장음표시 사용
21쪽
x XV. V Isio igitur Beatifica ideo formaliter est supernaturalis quoad substantiam ;quia dependet essentialiter, ac immediate ab obiecto diuino supernaturali, tanquam buo specificativo, scilicet a Deo ipso Intellectum creatum obiecti ue nouente. Similiter Amor Beatificus ideo formaliter est supernaturalis quoad substantiam, quia dependet essentialiter ab obiecto diuino supernaturali, scilicet a Deo Viso voluntatem creatam suo modo mouente. Item actus I idei diuinae ideo formaliter est supernaturalis quoad substantiam, quia dependet essentialiter ab obiecto diuino supernaturali, scilicet ab excellentia diuini testimonij Intellectum nostrum mediate mouentis. Denique omnes actus reliquarum Virtutum ,
supernaturalium ideo formaliter sunt supernaturales quoad substantiam, quia dependent essentialiter ab obiecto diuino supernaturali, scilicet ab aliquo moti-uo diuino voluntatem nostram cum libertate nostra mouente, vel ad mouendum
XXVI. HInc patet ly scut oportet esse quendam modum persectissimum nostrorum
actuum supernaturalium, ad quem requiritur necessario habitus infusus supernaturalis quoad sebstantiam, vel aliquod aliud auxilium Dei habitus vicem supplcns, & ratione cuius modi nunquam possiamus esse certi nos gratia, Scamicitia Dei aet later Diai. Quid autem sit huiusmodi modus hoc opus , hic t bor est . Denominatio actus sicut oportet non potest consistere in eo praecise , quod sit supernaturalis, cum possit dati actus in viatore supernaturalis, qui non solum non sit sicut oportet, sed etiam sit peccaminosus: Item non potest consistere in eo quod procedat ex puro motivo supernaturali, Vel etiam 4iuino, ita ut neque inade quate procedat a motivo naturali: Neque in eo quod fiat cur auxilio supernaturali habitus infusi: Nec denique in eo quod sit taliter, vel t liter intensus . Consstit, ergo ly sicut oportet in summa appretiatione moti uidi uini, a quo procedit actus, ratione cuius summae appretiationis dici potest homo dispositus praeponere motivum diuinum cuicunque alteri motivo contrario , ratione cuius dispositionis dici potest actus habere maximam extensionei
XXVII. EX hactenus dictis colligi potest totam improportionem, quam habet aliqua
potentia cum aliquo obiecto, vel vice versa aliquod obiectum cum aliqua potentia nihil aliud esse, nisi improportionem talis potentiae, vel talis obiecti cum tali actu, qui essentialiter dependet a tali potentia, re a tali obiecto. Haec autem improportio potentiae cum obiecto diuidi potest in improportionem etiam per Dei potentiam indispensabilem, de improportionem saltem per Dei potentiam dispensabilem: Illa est, ratione cuius dicitur communiter aliquod obi ctum esse extra sphaeram alicuius potentiae, ut est exempli gratia improportio po
22쪽
tentiae materialis cum obiecto spirituali, Si potentiae vi suae cum obiecto audibili: Dispensabilis vero est illa, ratione cuius dicitur communiter aliquod obiectum esse supra spheram alicuius potentiae, ut est exempli gratia improportio potentiae creatae cum obiecto increato . Rursus improportio dispensabilis diuidi potest in improportionem quoad substantiam, & improportionem quoad mo- modum : Quas improportiones supra explicauimus .
