De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

151쪽

HADRIANUS CARDINAtis de mihi,& caeteris amicis tuis nota fuit,& abs te aliquando testificata tua voluntas. Horatius:

Oblitust meorum, obliuiscendus do illis.

DV Μ PARTICULA CUM E pecto constructa.

lis authoribus cu verbo expecto,mira cuelegantia, & pari propemodum concors dia,ut facile sit conliderantibus iudicare,unum illis atque eundem fuisse dicendi modum. Plautus in Pseudolo: Ne expectetis dum re

deam.

Idem in Casina: Ne expectetis du illi ad eos

exeant.

Terentius in Andria:Ergone expectatis dum exeat huc Idem in Eunucho:Concedam hinc intro,at IFxpectabo dum veniat. Cicero Lucio Luceio:Sed ad properationem meam quidem interest ,non te expectare dum ad locum venias. Idem Bruto: Quod scribis te in Italia mora, turum dum tibi literae meae veniant,si per holstem licet. Eidem di De sororis autem tuae filiis non ex pectaui Brute dum scriberes. Idem Gn.Pompeio;Non expectaui dum mihi a te literae redderentur. Ide Attico:Ego in arcano opperior, dum ista cognosco. Ibidem:Expecta amabo te dum Atticu con

ueniam.

152쪽

Ibide zDe Aufidio de Palicano non puto te expectare dum scribam. Idem in Pisonem: An ego expectem dum de te quinque & septuaginta tabellae diripianturs Idem in Verrem: Quid expectas,an dum ab inferis ille Malleolus exurgat

In eunde:Nolite expectare dum omnes obseam oratione mea ciuitates.

Idem in Philippicis r Num expectas dum testimulis fodiam Vergilius: Quid mororem mea Pygmalion dum moenia frater Destruat Vatinius Ciceroni: Si hoc expectandu sit,dum totum bellum conficiatur. Caelius eidem:Saltem dum quid de Hispaniis scitur expecta. Plancus eidem:Sciebam enim,& cautius erat consilium, expectare me ad Isaram, dum Brin

tus traiiceret exercitum.

Brutus eidem:Ego tibi ut antea scripsi,dum mihi a te literae veniant in Italia morabor. Idem eidem: Noli expectare dum tibi graatias agam.

Titus Liuius ab urbe condita: Expectare duConsul,aut Dictator fiat. Ibidem: Nee expectent dum a Roma legati

veniant.

Ibidem: Moratus dum milites ad praeda disi

currerent.

153쪽

HADRIANus e ARDINALI sIdem de bello Punicor Paucos morati dies dum foed venirent. Idem ab Urbe codita: Nolite expectare dum fugiant. Ibidem:Expectate dum vobis obuiae veniat. Idem de bello Macedonico: Paucos moratus dies dum se copiae assequerentur.

DIminuere caput, fores,postes, modo Iosquendi illoru veterum est frangere: qui modus memoriae mandandus est et,qui bonae latinitatis caput diminuere non vult.

Plautus in Menechmis: Illi homini diminu,

am caput.

Idem in Baeehidibus:Nisi mavelis postes di,

minui securibus. CAPITIs DIMINVTIO APUD Iurisconsultos. Sed alia est Capitis diminutio apud Iurisco, sultos.Est enim prioris status immutatio,vi te statur Caius eo titulo,l. prima. Antiqui tamen oratores de capite diminuere , & de capite de mere dicebant. Cicero in Verrem:Vnum hoc aliud Senatu si consultum reprehensum secretumq; est,ut qui bus ille de capite dempsisse ne pecunias in fra

rium reserrent.

Idem: Hoc nomine vidistis tritici modios de capite esse demptos. Ibidem:Demit de capite Medimna Dc. Ibidem: Coguntur Astrioni, id est Pippae dare tantum quantum erat de capite demptum. Idem in Topicis: Gentiles sunt,qui inter se

154쪽

DE MODIS LAT. LOG camia nomine sunt,non est satis.& subdit:Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit.Abest

etiam nunc, qui capite non sunt diminuti, hoc fortasse satis est. Caesar in commetariis:Illud quod deditione ducis,& capitis diminutione sublatum est. Τ.Liuius de bello Punico: Sero nunc desides ratis diminuti capite, abalienati iure civium.

DEDUCERE.

