장음표시 사용
11쪽
quibuscum continenter bellum gerunt. qua de camsi a Helvetii quoque reliquos Gallos virtute prae cedunt; quod sere quotidianis praeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos pro hibent , aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano: continetur Garumna flumine, oceano , finibus Belgarum , attingit etiam a Sequanis, & Helvetiis flumen Rhenum i vergit ad Septemtriones . Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur ; pertinent ad
inseriorem partem fluminis Rheni ; spectant ita
Septemtriones, ct orientem soletm. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes, ct eam,
partem oceani , . quae ad Hispaniam pertinet,ipectat inter occasum solis, & Septemtriones . .
Helvetiorum motus, Huce Orgotorige pappararus leuisur.
2- Λ Pud Helvetios longe nobilissimus, ct ditissi-
-ca- mus fuit Orgetorix. Is M. Messalla, & M. Pisone cos . regni cupiditate induE us , conjur tionem nobilitatis fecit, ct e civitati persuasit, iut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent ktotius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur; una ex parce , flumine Rheno latissimo , atque altissimo , qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte , monte Iura
altissimo, qui est inter Sequanos, ct Helvetios;
a Helvetii reliquos Gasus 3 Helvetii & ipsi Galli erant. qni . intra Rhenum contenti: olim Celticae, ab Augusto Belgicae adscripti.
h Arsingιe a Sequanis stimeri Rhenum a Sequani a Vesontione. quae ipsorum urbs maxima fuit. infra e. 38. longo tractu ast Rhenum pertinuerunt , quorum angusta forsan ad amnem possessio a Triboccis fuit occupata. e Ciυitati per massit 3 Semel notasse sufficiat, oritatem Caes ri n m oppidum, sed populum & nationem esse . sicut Hel vetii hoc loco unam constituunt civitatem. vid. Scalig. in Eusebo P. I N
12쪽
tertia , a lacu Lemano , ct flumine Rhodano , qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut & minus late vagarentur,& minus facile finitimis bellum . inferre possent: qua de causa homines bellandi cupidi magno dolore assiciebantur. Pro multitudine autem hominum , ct pro gloria belli, atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem b millia passuum ccxl. in latitudinem clxxx. patebant. His rebus adducti, & auctori- 3.tate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quae ad proficiscendum pertinerent , comparare , jumentorum , ct carrorum quam maximum numerum coemere , sementes quam maximas facere, χut in itinere copia frumenti suppeteret ; cum proximis civitatibus pacem , & amicitiam confirmare . Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt in tertium annum profectionem e lege confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur: is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantalendis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, &a S. P. Q. R. d amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat . itemque Dumnorigi Κduo , fratri Divitiaci, qui eo tempore principatum in civitate sua obtinebat, ac maxime plebi acceptus rat, ut idem conaretur, persuadet: eique filiam suam in matrimonium dat . Perfacile factu esse illis probat, conata perficere: propterea quod ipse suae civitatis imperium obtenturus esset; non
a lacu Lemano a qui ab urbe adiacente Gene nunc nomen ducit. h millia pass-m ccxl. in latis. clox a Nimius uterque numerus Cluverio in Germ. Antiq. lib. II. cap. IV. Uiaetur, cui pro longitudiue satis sunt clxx, pro latitudine lxxx circiter abiecto centenario. Approbat Hadr. Valesius Notit. Gall. p. - . Caesaris autem , an librarii error fit . incertum est. metaphrastes vulgarem Iectionem , milliariis in stadia comveres. secutus est. C lege confirmant a pactione. foedere coniuratorum. mim.d amicus appellatus erat 3 ΜUna regum dignitas. amicos ab senatu R. appellari. Vide infra c. 43. sect. 4. R Civ. I. 4. l . a1 adde LIvium XXXI, II.
13쪽
esse dubium, quin totius Galliae plurimum Helis vetii possent i se suis copiis , suoque exercitu,
illis regna conciliaturum, confirmat . Hac ora
tione adducti , inter se fidem , di iusiurandum dant, ct regno occupato , a per tres potentissimos , ac firmissimos populos totius Galliae sese potiri posse sperant.
Dies dicta OMerarigi, es dem mors pMiseriorum profestis. V A res ut est Helvetiis per indicium enunti
M ta , moribus suis orgetorigem ex vinculis tausam dicere coegerunt. Damnatum poenam sequi oportebat, , ut igni cremaretur . Die constituta causae dictionis , Orgetorix ad iudicium omnem suam familiam , ad hominum millia T. undique coegit; & omnes clientes, obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat , eodem conduxit: per eos , ne causam diceret, se eripuit. Cum civitas, ob eam rem incitata, a mis jus suum exequi conaretur , multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent; Orget rix mortuus est, neque abest suspicio, ut Helvetii arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit. Post ejus mortem e nihilo minus Helvetii id, Iluod constituerant, facere conantur, ut e finibus his exeant. Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia numero ad No. vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt , frumentum omne , praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut, d domum
a per tres potentissimos populos 3 Sequanos , AEduos , & ipsos
h Ur igni cremaretin I tamquam hostis reipublicae. aut Droditor . Usitatum Gallis supplicium . vide extremo hoc Iibro C. 33. f. T. Iulius Celsus Vita Caes. p. llo. Orgetorige primum aura: mox Mi ille assectatae errannidis I pectus in carcer diem obiit, &c. e nihilo minus miserii id 3 Celsus ibidem: eaepto nihilo minus insistentes. per se tuos utillo ce. 4 domum reditionis 3 hoc est . in domum; ad domum. Srippr mitur praepositio, quia dicimus redire domum. sine illa.
