고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Actium, Actiī
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 9 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 8:1)
Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, LIBER XIX, chapter 5 6:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 5장 6:1)
Romanus quin etiam et Vincentius, scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 11 2:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 11장 2:3)
Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIIII, chapter 2 13:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 13:2)
Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIIII, chapter 4 25:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 25:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용