D R4Mς e, nota sunt huius verbi varia si,

gnificata,qus 6c a multis notata dilige, ter fuere: sed loeus Ciceronis admonet, ut nos quoque de eo aliquid dicamus,cum desducere inter citera significet sponsam,vel amiscam domu perducere: & item significet de summa demere, vel detrahere . Cicero qui facetiis scatebat,& dictis,cum mater M.Bruti Seruilia Iuniam Tertia filiam,eandεml QCassii uxoα rem ad Caesare,qui moechus ealuus ob adultes riu dicebatur,deduxisset,eademq; Seruilia pavolopost ab Caesare pretiosum gre paruo fundum emisset, Caesaris libidinem cauillatus circa vershu deduco,dicto peracuto proscidite Equidem, inquit,quo melius emptum sciatis,comparauit Seruilia hunc fundum Tertia deducta. Interdum deduco significat comitari, siue domum perducere. Terentius in Andria: Hie nune non dubitati quin deducturum neges. Ouidius de Pontor At eum Tarpeias esses deductus in arces.

Horatius:

155쪽

HADRIANVs CARDINA Lis Vita labore dedit mortalibus. Tibullus: Tempus erit cu me Veneris praecepta ferente Deducat iuuenum sedula turba senem. Titus Liuius de bello Punico:Dictator se magistratu abdicauit,priuatust de rostris descen. dit,turbari se immiscuit,ne deducendi sui causa populum de foro abduceret. Ibidem: Tamen frequentes deduxerunt dos

Quandoque id verbum significat derastione , vel summa aliquid demere ut di, ximus)sive detrahere. Cicero de ossiciis:Haec igitur talia circunspiscienda sunt in omni ossicio, & consuetudo exsercitatidi capienda,ut boni ratiocinatores ossi,

ciorum esse possimus, & addendo, deducedom videre quae reliqui summa fuit, ex quo quantacuim debeatur intelligas. Africanus de Iure dotium . Pater: Deducta parte tertia,reliqua sibi dos reddatur. Idem eodem titulo: Vno pluribusve filiis suo perstitibus deducta parte. εQuandoque deducere, ut diximus, signi, ficat sponsam ad maritum , vel amicam

ad amantem perducere.

Cicero in Verre,actione quinta: Hic est Doaeimus, ad quem iste deduxerat Tertia Isidori Mimi filiam,vi abductam ab Rhodio tibicine. huius Tertis plus etia quam Pipphplus quam caeterarum,ac prope dicam latum apud istum in Siciliensi prstura authoritas valuit,quantum in urbana Chelidonis.

156쪽

Ouidius de Fastis: Cum primu cupido Venus est deducta marito. Terentius in Ecyra:Vt ad pauca redea,Vxorem deducit domum. Tibullus: Vt iuueni primum virgo deducta marito. EHoc quoi cosiderandum,Tertia filia cum

dicitur,nomen proprium,non numeri esse: mid frequens reperitur. Cicero in Verrem actione quinta: Hue Terotia illa perducta per dolu atq3 insidias a Rhos dio Tibicine.& subdit:Sie hanc Τertiam dilearit,Vt eam secum ex prouincia eXportaret.

Idem actione sexta: Sed eo ipso tempore cuesset in litore Tertia illa tua , quam tecum desportabas,erat in omnium conspectu. Asconius Paedia.Nam Tertia Scsuois filiam dimissam a Pompeio in matrimoni duxerat. Vlpianus De concia.Haec conditio:In domu mariti deducta est. Scaeuola De donati .l. Seia Sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum desduceretur,taoulae que dotis signarentur, dona.

uit tot aureos.

Papinianus de iure dotium,l. Dotis:Nam si minor annis duodecim, ut maior deducta sit, tunc primum petetur.

DEDUCERE IDEM SIGNIFICAT,

quod redigere. Catullust Huc est mens deducta tua,mea Lesbia,eulpa. POSTREMO omissis caeteris in alio sis gnificato, Deducere significat auocare,&

157쪽

MADRIANVS c ARDINAxis Aa proposito remouere. Cicero in Catili. Si impendens patriae perisculum, me necessario de hac animi lenitate desduxerit. Idem Terentiae: Neque legis improbissimae poena deductus est,quo minus hospiti3,& ambcitiae ius,officiumque praestaret.

DEFERRE.

DEsque nomen,non est proprie accusare,

sed ante accusatione apud iudicem , vel magistratum aliquem de aliquo crimis ne denuntiare: unde Delator dictus est,ut clare infra ostendetur. Cic.in Verrem:Serui cuiusdam nomen desertur,is accusatur,ficti testes in eum dantur,rem cunctus senatus Catinensium iudicat.

Terentius de bonis possessis:lege,Eum patronum: Qui nomen detulit, accusasse intelligens dus est,nisi abolitionem petat. Plautus in Aululatia: Ad trtis viros ego deses

tam tuum nomen.

Cicero pro Cluen.Atl ut intelligatis Cluenstium non accusatorio animo,non ostentatione

aliqua,aut gloria adductum sed nefariis insidiis proposito ante oculos vitae periculo,nomen Ospianici detulisse,paulo longius exordium causa rei demonstrandae petam. Idem in Verrem: Ego sic intelligo iudices, eum de pecuniis repetundis nomen cuiuspiam

deferatur.

