De sermone Latino, & modis Latine loquendi. Hadrianus TT.S.Chrysogoni, ... cardinal.Botoien. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item, Iter Iulii 2.pont.Rom

발행: 1534년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 연설

91쪽

HADRIANVS CARDINALIS

Cato de re rustica: Postridie, aut post diem

tertium,quam lecta erit. Ibidem : Post annum tertium quam seueris, incendito. Cicero Attico: Quatuordecim anis pos prPtor est factus Tuditanus,q consul Munnius. Idem De oratore libr. 0. Postero igitur die, quam illa erant acta. Idem contra Rullum: Cum multis annis post petiissent,quam praetores fuissent. Cicero filius Tironi: Aliquando venerui post diem quadragesimum & sextum , quam a no bis discesserant. Caesar in Commetariis: Post diem quartum, quum est in Britanniam ventum.

Smyrna mei Cinns nona post deniq; messem coepta est, nonami sdita post hyemem.

Hircius in comentariis r Post diem tertium, quam Africam attigit. Asconius Pardianus: Post nouem deinde ananos,quam sublata erant. Ιdem: Post die tertium,q Cato est absolutus. Idem: Post diem autem quartum, quam PO stulatus erat ScauruS. Idem Post diem tricesimum fere, quam erat Clodius occisi . Uem: Ante sexdecim annos, quam haec dicta

sunt.

Idem:post pauculos statim dies, quam inierat

Tribunatum.

Idem:Post septimum annum,quam Carma sinensibus bello secundo data est pax.

92쪽

Idem:Hsc oratio dicta est L.Caesare,& Figulo consulibus,post annum,quam pro Cornelio

dixerat.

Idem:Ante annu,q haec dicerentur, acta est. Paulus de Nautico laenore, l. Foenerator: Si nauis postea perieri quam dies praefinitus poriculo exactus fuerit. Vlpianus de manumiss. l. qui duos:Post monum q moriar,liber esto.& subditi Post an , quam hoc testamentum factum fuerit.

Papinian' de peculio castresi .Patet:Quod si filius post annum,q miIitare desieri iure comuni testamento facto,vita decesserit. Martianus de muneribus,t.Reus: Post annuquam reus delatus est. Scaevola de legatis in uxore:Post annos complures,quam facit testamentum. Titus Liuius vero,iabete iam in deterius Latino illo candore,absolute absque aliqua partiacula post, utitur,ut ab urbe condita: Septimo die, quam profectus erat,in castra redit. Ibidem:Lilibeum tertio die,quam prosectus inde erat,redilt. Ibidem: Tertiodecimo die, quam profectus erat inde,Lilibeum revectus. Idem de bello Punico: Octauo mense quam coeptam oppugnati,captum Saguntum. Idem ab urbe condita:Die xx quam creatus erat,dictatura se abdicauit. Ibidem Quadringetesimo anno,quem Vrbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis recepta,

Idem de bello Macedonico:Altera die quam

93쪽

n ADRIANU Se ARPINALI se Brundusio soluit. Ibidem Die tertio,quam petierant. Ibidem:Anno tricesimo altero,quam condi ta Roma erat.

N bo,quae interiectio amantis estJootae illius singularis taculi quando cum

pronomine, terdum absolute, quado. que non ad unum,sed etiam ad plures et orato, res vero,& qui solutam scripserui orationem, longe aliter usi sunt:vt Ama me mabo te fresquenter dicerent. ΡIaut.in Menech. Amabo mi Meneclane. Idem in Persa:Dic amabo. Idem in Rudente: Quo amabo ibimus Ibidem:Ite inquam domum amabo. Idem in Truculento: Properat afferte men. Iam amabo. Idem in Mercatore: Amabo ecastor mi senex eloquere.

Ide in Menechmi, Pallam illa,amabo,quam tibi dudum dedi,mihi eam redde. Idem in Sticho: Qui amabo pater Catullus: Amabo mea descis Isiphilla. Cice.Cassio:Et amabo te:cum dabis posthac

aliquid domum literarum,mei memineris. Idem Attico: Nostra aute negotia,quoniam Romae commoraris,amabo te eκplica.

Eidem: Amabo te,incumbe in ea rem , di ad me scribe. Eidem: Ama me,non libenter vidi:sed modo succenset,modo gratias agit. EidemiExpecta amabo te.

94쪽

DE MODIS LAT. Loe . 33 Idem Quinto fratri: Amabo te mi frater,pi. si uno meo fato & tu,& omnes mei corruistis. Idem Attico:Sed amabo te, nihil incommos do valetudinis seceris. Eidem:Macte,sed amabo te, perfice mihi totum negotium.

Idem Curioni: Sed amabo te, cura & cogita nihil noui:sed illud idem quod initio scripsi. Idem Quinto fratrisAmabo te, aduola,conssolabor te. Idem Atticor Cura, amabo te, Ciceronem

nostrum.

