고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: tōfus, tōfī
igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 6 7:5)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 6장 7:5)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 6 7:11)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 6장 7:11)
Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 6 7:18)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 6장 7:18)
sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrum et nigrum tofum, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SECUNDUS, chapter 7 8:7)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 7장 8:7)
et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER OCTAVUS, chapter 6 7:10)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 6장 7:10)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용