Guillelmi Postelli De universitate libri duo : in quibus astronomiae, doctrinaeve coelestis compendium ...

발행: 1635년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

11쪽

s D a UNI vER SIT. tu talibus & divinitus conditis ipsum cognoscimus. QVum ita que in hoc naturae templo sit nobis ita ob oculos constituta Cos mopoeia, ut in rerum originibus earum que loco & tempore tandiu debeat humani ingenii occupatio versari , quoad per causam& propter causam omniti Deum, ad eius videlicet laudem & honorem Ut maxime poterit fieri, cognoscamus et necesse est quousque Principium , coelum &terram generali saltem comprehensione concipiamus, no S in eo studio versari. Iam vero eo quod pauc1 admodum Philosophi sat egerunt in providentiae laudem& amorem, origines & causas rerum a se pertractataS convertere,

sategi librum de Formatione ex Hebrans in Latinum vertere , &commentatione illustrare : quo

uno & sacris doctiinis & Platonicis Pythagoricis ve in Timaeo

12쪽

S XV DE Cos MOGR. 'expositis summa de lux & concordia adfutura est , ut summa authoritas & summa ratio una consonent, sicut sunt una a Deo institutae , Quum enim nullus doctrinae author nobis ipso Abrahamo s qui illius doctrinae

de originibus primus assertor assit matur j possit dari antio utor , merito illius Liber rationalis summo in pretio habebitur, qui nobis religiosae veritatis parens est constitutus. Licet enim Enoch ante ipsum de divinis originibus prophetice scripsisse legatur : tamen nec eiuS opus legitur ita institutu , nec extat in orbe Latino. Superest itaque, postquam Principia & origines mundi tradidi exAbrahami doctrinis, etiam Locum mundi & Tempus ipsius ita tradere: ut nulla 1bi fabulosa, nulla falsa describens, satagam ostendere, quomodo hactenus Deus non tantum in uua

13쪽

io DE UNIvERSIT. aut altera Provincia, sed in universo curam rerum humanarum

ita habuit: ut toto in orbe sint inexcusabiles, qui illum sicutDeum non glorificaverunt. Quum autem ea sint in primo favoris Divini loco ponenda , quae primo nata sinat, & primis nobilioribus que Zodiaci partibus sunt supposita , opus est ut prima cura de illis populis Deo fuisse ostendatur, qui primi in ordine dc coelesti aspectu sunt. Sic non tantum per causam , sed propter causam docere videbimur. De caeli origine eiusque iu- suxu, Spartibus. O N D 1 T o in sitis Ideis an- te omnia intellectui agenti& possibili impactis, mundo, ita ut salva conditionis a Deo dependentis ordine, mundus sit in

sapientia creata contemporaneus

Deo , sensim ex prima materia assurrexit

14쪽

Sav DE COSMOGR. IIassurrexit mundi moles in eam quam cernimus quantitatem.

Extremitas itaque subtilissima materiae primae suis corruptivis accidentibus spoliata Sc desecata in decem Coelestium orbium

molem est elevata. Quatuor elementorum massa remansit accidentibus corruptivis obvoluta. Ignis una parte seipso in ordine elementari subtilior, aer duplo, aqua triplo, & terra quadruplo se ipsa subtilior , rarior , tenuior & desecatior illuc sunt devecta. Et sic ex quatuor ele, mentis consurrexere decem orbes coelestes , qui non tantum

sunt veluti forma mundi, sed singulas habent intelligentias mo trices : quarum arbitrio inaequalis sit singulorum coelorum influis xuS , unde regionum mundi in eodem parallelo diversitas. Nam in eadem coeli ratione India est

foeticissima, Athiopia arenosa Sc

15쪽

orbis secti cissimus. Ex decem coelis septem primi sic habent.

Luna, ut & caeteri sex planetarum orbes, ab occasu in Ortum movetur absolvendo orbem et . diebus, sed ad solis coniunctionem rediens Jo. die. Nogali, Cocab,&Sol annuo cursuri absolvunt orbem , Maadim qui vehementiae fortitudinisque sydus est , biennio hoc ipsum facit. Tetedec ubi magistratuum de aequitatis religiota vis residet, I r. anni S. Saturnus sive Sabiai , qui a quiete de

frigore, lentore ve dc consistentia nomen habet, 3 o. annis. Octava sphaera eodem motu renititur motui diurno , ION. anni S Uno gradu , movens secum stellas fixas. Non a sphaera septem annorum millibus super polos positos in capite primi de septimi signi , absolvit versus polos mundi suum cursum , movendo stellas orbis

