고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: arduum, arduī
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse? (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 4, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, 2:2)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIX, chapter 2 12:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 12:1)
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthun superati duce Phormione, et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando inisse, capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est; (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Septimus Decimus, XXI 23:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 23:1)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit. (M. Tullius Cicero, De Republica, Liber Secundus 17:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, 17:2)
76 P.L.M. Primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo fulmina cum caderent discussaque moenia flammis atque ictus flagraret Athos; (Petronius, Satyricon, Fragmenta, and Poems, POEMS 3:1)
(페트로니우스, 사티리콘, 3:1)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용