes reperiuntur. Ex quibus antiquiores certe vix sine nausea aspici queunt: ita eorum stylus rudis est, inconcinnus ac barbarus; vir novestigium quidem ullum Dialecticae aut Grammaticae saltem si teraturae praeses erat. Recentiores vero, sunt ij quidem paulo magis sermone tolerabiles; sed caeteris in partibus haud multo sane prestantiores. Primu enim nec quidquam fere apte definiunt; nec commode partiuntur ; nec quid prius, quid posterins sit; quid ai tecedens, quid consequens, perspicere possunt. In rebus antiquis autem, propter ignorationem chronologiae atque historiae, mire caecutiunt; ut nec a vetustissimis media, ne g. ab his recentissima discernant; nulloq. fere discrimine in ijs quae memoratu digna circa veterum modulationes contigisse dicuntur , fabulosa cum veris, incredibilia cum probabilibus, per oscitantiam quamdam, defectumq; iudicij confundunt . Iam vero quot inutiliter paginas implent, tam multis fusissime tradendis, quae tamquam superti cua prorsus, ac nullius plane usus, non heri atq. hodie obsoleti runt i Quptus quis . quaeso eorum est, qui regulas illas concem

tuum innumerabiles, quas nemo unquam memoriter comprehendere potest, usque ad fastidium in sua scripta non congerat qui non passim legentium oculis ingerat, tamquam pulcherrima quaedam ornamenta chartarum ; & quasi vermiculati operis speciem; tot inanissima schemata temporum Rhythmicorum qui non illa toties recoquat, quasi brassicam quamdam, quid sit Modus, Tempus, Prolatio e quotve sint eorum combinationes ac formae; in maiores minoresue ; in perfectas atque imperfectas, futili subtilbeate distinctae quae si utilitatem requiras, nulli plane usui sunt: si proprietatem vocabulorum,nihil minus significant quam quod scinificare primo adspectu videntur. Mitto tot claues; tot ligatu-xus ; tot proportionum species; tot pausarum signa; tot punctoru

29쪽

Liber Primus. IImus quidem hae in arte, satis probe teneantur , Mitto tot alia pene innumera , quibus suos infercium libros; legentium otio ab tuntur; bonas horas male perdunt; ac suam demum produnt sti piditatem. Quod si vocabula ac loquendi formulas perpend re paulisper velimus, quod nam obsecro scriptorum genus tot verborum sordibus & quisquilijs adeo scatet, ut quorumdam muscoruu.; & quidem non e vulgo ac triuio; sed maxime insignium

atque illustrium 3 Maneriem vocat Franchinus, quem Modum d buerat. Agnosco vulgaris linguae idiotismum. Tritechordam a Ppellat, ut hexachoreum. Egregiam vero analogiam l Baritonant pro Basi; vulgatius enim hoc erat; illud etiam resonantius. Deinde cur hoc ei non liceat, si iuniores quoque, quibus elega tia paulo magis cordi est, Aut abiem pro Atto libenter usurpani3 Sed quid opus erat Diapraticas species, aut Diatessaronicas aut Diapasoxicas Nulla alia suppetebant adiectiva vocabula. Atqui tam multi luculentissimi autores sine his tam bellis nome claturis omnes Musicae minutias planissime & ad unguem explicarunt. Mittamus igitur Franchinum et quando minime is inter et gantes studuissse videtur. Sed quid Glareano facias, viro cael roqui inter suae aetatis disertissimos ac doetissimos non infimae sortis qui cum puros atque elegantes scriptorei prae manibus quotidie haberet, quid eum persuasit quaeso,ut sine ulla necessit te Semiditatem pro semissis ablatione, imperfere atq;vbi de notis perfectis atque imperfectis loquitur, usurparet; nisi praua haec scabies, & inquinatum loquendi genus,quo recenti res Musurgi fatali quadam vecordia utuntur e cuius contagion

videlicet sua ipsius scripta, satis alioqui proba & casta,bonus ille

Helvetius infici non animaduertit . Ex his vero quos dixi neotericis autoribus, si eos praecipue inspicimus, qui vernacula usi sunt lingua ( quos, paucissimis demptis,summa prae caeteris inscitiai borasse videmus)quot ineptias,Deus immortalisl quot anilia somnia, quot portentosissimas sententias apud eos reperiemus A dite si placet pauca quaedam; e quibus, tamquam ex ungue leonem , reliqua aestimare possitis. Tria illa decantatissima musicae Genera Diatonicum,Chromaticum,Enarmonium, sunt qui ita timici retentur , ut primum sit cum cautuum descriptiones sine ullis C remis

30쪽

18 De Praeliantia Musicae Veter sremissionis signis , que vulgo b mollia vocant practici: secundum

ubi eiusmodi signa frequenter interij ciuntur: tertium vhi signa imtensionis, quas dies es appellant, passim adhibentur . Sed ridiculum est hoc magis, quod quidam satis recens autor Enarmonium diccum vult quati sinae harmonia;ratus videlicet En syllabam pro I obtinere ibi pinuandi vim; ut cum dicimus Ineptus, Insul- sus,& similia: aut quod alter in bene grandi volumine dicere non

est veritus, Diatonicum ex eo vocatu, quod Diu Graece Senarium numerum notet, Tonio m autem Resonantem. Quid hoc stultius es

fingi potest, .quam facultatem aliquam litteris tradere, cuius ne prima quidem elementa percepta habeas Quam bene cognitos aute habuerit musicae scriptores,atq; aetates, vir ille egregius, vel ex hoc aestimetis licet, quod vehementer eos falli autumat, qui persimilem huic nostrae musicam tradidisse putant Mercurium , Macrobium, Lucianum, Diodorum Boethium, S. Augustinum: quibus alicubi adiungit etiam, si Deo placet,Socratem,& Lacta

lium. Cum adrisisset obaenus am absurdam miscellam sis machatus.

Et hi sunt (inqu/i autores qui a musicae studiosis hodie lectitantur, atque in delicijs habentur Sic starne respondit Charidorus. in Contrapillaeti enim, ut vocant, praeceptis mirum quot profvn dissimis, ac secretissimis iDysterijs leuiusculae huius, quam nos magni facimus,philologie egestatem, uberrime cc inpensenti Quid quod unus ex his qui supra vulgarem captum sapere vult; deque

imperfectionibus hodiernae musicae commentatus est,Tritonum vulgariter dictu vocari a Graecis Tetraphoniam, aut Tetrachordumma: s asseuerare ausus est Quid quod alius , neque ipse proletarius omnino scriptor, existimauit Diatessaron consonantiam tanta fuisse in veneratione apud antiquos ( haec enim illius sunt

verba ut eam cum quatuor anni temporibus: necnon cum quam tuor elementis comparauerint: omnemque musicam varietatem

ab ea proficisci existimauerint: ac propterea tonum in quaternas dieses diuiserint Quam sunt haec, Deus Bone , friuola, & commmentitia i ci Philc onus Intelligo quem dicas (meura Eum via delicet, qui litem super ruit Diatessaron statu coortam, sic optime componi posse existimat, si consonantiam esse theoretice loquentibus protrunciemus:misonantiam vero ijs qui practice potius, &

SEARCH

MENU NAVIGATION