XXVIII. V Iso Intuitiua Dei non solum est possibilis in Intellectu creato, sed etiar
illius possibilitas naturali ratione dentonstrari potest a priori . Datur de facto vilio intuitiua Dei in Intellectu creato; Veruntamen illius existentia actualis nulla ratione conuincenti citra fidem probari potest. Visio Beatifica non solum potest naturaliter cognosci quoad illius possibilitatem, sed etiam ut sic cognita potest naturaliter appeti. XXIX. IMplicat Deum videri oculis corporeis, & uniuersaliter implicat Deum ab alia
quo sensu attingi ; Quinimo magis implicat maiam via r siati sensum, quam
linplicet oculum videre, vel audire sonum. Quaerenti autem cur Deus non possit attingi ab oculo corporeo non videntur satisfacere illae responsiones: quia . nempe Deus sit extra sphaeram oculi corporei: vel quia non contineatur intra obiectum formale illius: Vel quia potentia materialis nullam habeat proportionem cum obiecto spirituali Sec. Huiusmodi enim responsiones videntur potius dare synonima, quam reddere rationem quaesiti. Nos quatuor habemus implicantias, quas breuitatis gratia hic omittimus, quasque quaerenti dabimus. Si organa naturalia corporis concurrant ad suos actus determinative tantum implicat dari unam aliquam potentiam, quae sit simul & oculus, de auris: Si autem , organa concurrant ad suos actus efficienter non implicat unam, eamdemque potentiam esse oculum simul , & aurem. XXX. NVllus intellectus creatus, vel creabilis potest naturaliter videre Deum. . Item nulli intellectui creato, vel creabili potest esse connaturale lumen gloriae, etiamsi distinguatur a specie impressa Dei; & uniuersalius loquendo nulli creaturς potest esse connaturalis ullus habitus infusus supernaturalis. Sed etiam si per impostibilαposset alicui substantiae creatae esse connaturale lumen gloriae,& consequenter etiam Viso Beatifica, talis substantia in tali hypothesi deberet quidem esse eiusdem ordinis cum Deo, sed non proinde dici posset substantia su
23쪽
pernaturalis; Quamobrem implicat non solum dari, sed etiam concipere substantiantiam supernaturalem creatam .
XXXI. QVaerenti quid tandem sit in Visione Beatifica id, ratione cuius excedit omnem naturam creatam, & creabilem, non videntur satisfacere illet respon-- siones, scilicet hoc ideo esse quia contineat in se aliquam perfectionem semper maiorem: Neque quia contineat in se perfectionem supernaturalitatis: Neque quia producatur, Vel petat produci ab aliquo principio supernaturali, vel supernaturaliZZato: Neque quia sit immediata possessio Dei: Neque quia summe participet de natura diuina: Neque quia summe imitetur operationes diuinas ad intra: Nec denique quia tendat in obiectum terminatiuum supernaturale; sed solum hoc ideo est quia procedit ab obiecto motivo supernaturali, hoc est quia ex uno capite dependet essentialiter a specie Dei impressa, & ex alio capite species Dei impressa nulli creaturae potest esse debita . Cur autem species Dei impressa nulli creaturae possit esse debita, non alia potest assignari ratio a priori, nis speciale dominium Dei de illa. XXXII. V Isionem Beatificam non esse ipsam speciem expressam esicntiae diuinae sor-
maliter representativam, sed cum quandam aliam unionem Dei cum intellectu creato videtur quid imperceptibile . Datur igitur spccies expressa Dei, quae est medium per se cognitum, non autem obiective cognitum; non est tamen ab alio intelletitu creato naturaliter intuitiue cognoscibilis. Visio Beatifica est cx natura sua perpetua,
SIue dicatur speciem impressam essentiae diuinae virtualiter representativa tria distingui realiter a lumine gloriae, siue dicatur esse ipsum lumen gloriae semper asserimus possibilem esse speciem impressam Dei. Supposita postea possibilitate speciei impressae diuinae, & non supposita illius necessitate volumus illam dari de facto. Imo dicimus non solum illam posse dari, & de facto dari, sed etiam neeessario dari, adeo ut etiam dato, quod Deus posset suo concursu speciali supplere lumen gloriae a sua specie impressa distinctum; Non potest tamen per vllum concursum extrinsecum supplere suam speciem imprestam,quae debet intrinsece recipi, & intrinsece mouere intellectum ad Beatam Dei cognitionem. XXXIV. LVmen gloriae non habet eleuare intellectum creatum in genere causae materilis, vel in gencre sebiecti in ordine ad recipiendum Visionem Beatificam, neque tribuendo illi capacitatem intrinsecam recipiendi visionem, neque com
24쪽
currendo eum illo inadaequatὸ ad recipiendam visionem, neque disponendo physice intellectum ad hoc ut visonem recipere valeat, nec denique disponendo illum moraliter ex ordinatione diuina.
XX XU.SIuὸ lumen gloriae distingua tur a specie impressa diuina, siue non, nolumus
unquam illud este totam rationem agendi in ordine ad Visionem Beatificam ; Siquidem magis concurrit intellectus creatus ad suam visionem per suam virtutem propriam quamuis simpliciter eleuatam, quam concurrat ipsum lumen
XXXVI. HInc inaequalitatem Visionis Beatiscae non tantum ab inaequalitate lumi nis eleuantis, quam ab inaequalitate perfectionis naturalis ipsius intellectus eleuati desiimendam esse asserimus; Imo si dicatur lumen gloriae distingui aspecie Dei impressa non apparet cur dari non possit aliquis intellectus ita perfectus, ut simplicitEr non indigeat illo lumine gloriae, quo indiget intellectus noster ad videndum clare Deum,quamuis indigerat semper ipecie Dei impressa.
