Abrahami Ecchellensis Maronitae. ... Epistola apologetica prima tertia. In qua diluuntur calumniae, ac imposturae quam plures aduersùs Syriacam Libelli Ruth editionem, & eius Latinam versionem, à magistro Valeriano de Flavigny ... congestae. Ad eunde

발행: 1647년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i84 EPIsΤΟLA APOLOGETICA tibi 3 Vt nostri igitur resciant Lectores , Piraticae hujus tuae rationem exponam & ansam, Ut quae mens,

quisque animus sit tibi, aequi simul,& iniqui tui fautores noscant. In Patriam itaque cum Roma reuersus essem, studiorum utcunque absoluto curriculo , Sidonem primum appuli. Ea in urbe tunc degebat Amirus Fachraddinus, Princeps rerum fortunate in Orientate gestarum si Fortuna ad finem

usque comitata esset) notissimus,& Christiani nominis amicissimus, atque obsequentissimus. Is , cum eum salutatum adiui, comiter me

excepit, & humanissime, ac postquam plura sciscitatus esset de meo itinere , librum Dioscoridis cum Matthioli Commentariis suo jussu Arabice versum ex Italica lingua opera cujusdam mercatoris Chris tiani , & alterius genere Iudaei, plurium

182쪽

TERTI A. 18splurium tamen Animalium, Insectorum i Plantarum, ac Mineralium ex multis aliis tam Latinis, quam Griecis , & Arabibus, historia addita, & egregie imitantibus natu- Eram IconibusL Quem librum cum ex ejus Principis mandato euoluis, re κsem, pluribus eum scatere mendis

deprehendi. Nam quibusdam in

locis nullo modo sensum assequuti erant Interpretes illi, in terminis passim peccauerant, nomina propria rerum sepius minime exprimere potuerant Arabice. Quae omnia cum ostendissem Principi illi optimo, vix dici potest, quan

ta laetitia me amplexus fuerit, &humanitate. Mendorum correctio

ac restitutio , quam mihi statim injunxit, nullum mihi facessit ne gotium , quod ejus libri, & commentariorum lectioni operam olim nauassem sedulam. Quod sane ejus A a

183쪽

186 EpIsTOLA APOLOGEΤICA amoris erga me.& beneuolentiae accessionem conciliauit. Inter beneuolentiae hujus significationes,& signa illud imprimis censendum est. Aliquando ut subditorum erga se animos experiretur Princeps ille, & de ipsorum erga Filium successorem studiis, fide, ac voluntate periculum faceret, periculosis simum simulauit morbum , quem indies ingrauescere fama erat, tandemque per fidissimos amicos rumorem mortis clanculo tamen, ac, variis modis spargi voluit. Inter hos fidissimos Principis amicoHquartus numerabar, nec ad eum trium

mensium spatio ulli patebat aditus

nisi nobis quatuor. Cum Vero meum tam paternum , quam maternum genus resciuisset, & quam praeclari in armis extitissent majores mei, nullam praetermisit erga me honoris significationem, aut

184쪽

ossicium. Imprimis enim omnia mea bona peculiari priuilegio ab omni tributorum genere immunia, ac libera esse voluit. Mea opera in magnis negotiis, majorisque momenti, & quae exploratis amicis committenda tantum erant, frequenter utebatur. Interea cum

rumor spargeretur, & indies magis magisque certior fieret Amirus ab amicis, quos Constantinopoli habebat,Turcarum Imperatorem infensissimu sibi esse, ac in illum expeditione machinari, ad Serenissimum Hetruriae Magnum Ducem semel, ac iterum me misit, non contemnenda mihi pecuniae summa tradita, atque concredita. Consilium autem ipsius fuit, cum ut fundum aliquem pro ejus liberis, quoS mecum alio itinere eo mittere cum re liquo thesauro , meditabatur, com pararem tum ut naues aliquas

185쪽

188 EPIsTOLA APOLOGETICA emerem , & instruerem ad rerum quoscunque euentus ; tum ut Serenissimi illius Principis , quem Amirus unice diligebat, Ope , opera reliqui Christiani Principes infensissimo , ac communi hosti bellum inferrent. Quod, qua potui diligentia, praestiti, &instructis Nauibus eo aduolaui. Verum ad Syriae maritimam oram appellens deprehendi maximo animi mei moerore Principem illum ab ingenti Turcarum exercitu obses sum teneri in quadam Arce , quae Specus Giazetin dicebatur , mare vero a septuaginta quinque Triremium classe infestum haberi. At non propterea ab incoepto destiti

consilio , dc instituto , sed nullum

non moui lapidem, ad asserendam Principi de Christianis opibme merito opem, & ut si fieri pos .set, illum cum liberis ac bonis, in