Caelius Ciceronit Amabo te,si quid quod os pus fuerit Appio facies,ponito me in gratiam. Ibidem: Amabo te, impera tibi, hoc curare soles libenter.

NFmo est lard, qui ignoret Abdere quid

significet:modum tamen loquendi,quo eo verbo doctissimi illi Romana lingua usi sunt,quotus quisl est,qui noxiisAliqua vesro quae sparsa multis in locis apud eos fluunt, sub oculos subiicere studui, ut sint legentibus praesto ad imitandum. . Τerentius in F ra:Rus abdidit sese. Cicero Curioni: Abdo me in bibliothecam, itaque opera efficio tanta , quanta sortasse tu

senties.

Idem Planco: Abdidit se in intimam Maces doniam,quo potuit longissime u castris. Idem in Pisonem Domum se abdidi inde nocte intempesta crepidatus,veste seruili naue conscendit.

95쪽

Idem pro Milone: Cum se ille fugiens,in sca

Iarum tenebras abdidisset. Idem Attico:In aegyptum nos abdemus. Ibsdem:Vtar tuo consilio,neque me Arpinu

hoc tempore abdam.

Dolobella Ciceroni: Si se ille abdiderit in

classem, Caesar in commetariis: Aut se in Menapios abderet. Ibidem:Reliqui sese fugat mandarunt, atque in proximas sylvas abdiderunt. Idem Finibus suis excesserant,suaque omniaeπportauerant,sdque in solitudinem,ac sylvas abdiderunt. Vergilius tamen , cum iam aetas illa aurea quam suspicere no desino, prope obsolesceret, ablativo usus est,cum in Georgicis dixit: Abde domo,nec turpi ignosce senectar. Et aequalis eius Titus Liuius ab urbe codita:

Se in suis,inquit, quisl tectis abdiderunt. Ibidem: Consules in priuato abditi.

ASPIRARE.

tu occultiore significato verbum Aspiros quam eleganter,quam apposite diuini illi Latinitatis paretes eo Vsi sunt quorum aliqua loca his subieci, ex quibus liquido nihil aliud aspirare intelligimus,4 accedere,pervcnis r assequi,attingere. Varro in libro rerum Rusticarum: Ad quae granaria nulla aura humida e propinquis locis aspiret. Cicero Trebatio:Subinvideo, inquit,tibi, ub

96쪽

tro te esse accersitum ab eo ad quem caeteri nopropter eius superbiam,sed propter occupationem aspirare non possunt. Idem in oratore: Ad eam laude quam volus mus,aspirare non possunt. In eodem:Ex bel lica laude aspirare ad Afri.

canum nemo potest. Idem Attico: Vem um in rostra produxit, eumque eo loco constituit,quo Bibulo consuli aspirare non liceret. Idem in Uerrem: Quo classes saepe conata nunquam aspirare potuerunt. Idem in Tuscu.Haec etiam in aequuleu conssiciuntur,quo vita non aspirat beata. Ibident: Metrodorus occupaui, inquisite fora luna,atque carpi,omnesque aditus tuos interclus,ut ad me aspirare non posses.

AFFECTUS.

AFfectus plerunt longe aliud significat,

quam quod pasum inuenitur. Aflectus iniuria,a flectus columelia,affectus mos Iestia. Sed interiore, ac recoditiore significato, id est quod vitiatum,infirmum,aegrotum. Cice. De Oratore:Affectus inqui senectute.

Idem Attico:Quem quide Neapoli assectum

grauiter videram.

Idem in Ver. Nemo Agrigeri, neq; aetate taacteta,nel viribus tam infirmis fuit. Propertius: Iuppiter aflectae tandem miserere puessae. Cornelius Celsus: Vbi lim affectus est, intus mescit.

Ibide:At renes ubi essecti su diu male habet,

97쪽

Caesar in commentariis:Qui sunt affecti grauioribus morbis. Ibidem: Nem affectum valetudine filium exsponere in terram patitur. Ibidem:In corpore affecto. Titus Liuius ab urbe condita:Color impera. ratoris,quem affectum visuros crediderant. Ibidem: rpora affecta tabo. Ibidem.Vires corporis assectata Ibidem: Ariisti plerique principum. Ibidem:exercitum aflectum praelio,ac via nocturna excepere.

Ibidem: Assectae Veienti bello Reipu. temes dio fuit. Papinianus ad legem Falcidia, l. In ratione: Qui moriete domino,ea valetudine assem laestant,ut eos non posse vivere certum esset. Sed & eius verbi est alius quidam secretior sensus,quo meo iudicio inchoare significet:vt Cicero De prouinciis consularibus: Bellumarictu videmus,& vere ut dicam) pene consfectu,sed ita,ut si ide extrema prosequitur qui inchoauit,iam omnia perfecta videamus. Et in eodem Nam ipse Caesar quidem cur in prouincia commorari velit: nisi ut ea,quae per eum affecta sunt,perfecta reipub.tradat

ADVERSARIA.