Ibidem: Nomen hominis audacissimi detuli. Idem pro M. Crito: Nisi iterum eadem de Iesbo familiari absoluto nomen hic detulisset.

158쪽

DE.M DIS LAT. Lo τοIdem pro Cluentio:Et clarissima voce se nesmen Opianici,si interfectum Marcum Aurium

comperisse delaturum esse testatur. Ibidem: Nam Cluentius iudices primum nosmen eius detulit. Idem Quinto Ciceronii Paulus noster eum testis productus esset in Sextiu, confirmauit se nomen Vatinis delaturum. Idem in Verre:Eiusdem rei nome detulerat. Ibidem: Ait, si liceret nomen absentis deferare se velle.

Ibidem: Nuper eum in Publium Gabinium

vir fortissimus,& innocentissimus Lucius Piso delationem nominis postularet.

Cicero pro domo sua : Nomen Sexti Pompeii detulit. Idem pro Sexto Roscio Amerino: Qui Sexsti Roscii nomen deferendum curauit. Idem pro L. Murena: Dixi in senatu me nosmen Consulatis candidati delaturum.

DESCRIBERE, ENCRIBERE.

Dksςxihςxe quid significet, omnes nos

runt,neque enim nos manifesta, ac in

propatulo posita vano labore tentas mus,sed latentia, & minus vulgaria, quae pauci curauere, in lucem proferimus τ .ut hae nostra industria non inanem ostentatione, verum aliquam literariae reipublicae utilitatem

quaesisse videamur. Est enim alio dicendi mo, do describere,& excribere id quod ineptissime, ac barbare potius , Vulgo copiare dicitur vel transumere, aut transcribere, nouis & inusitastis verbis,quae, qui imitantur, Latinitate omni

159쪽

HADRIANVS CARDINALI spenitus indigni sunt. Cicero Cornificio:Dieam tuis, ut eum librum si velint describant. Idem Attico: Quem librum ad te mittam,si descripserint libra vi. Eidem: Poeta ineptus,& tame scit nihil, sed est non inutilis,describo,& remitto. Fidem:Dicta eius,& conciones describunt. Eidem: Epistolam mea, quod promulgatam scribis esse,non fero moleste,quinetia ipse multis dedi describendam. Ad eundem:Varroni quidem, quae scripsi te

authore, ita propero mittere, ut iam Romam

miserim describenda . & subditi Scripsi enim ad librarios,ut fieret tuis si tu velles describen, di potestas. Idem in Verrem: Quasi exeribendi potestas

rem non haberet.

Idem in Antonium t Literas tibi ille mittat de sua spe rerum secundarum suarum , tu eas laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis ciuibus. In Verrem l TabuIas in foro summa homiι num frequentia excribo , adhibentur in excri bendo de conuentu viri primarii.

Idem in Academicis quaestionibus: ut se ilι Ia audiuisse Romi de Philone,& ab eo ipso ibios duos libros dicerent descripsisse. Titus Liuius ab urbe condita: Iussi inclyto

Solonis leges describere. Paulus: Quemadmodum testamenta & cae tera,lege, omnibus: Quicunt dederant tabus Ias testamenti inspicere, vel etiam describere,

160쪽

mspiciedi, describendit potestatem facturum se praetor pollicetur. Vlpianus eode titulo:lege,Tabularum:Diem autem, & consulem Tabularum non patitur praetor describi,vel inspici: idcirco ne quid etiarit falsi.

DISCEDERE, RECEDERRA CONDITIONE.

DIscedere, Recedere a conditione, a perssona,a statu:est,quod immutare condi,tionem,personam,statum. Cicero de officiis:Hostis,quem nunc perem num dicimus,quanquam id nomen durius effiscit iam vetustas:u peregrino enim iam recessit.

Modestinus de usu fructu,lege, Titio et Usus. fructus inutiliter legari intelligitur , in id tem pus videlicet collatus, quo a persona sua disce

dere incipitu . . mii DARE BIBERE, MISCERE.

Non multi ut reor)aduerterat,quo nam modo proprie, atque uno verbo latine dicatur Dare bibere , vel dare potum, quod Graecanico Verbo aliqui improprie Pro. pinare dicunt,cum Propinare proprie prsbibes re si vel praegustare,& id verbum diuersis modis quanaoque proferatur.Sed nos cum Latine loqui curamus, Latina potius adducimus. Misscere igitur praeter alia tignificata uno verbo id est, quod duobus verbis dicitur , Dare bibere. Vtrunt tamen elegans. Terentius in Andria:Post deinde quod iussi, ei date bibere. Cato De re rusticatris in die id faciet in

SEARCH

MENU NAVIGATION