16쪽

S xv DE C O s M o G IC at orbis inferioris. Primum mobile seu decimum coelum omneis una secum quotidie rapit a mediae noctis puncto ascendendo ad meridiem , & a meridie des.scendendo ad mediam noctem, unde prisca superorum & Inferorum ratio. Quia opus est necessario, ut sub Deo omnia ordine fiant, Bc nil fiat omnino temere , sunt supra coelum ordinata decem intelligentiarum genera, omnia illa ordinantia ut in finem certum , quae mediantibus totidem intelligentiis decem orbibus impactis, moventur hic ut in locum. Est autem in eo loco ubi elementaris ignis esse debebat , IEtherea regio 31. semidiametris terrae a suprema regione aeris distensa , usque ad concavum orbis Lunae, unde temperamenti substantia ad clementa

concilianda advenit. Omnes itaque influxus cos estes fiunt in

17쪽

x DE II NIvERSIT. corpora & animas non rationales, ab illis duplicibus intelligentiis sed mediante materia Atheris. Dividitur autem primum mobile , dc per consequenS novem inferiores sphaerae, in quinque circulos parallelos , unum

obliquum , & duos sibi semperita transversos, ut ad aequaleS angulos sese mutuo semper intersecent. Ex parallelis primus est aequator dividens sphera in duo aequalia , cuius poli sunt mundi. Dividitur in trecentas & o O. partes, quas gradus vocant, ut & singuli circuli praecipue maiore S, qui sunt Meridianus, AEquator, Horigon , & Obliquus orbis, quarum partium cuilibet in terra respondent sub maioribus circulis sexaginta millia passitum. Alii duo circuli proximi , dicuntur tropici,& sunt termini hic maximorum , ille autem minimorum dieru. Maximi dies, sunt in Priu-

cipio

18쪽

cipio quarti mensis , minimi in Principio decimi. Obliquus orbis tantum declinat ab aequatore quantum terminu S maximorum dc minimorum dierum a

mediocribus per 23. gradus videlicet. Itaque duo minimi circuli iuxta polos tantum distant apolo mundi sive aequatoris, quantum distat ab eo obliquus orbis , ut nil aliud sint quam signum revolutionis poli ipsius obliqui orbis. Meridianus circulus est maximus in 36O. gradus divisus, transiens per polo S mundi & per medium coeli ubi vis medio spatio inter ortum & occasum collocabilis , quem cum attigit Sol, in die meridies est: in nocte est media nox. Dividitur autem in quater o O. gradus ab Hori Eonte, qui & finitor dicitur, eo quod separet partem coeli visam a non visa. Hic autem dividit etiam aequatoxem in quater

19쪽

nonaginta gradus, nisi his qui recta sub polis habitant , quibus

semper Hori Zon & aequator concurrunt. Sub obliquo orbe feruntur ita septem planetae , ut duodecim signis aut mensibus dividatur annus per eum. Primam itaque signum est in aequinoctio verno. Secundum, transactis postea so. gradibus. Itaque assignatis singulis signis aut mensibus so. gradibus . sunt absoluti

36O. gradus. Velim autem aut numer I S, aut mensibus qui in sacris sunt , vocari omnes duodecim , eo quod sunt 11. Narii coeli

influxus, quibus singulis singulae prae sunt intelligentiae. Nomen a Iano qui & Noachus est, ipsi decimo mensi Ianuario remaneat oportet, eo quod totus Terrenae naturae orbis, & potissimum cie-mas humanum hoc illi ipsi Noacho post Deum debet quod superest aquis Diluvii. Possumus

autem

20쪽

Stv DE COSMOGR. IT autem sine fabulis vocare primum, secundum, tertium, quartum quintum, mensem, &c. aut quintilem , sextilem , septilem, vel Septembrem, Octobrem, Novembrem , Iannuarium, Undecern brem & duo decembrem. Sed melius est assuescere nominibus Sanctis, ita ut aequinoctii, verni mensis fiat unius & 3 o. dierum,& dicatur sic in ordine, I. Nisi an, qui sit pro Aprili, aut pro Martio, Nam lunares sunt menses in Sacris , unde certo Principio non sunt. E. Aiar, 3. Sivan, Tamur. s. Ab ,6. Elul, p. Tisri, S. Chesu an , p. Chisleu , IO. Ianuarius aut Noachius, II. Sabat, I 2. Adar. Intelligo autem sic instaurare annum, ut Ianuarius sit cum primo signo accedentis ad nos solis, quando incipiunt dies crescere, quod intercalatis illis et r. diebus quibus nunc deficimus ab aequinoctiorum loco , qui in primo

v gradu

SEARCH

MENU NAVIGATION