25쪽
FUS habet perstisti Tmam Scientiam, utpote naturae cognoscitiauae, quae ex eius immaterialitate essicaciter colligitur, tam si sumatur pro eleuatione a potentialitate, eiusque carentia, quam
pro astractione a materia physica, di a quantitate. Non datur tamen in Deo, nec concipi potest cum fundamento intrinseco ex parte obiecti intellectus per modum actus primi, Be verae potentiae respectu intellectionis . Datur quidem in Deo species impressa Se intellegibilis, non stium in ordine ad intelligendas creaturas, sed etiam in ordine ad cognitionem sui ipsius . I I.
OBiectum diuinae scientiae est Deus ipse cum suis omnibus perfectionibus
tam relativis, quam absolutis,quod comprehendit. Deus cognoscit alia a se nempe creaturas cognitione proxima, & distincta, hoc est secundum proprias disterentias, non solum specificas, sed etiam indiuiduales; quin etiam omnes negationes, & priuationes, entia rationis, & impossibilia; nec non mala tam
culpae, quam poenae . In Deo dantur ideae creaturarum , quae non consistunt in aliqua ratione creata existente extra Deli, Immo nec in creaturis ipsis praecognitis
a Deo , nec in cognitione diuina formaliter, sed in essentia diuina, quatenus participabili, Se imitabili a creaturis . Realiter in Deo est una tantum idea, virtualiter plures omnium creaturarum etiam in indiuiduo, non tamen negationum, aut non entium, immo neque culpae .
ANte existentiam creaturarum non datur nisi possibilitas extrinseca earum, nempe omnipotentia Dei, eiusque elsentia infinitὸ participabilis, quae est prima radix omnis entis creati. Impossibile, aut eius possibilitas non negatura parte rei per veram, & propriam negationem, sed tollitur formaliter per omnipotentiam Dei, quae proinde est prima ratio tam verae possibilitatis, quam impossibilitatis. Deus nullam dicit relationem, vel connexionem cum creaturis possibilibus , aut cum earum possibilitate Is tamen implicarent creaturae possibiles, etiam ipse implicaret. Has creaturas possibiles in sua essentia videt, non in se ipss. Futura libera Deus non cognoscit in suis causis liberis creatis, nec in decreto generali, nec ex vi decreti praedeterminantis, sed executi ui, & essicacis, seu praedefinitivi, sed in se ipsis. Creaturae non sunt praesentes diuinae aeternitati, antequam existant in propria duratione. Futura ut existentia in sua duratione . ita sunt praesentia aeternitati, ut respectu illius intrinsece spectatae nullo modo sint suturas Scientia
26쪽
SCientia visionis non est eausa rerum, quarum est scientia; sed scientia simplicis intelligentiae; nam scientia visionis, si esset rerum causa praesertim proxima, & immediata non posset congruenter saluari libertas. Non differt seientia visionis a scientia simplicis intelligentiae ex parte obiecti, quasi scientia visionis attingat aliquod obiectum, vel formalitatem obiectivam, quam illa non attingat, sed quoad diuersam tendentiam,& diuersum modum cognoscendi idem obiectum. Scientia Dei est aeterna, de non solum in ordine ad obiectum prima, rium, de creaturas possibiles, sed etiam in ordine ad obiecta contingentia est ri gorose invariabilis, de immutabilis 3 Minus tamen propriὸ dici potest esse inuariabilis, quia loquendo de scientia visionis in ordine ad potentiam remotam, posset Deus plura, vel pauciora scire, quam sciat.
