고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: armāmenta, armāmentōrum
Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO, QVARTVS, XXIX 29:3)
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장 29:3)
onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt, parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur; (CAESAR, COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI, PRIMVS 36:4)
(카이사르, 내란기, 1권 36:4)
Sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint! (Apuleius, Florida 23:1)
(아풀레이우스, 플로리다 23:1)
Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 8 14:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 14:2)
Nonnulli strenue fabricant navigia, nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 4, chapter 3 1:3)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 1:3)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용