O Peraepretium est non ignorare Aduerssaria quae sint, quo nomine antiqui illi multo aliter , ac vulgato sensu utebans tur.Erant enim aduersaria , quantum colligere potui,libelli ratiocinatorum:in quibus primum

rationes accepti,& expens, gligenter & sine

98쪽

ordine scribebantur, mox in codicem duum tissime praescriptae referebantur. In qua re ad

uertenaus est hic quoque elegans dicendi mos duS: Nam referre in codicem & in tabulas discebant,vel nomina, vel pecunias,aut res alias, cum per ordine,ut dixi, describebant:Secus cuin aduersariis aliqua notabat,sine ordine, & in confuso,& negligenter id faciebant. Cice.in fragmento orationis pro Roscio Comoedo:Non habere se hoc nome in codice a cepti & expensi relatum confitetur: sed in ad uersariis patere contendit. Usque eo ne te dilia gis,& magnifice circuspicis, ut pecuniam non ex tuis tabulis,sed aduersariis petas Suum cos dicem testis loco recitare arrogantiae est: sua rum praescriptionum , & liturarum aduersaria Proferre no amentiae est Quod si eandem vim, diligentiam,authoritatemque habent aduersas ria,quam tabulae r quid attinet codice institu

re, conseribere, ordinem conseruare, memoriae

tradere literarum vetustatem Sed si quod ad uersariss nihil credimus,idcirco codice scribere instituimus, quod etia apud omnes leue & insfirmum est,id apud iudicem graue & sanctum esse ducetur Quid est ergo quod negligenter scribimus aduersatia quid est quod diligerer coficimus tabulass qua de causa s Quia haec sunt

menstrua,illae sunt aeternς:haec deletur statim, illae seruatur sanctae:haec parui teporis memo/riam, illae perpetuae existimationis fidem &religione amplectutur:hse deiecta,uis sunt in ordine cosectς:Atl ita aduersatia in iudiciu pro tulit nemo codicem protulit, bulas recitauit

Reserre in codice

Referrei tabulas.

99쪽

HADRIANVS CARDINALIS

Tu C.Piso tali fide,virtute, grauitate,authori. tate ornatus,eX aduersariis pecuniam petere noauderes . & subdit: Quaero quam pridem hoc nomen Fannii in aduersaria retulistis& subditi Cur tandiu iacet hoc nomen in aduersariis s 8c subdit: Tu hoc nomen triennium amplius in aduersarus iacere patetiss

AMO te multum, Valde te amo. Modus

hic loquendi magnam affert Latinitari gratiam:est enim candori illi Romano Proprius,nec fuco aliquo inquinatus. Cicero ad Atticum de municipiis: Quod mi bi polliceris,ualde te amo. Ad eundem: Te multum amamus, qubd ea abs te diligenter,paruoque curata sunt. Ibidem: Multum te amo, quod respondisti M.Octavio. Terentius:Ecquid nos amas de fidicina hacs Cicero Attico, de Raudusculo Numeriano:

Multum te amo. A c Q UIESCERE.

ET illud notavi,quod ab ijs quos dixi,per

fectissimis authoribus usurpatum est. Non enim cui vulgus putato Acquiesce re consentire est: sed significat cii quadam mi mi voluptate,quieteque cosistere in re aliqua, in qua prius in dubio , aut solicitudine animus fuisset. sicut Cicero & alij, quos subieci clare ostendunt. Cicero in epistola ad Sulpitium:His vero te

poribus habemus aliud iniust,in quo acquiesca mus. dc subdit:

100쪽

seruius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus, in primasque hae in qua me ego scripsi acquiescere,ita versatur ut excellat. Ad eundem Vt eius in bonis acquiescam. Et iterum:Literis tuis lectis, aliquatulum acaquieui. Idem Attico: Acquiesco enim scribes ad te,& legens tua. Eidem:Interim velim mihi ignoscas,s ad te scribo ta multa totiest acquiesco enim,& tuas volo elicere literas. Eidem:Sed intererat enim ubi acquiescerem. Idem de amicitia: Vicissim autem senes in asdolescentium charitate acquiescimus. Idem De diuinatione: Qui iam aetate proueacti,in nostris libris acquiescunt. - , Idem M. Varroni: Artes nostiae nescio quos modo nunc uberiores fructus ferre videntur,qolim ferebant: siue quia nulla nuc in re alia aes quiescimus, siue quia grauitas morbi facit, ut

medicinae egeamuS. Idem pro rege Deiotaro: in tuo ore vultus acquiesco.

A Desse nihil aliud profecto est,quam prs

sentem esse. Architecti tamen illi Lati nitatis nobiles,quadoch coram,vel praeo sentem, quandoq3 utrunque ei verbo addebat, quo firmius opus exurgeret.

Plautus in Mostellaria: Adsum praesens praesenti tibi. Terentius: Ae non quia ades praesens dico. Cice.pro domo sua: Adest praesens vir singulari virtute. '

SEARCH

MENU NAVIGATION