IN nullo signo Deus eognoscit suos actus, ut absolute futuros, cognoscit tamen certissimὸ sutura libera conditionata, & quae nunquam transeunt in s rura absoluta, & quae transeunt, unde omnia futura libera absoluta , ω cognoscuntur a Deo ut futura absoluta , Ec cognoscuntur ut futura conditionata, adeo
ut prius ratione Deus cognoscat aliquod sub conditione futurum, quam illud cognoscat absolute futurum . V Ln Ctus suos liberos sub conditione suturos, vel non futuros Deus cognoscit,m non tamen futura conditionata sub conditionibus impossibilibus, vel disparatis, nisi sint connexa ex promissione, vel decreto suo. Futura libera condiationata Deus non videt in suo decreto praedeterminante, sed ante quodcunque
suum decretum, propter veritatem, quam habent in se ipsis, di scientia, quae
27쪽
N Deo concedenda est vera, & realis Processio unius Personae ab alia per modum , non quidem causae, & eflectus, sed Principij;& Principiati . Duae autem sunt Processiones activae: Vna , qua producitur Verbum , quae est a solo Patre; Altera , qua producitur Spiritus Sanctus, quae est a Patre, de Filio. Duae pariter sunt Processiones patiniae. Vna per quam Filius est a Patre; Altera per quam Spiritus Sanctus est ab utraque. Istae Proeessiones s adaequale sumantur, prout dicunt rationcm viae, ac originis tam activae, quam passiuae non sunt plurcs
I Lo Rocessiones diuinae sunt immediatὸ per intellectum, & voluntatem, a na-L tura vero mediatὸ, in intellectu enim diuino datur unicus actus intelligendi communis, de essentialis, sicut & in voluntate diuina unicus actus communis, ω essentialis , ex quibus immediate sunt Processiones, ideo principium quo Processionis Verbi est sola intellectio, nullo ni o Paternitas, Ec ita volitio respectu Spiritus Sancti. Processiones passiuq realiter, &specifice distinguuntur tum inter se, tum ab activis ; hae sunt i personis producentibus, illae in productis, laec aliud sunt, quam rclationes, per quas Diuinae Personae opponuntur. .i I I. ΡRocessio Verbi non ideo est generatio, quia si communicativa tacunditatis; nec quia habeat rationem imatinis; nec quia , cum si per intellectumen assimilativa termini principio, scd quia cum sola procedat per intellectionem, in qua formaliter consuit narura diuina, iam illa sola ex vi suae Processionis se
maliter, seu ex primaria intentione accipit naturam . Relationes diuinae personatos, quae sunt quatuor, etiam secundum esse ad sunt reales. Distinguuntur ante opus intellectus inter se realiter; ab Essentia tamen sola ratione ratiocinata ;Vnde a sortiori attributa Dei distinguuntur tantum virtualiter extrinsece; Excepta volitione, ab intellectione, & actu libero a necessario, quae distinguuntur virtualiter intrinsece .
I U. DIuinae relationes etiam prout ab essentia distinguuntur dicunt persecti nem infinitam, & triplicem. Licet de conceptu quidditatiuo Personaediumet in concreto sumptae sit, tum cssentia, tum relatio. De conceptu tamen , quid ditai tuo egentiae non sunt relationes ὁ Nec de conceptu quidditatiuo rei tionum est essentia. Spiratio activa, quae a passiua realiter, a Paternitate autem,& filiatione non realiter, sed virtualiter intrinsece distinguitur. . In
28쪽
IT IN Deo est vere , ac proprie ratio personae, quae in una essentia est triplex, ictealiter distincta: Possumus tamen cum aliqua restrictione, & limitatione, licet abusiva tres essentias, naturas, ac substantias, dicere sicuti non est solum in Deo una existentia absoluta, sed triplex, Sc haec personalis. Subsistentia communis absoluta non datur in Deo, nec sola, nec simul cum tribus relatiuis , at solum tres dantur subsistentiae relatiuae. v I. D ivinae Personae ex essentia, Se proprietatibus relativis constituuntur constitutione solum virtuali, & si realiter inter se distinguantur per easdem quidem, ut relativas formaliter, si spectetur fundamentum intrinsecum; per easdem vero, ut formae quaedam subiistentes a nobis concipiuntur, si spectetur fundamentum extrinsecum a creaturis desumptum. In Diuinis Personis sunt notiones, & quinque tantum. Verbum in Deo est nomen Personale filii, de nomen imaginis, quae proprie est in Deo, proprium est Filij . VII. V Erbum per se procedit ex cognitione omnium, quae Pater cognoscit, videlicet Essentiar, Attributorum, trium Diuinarum Personarum, Creaturarum possibilium, de existentium, Spiritus Sanctus non solum a Patre, sed etiam a Filio procedit, Se si ab hoc non procederet, neuter illorum esset idem numero, qui modo est, nec alter ab altero realiter distingueretur.