186쪽

TERTIA. I8'naues reciperem. Verumenimuero cum omnem aditum interclusum, interceptumque ab hostibus vidissem, ut ad illum penetrare, aut auxilia afferre esset supra vires, ad inferendum hostibus majus damnum , quod poteram, animum appuli meum , coepique mare illud infestum habere per aliquod tem- us aduersus Christianς Religionisostes infensissimos, & Naues aliquas tam Turescas, quam Barbaricas expugnaui, atque cepi, aliaque praestiti hujusmodi. Nunc an verea te dictum sit, me scilicet latrocinia maritima, eaque continuo exercuisse, aequi, ac rerum humanarum

periti judicent Lectores. Et si hoc vitio mihi vertendum est , ut ipse Vertis , utinam maria infesta reddere Hostibus nostris eo pacto semper & ubique concedatur. Sed de his fusius forte aliquando dicemus

187쪽

in Amiri Historia. Concludis demum tuas, mi Gabriel , calumnias : Et seroit alete a sire meoir qua tout ce quia a saltur a des fautra que An ne tolererest

me es a mn ensent. Optime nunc noui, ac luculentissime video . hinc, quod in me

euomuit VALERIANVs DE FLAVI

C N Y, hausisse virus , quod ipsissima loquendi formula manifeste demonstrat. In summa,tam quae suo sub nomine effutiit VALERIANvS, quam quae sub nomine cujusdam Iac: L. sub VALERIANI ac tua latemtis Larua, in Epistola, quae fingit edita Antuerpiae, ex eadem prodierunt ossicina, eundem habuerunt

Auctorem,idem omnium venenum

est, idem finis, & scopus. Sed quod ridiculum est, &vestrum prodit fu cum , Epistola ista, quae Bibliorum opus minutissime carpit, conscrip-

188쪽

ta. & edita est Antuerpiae antequam Bibliis finis impositus esset Parisiis, & ante Operis publicationem , Ut ex ipsa utriusque AEra liquido patet.

Puerilia menda , quae me commisisse asseris, eorumque facillima demonstrationem ad te recipis tam arroganter,eadem sunt,ac quς Diomedes tuus stylo tam virulento ΠΟ-tauit,sed tam in feliciter,ut nesciam

an posthac similia aggredi audebit, aut tibi importune sollicitanti fidem adhibebit. Sed He Rhodus, hic

saltus, quare Ut ostendas rogo. Nimium, mi Gabriel, ipse tibi adularis , nimium morbo illo perniciosissimo, quem Philautiam peritis1- mi Medici appellitant, seu caecumsai amorem , laboras. Quare ut ab hoc saneris morbo, qui admirantes sua reddit insolentes ad insaniam us que, contemtiare aliquando, quod

189쪽

in Manticae tergo est, hujusque Syrorum Adagh frequentius utere

Ιdest. Nir quempiam judicra, cum iisdem ipse sis obnoxius , de quibus proximum judieas. Huic Adagio D. Ambrosius suffragatur super illud. Beati immaculati , nisce verbis et Imdicet iste de alterius errore , qui usu

habet in seipso quod condemnet. Iudii cet iste , qui non agit eadem , qua in alio putauerit esse punienda, ne cum de alio judicat, insimumsententiam ferat. Ambrosio major PaulusApostiolus nos quoque admonet Epist. ad Rom. capite Σ. Propter quod inexcusabilis es 3 homo omnis,quiodiacas. In quo enim judicas alterum, te sum condemnas. VALE tandem, ac scias , me hujus D. August. me

morem

190쪽

morem semper fuisse in hoc responso conficiendo: Foris terribilis perisonet increpatior intus lenitatis teneator dilectio. Iterum VALE. L, Audanda fiducia est , quae existimationem sui certo pondere eXaminat, tantum sibi arrogans , quantum a contemptu , dc insolentia distare fatis est. Valeri Maxim. Lib. I. cap. V.

SEARCH

MENU NAVIGATION