고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: iēiūnitās, iēiūnitātis
단수 | 복수 | |
---|---|---|
주격 | iēiūnitās 가난이 | iēiūnitātēs 가난들이 |
속격 | iēiūnitātis 가난의 | iēiūnitātum 가난들의 |
여격 | iēiūnitātī 가난에게 | iēiūnitātibus 가난들에게 |
대격 | iēiūnitātem 가난을 | iēiūnitātēs 가난들을 |
탈격 | iēiūnitāte 가난으로 | iēiūnitātibus 가난들로 |
호격 | iēiūnitās 가난아 | iēiūnitātēs 가난들아 |
Sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi; (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER SECUNDUS 10:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 10:3)
etenim si orationes, quas nos multitudinis iudicio probari volebamus (popularis est enim illa facultas, et effectus eloquentiae est audientium adprobatio) - sed si reperiebantur non nulli, qui nihil laudarent nisi quod se imitari posse confiderent, quemque sperandi sibi, eundem bene dicendi finem proponerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque verborum, ieiunitatem et famem se malle quam ubertatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro inrisi: (M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, book 2 3:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 3:3)
namque propter ieiunitatem quae est a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS, chapter 4 5:13)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 4장 5:13)
sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiam, dum modo sit polita, dum urbana, dum elegans, in Attico genere ponit, hoc recte dumtaxat; (M. Tullius Cicero, Brvtvs, chapter 82 3:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 3:1)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 6 7:12)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 6장 7:12)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용