29쪽
NCARNATIONIS opus fuit medium conuenientissimum ad reparandum humanum genus post lapsum Adae per fatisfactionem aequalem. Conuenientius fuit, Vt feret eo tempore, quo factum est, quam ante peccatum Adae, vel illico post peccatum, vel in . fine Mundi. Quia Deus a summa sua perfectione,seu propensione in bonum, physce non necessitatur ad volendum ex bonis creabilibus, quae meliora sunt, atque adeo eque persecte, ac laudabiliter operatur, siue velit Scoperetur quod est melius, siue non; N in operibus ad extra nec necessitatur m taliter ad optimum, ideo in opere Incarnationis, non solum physice, sed etiam moraliter fuit liber ad illud faciendum, vel non faciendum ; Quia ipsum opus Incarnationis non fuit in se simpliciter, N absolute necessarium, nec ex suppositione Mundi de facto conditi, nec supposito lapsu pra uiso humani generis, nec ex suppositione, quod Deus humanum genus a peccato liberare voluerit etiam per satisfactionem aequalem; Fuit tamen ex suppositione diuinae voluntatis essi caciter volentis satisfactionem aequalem secundum quid necessarium .
I LCHiistus de facto non fuit absolute volitus, nisi post pcccatum Adae absolute praeuisum, seu in remedium nostrae salutis; ideo ex vi praesentis decreti Auamo non peccante nullo modo venturus fuisset; fuit tamen volitus in rem clium omnium peccatorum, principaliter quidem originalis; minus principaliter actualium, mortalium, & venialium . Ante decretum Incarnationis in remeiadium contra originale absolutὰ praeuisum non fuere praeuisa ut absolute, de dete minate futura peccata actualia posteritatis Adar, atque adeo Adamo non peccante non venturus suisset Christus contra actualia posteritatis.
I I I. INcarnatio Verbi vere non fuit ex meritis humanitatis Christi, vel tempore,
vel natura prioribus, nec dependere potuit a meritis humanitatis, Vnionem hypostaticam antecedentibus, sed stibsequentibus; Ideo Patres antiqui nec meriti sunt, nec mereri potuerunt simpliciter de condigno, nec dc congruo Inca nationem ; quamuis absolute non repugnet meritum congruum hominis iusti simpliciter respectu Incarnationis. Mereri tamen potuerunt, imo de facto meriti
sunt aliquas Incarnationis circumstantias. Beata
30쪽
I V. B Eata Virgo non sbi de condigno meruit Maternitatem Dei, sed tantum de
congruo . Christus tamen toto eo tempore, ex quo in Horto Gethsemani passionem, & mortem sbi a Patre iniunctam acceptauit, usque ad eius consummationem miraculosὸ conseruatus fuit independenter a Virgine eius Matre , atque adeo tunc temporis antiquis Patribus, ac Beatae Virgini meritus est gratiam , dependenter a qua, de illi meruerunt esse eius progenitores, & illa Mater.
Humanitas Christi non existit existentia diuini Verbi, non fuit producta
sermaliter per Incarnationem, sed per actionem distinctam natura pri rem actione unitiva, in qua se aliter Incarnatio consistit. Per hane nec diuina natura in humanam, nec humana in diuinam fuerunt conuerse; nec facta fuit tertia natura per admixtionem earundem, nec illae Vnitar fuerunt per modum pamtium essentialium, nec integralium, unam naturam compositam constituentium; sed unio Verbi cum humanitate Christi facta fuit in Persona,atque adeo Christus est una tantum Persona, dc non plures; eius tamen Persona simpliciter, dc abs
lute composita dici potest. V I. VNio hypostatica ab extremis Christum eomponentibus distincta est, Se ab
actione, quam formaliter importat Incarnatio de nouo producta; Haecvnio, nec est qualitas, nec relatio praedicamentalis, nec influxus activus Uerbi in humanitatem, sed modus substantialis inexistentiae essentialiter affixus hum nitati tanquam subiecto, Se Uerbo diuino tanquam termino, ac proinde importat essentialiter respectum transcendentalem ad extrema unita , quae etiam mutudeadem unione se respiciunt; Haec unio non tantum substantialis, essentialis, naturalis , de omnium unionum maxima est, sed in ratione doni caeteris donis su pernaturalibus praestantior, relative ad Christum connaturalissima, Se in se ab
solute, & entitatiue supematuralis. Haec unio dici potest terminus formalis ad quem Incarnationis sumptae, ut actio sermaliter est.
v I LDEpendentia, qua humanitas Christi a Verbi subsistentia quoad effectu
positive subsistendi non distinguitur ab Unione hypostatica , qua eidem Νerbo unitur; In ordine ad suum primarium esse i Verbi subsistentia non est proprie a priori;sed potius a posteriori,nec in sola Unione hypostatica reponitur, sed aliquid aliud importat, quod tamen non est modus superadditus. Verbum