고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: intentus, intentūs
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris acti, ut Stoici rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id intra speculum imaginentur. (Apuleius, Apologia 14:10)
(아풀레이우스, 변명 14:10)
Utque omnes nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhaerere cultui fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus, et ceteris quae deorum semper fecere cultores. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 2 4:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 2장 4:1)
Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti adulationis. (Cornelius Tacitus, Historiae, LIBER I, chapter 29 29:1)
(코르넬리우스 타키투스, 역사, , 29장 29:1)
deinde ut in eis locis, quos proponam paulo post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut sit cura et cogitatione intentus, diligentia est; (M. Tullius Cicero, De Oratore, LIBER SECUNDUS 149:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, 149:2)
negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; (Sallust, The Catilinarian Conspiracy, chapter 54 54:8)
(살루스티우스, , 54장 54:8)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용