장음표시 사용
4쪽
6쪽
INGENUIS, ET STUDIOSIS . ADOLESCENTIBUS.
ERUM Romanarum Studiosis rem pergra
tam facturi visi sumus, si quae apud Populum omnium facile princi.pem olim obtinuerunt , Leges , Magistratus, Sacra, atque Instituta in artibus cum belli, tum pacis,
a magno in primis, & doctissimo Viro CELLARIO paucis digesta,
opera nostra nunc primum hic in lucem, atque adspectum proser-
stris hoc consilio inservierimus,
7쪽
vos videritis; quum hoc duce v Iuti facem praeferente, & melioris notae Historicos, & Poetas perse 'quemini, qui harum rerum imperitis tenebrae sulit . Neque vobis modo , qui ejus gentis rebus in scholis initiamini; Verum etiam, si qui in secretiora penetrarint, consultum arbitramur, quibus per nos erit, ubi Otium suum coli cent. Vix enim ad hanc diem , aut nos fallimur, in Italia praesertim extiterunt ejusmodi opuscula, quae usus tereret publicus. Si quis porro ad Romanoy Scriptores intelligendos ampliores sibi, copias voluerit comparare , Rosinum Pitiscum, aliosque, qui de hac refusius conscripserunt, Versabit , quum per otium licuerit. Valete
8쪽
LECTOR BENEVOLE, quum CHRISTOPHORI CELLARII ANTIQUITATES ROMANAE luci
publicae exponerentur. Utilissimum omnino institutum hoc erat , & magnae exspectationis apud omnes , qui celeberrimi quondam,& in his rebus veris fatissimi VIRI doctrinam , & merita noverant. Sed nescio quo fato , aut cujus tandem errore acciderit, ut schedae mutilae, neque ad usum publicum
satis dispositae prelo subjectae sint. Rem
9쪽
PRAEFATIO. ita sese habere, nullum potest intelli. gentibus dubium esse , & postumum
hoc opusculum cum reliquis accuratissimi VIRI scriptis conferentibus. Nam ut de iis nunc nihil dicam, quae contra mentem, ac manum Auctoris perperam excusa sunt, diligentiamque legentium nimis saepe, ac nimis etiam valde turbant: desideratur una, atque altera tractatio rerum maxime necessariarum, quarum notitia ne tirones quidem caret e sine damno possunt , modo incipientes relicta nobis antiquio
rum temporum monumenta evolvere.
Talis est illa praecipue , quae de S CRIS ROMANORUM exponit , &
quam ne verbo quidem attingit libellus impressus: ut facile intelligas, aut intercidisse quasdam ex VIRI clarissimi schedis; aut vix primas lineas esse ductas opusculi , quod solum Breviarii nomen tueri debeat. Neque tamen interea fructu suo apud juventutem caruit opera primae harum commentationum editioni impensa: sed potius 1aliis
10쪽
salivam multis docentium aeque ac. discentium ita movit, ut crederent , a nullo accommodatius potuisse Anti-- quitatum Romauarum compendium ,
quam hoc ingenio scholis dari; si quia
dem id ipsi exornare etiam per fata licuisset, quod tam scite, ac feliciter designare coeperat. Sed & hic ferenda
fuerunt, quae mutare non potuimus.
Interim ut jactura illa , quam hoc modo fecerunt traditi in nostram disci-- plinam juvenes, si non ex roto, quod promittere temerarium foret; tamen CX parte quadam, & pro virili restitueretur : libellum integrum curi cura pertractavi; quae summe necessaria deesse videbantur, cum ex publicis Doctoris hujus praelectionibus, quibus olim auditor ipse interfueram, tum aliun de supplevi; adserta testimoniis undique conquisitis comprobavi; ac tandem reS omnes eo ordine , atque ita
digessi, ac distribui, ut suo quaeque loco, & facile adeo possint inveniri. At-. Rue sic novo quasi habitu sistitur hie ' 3 scholis