14쪽
reditionis spe sublata , paratiores ad omnia pericula subeunda essent: trium mensium a molita frumenta sibi quemque domo efferre iubent. Per
suadent b Rauracis, & Tulingis, di Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio, oppidis suis, vi
cisque exustis, una cum iis proficiscantur: Boionque, qui trans Rhenum incoluerant, S e in agrum Noricum transierant, d Noreiamque προ- gnarant , receptos ad se socios sibi adsciscunt. Erant omnino itinera duo, quibus itineribus d
mo exire possent : unum per Sequanos , annustum, & difficile, inter montem Iuram , di numen Rhodanum, quo vix singuli earri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent: alterum per provinciam nostram, multo facilius, atque expeditius ; propterea quod inter fines Helvetiorum , die Allobrogum, qui nuper populo Romano pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus Geneva: ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. All brogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Rom. viderentur , existima-hant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ite paterentur . Omnibus rebus ad profectionem
comparatis, diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat ad v. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio coss.
a molita frumenta 3 farinam, polentam . seu praeparata frumenta, ut facile inde cibus conficiatur . Vide Fr. Lessimi
h Rauracis, rilingis, Latων is 3 instant Augustis Rauraeorum rudera in Parvo uico Aties prope Basileam. unde de situ Ra racorum iudicatur. Latobrigos Cluverius in vallesiae pago Eriga quaerit. Tulingi, cis Rhenum fuerint, an trans illum, ignoraturis C sn agrum Noricum a qui ab AEno ad Pannoniam inter D nubium & Alpes est. d Noreiam e opptimarime 3 Sie veteres Iibri . R in aph stes . Peutingeriana Tabula in Norico Noreiam habet . at strabo iv. & Plinius Tar. Is. in Carnis id nomianis urbem posuerunt. Uissi Notit. orbis Antiq. utroque loco. E AIδωνοκυ- a qui nunc Sabaudi . inter Lemanum lacum di
I evi num paeati erant a C. Pontinio duce. qui praetor Cie rone consule fuerat. rebelles Allobroges in ordinem redacti. Cic. M PION c. cons. c. 13. uit. Liri L.MM
15쪽
Profectio Caesaris in ulteriorem Galliam : He eistiorum legati ad Caesarem missi, qui peterent , tir Caesar sineret eos per provinciam rransre :Caesar denegat. ν. Tari cum id nuntiatum esset , eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci, & quam maximis itinerihus p Itest, in Galliam ulteriorem eontendit, &ad Genevam pervenit: provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat. Erat Omnino in Gallia ulteriore legio una. Pontem , qui erat ad Genevam , iubet rescindi. Ubi de eius adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos civitatis , cujus legationis Num ejus, & Veroductius principem Iocum obtinebant, qui dicerent, sibi esse in animo, sine uIlo maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nuIlum: rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Caesar quod memoria tenebat, a L. Cassium consulem occisum, exercitumque eius ab Helvetiis pulsum, &sub iugum missum, concedendum non putabat: neque homines inimico animo , data facultate per provinciam itineris faciundi , temperaturos ab iniuria, ct maleficio existimabat: tamen, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos imperaverat, convenirent, legatis respondit, diem se ad deliberandum sumpturum; si quid velIent,g. ad idus Apr. reverterentur. Interea ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex pr vincia convenerant . a lacu Lemano, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui
fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, b milliapas
I'. & adde infra cap. I a. sect. s. & 6. hujus libri . . h millia passi decem nουem mistim I Situs Ioci evincit X, aut Ix legendum esse . quod variantes numeros conjunxit forte librarius imperitus : quod etiam Cluverius Germ. a.
16쪽
passuum decem novem , murum in altitudinem pedum xv I. fossamque perducit. eo opere persecto praesidia disponit, castella communit , quo fa-eilius , si se invito transire conarentur, prohibe ri possent. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, & legati ad eum reverterunt, ne
gat se more , ct exemplo pop. Rom. posse iter ulli per provinciam dare ; di si vim facere e
neatur, prohibiturum ostendit.
Legati ad Dumnorigem, ut facilius impetretur μter per Sequanos: ex utraque parte obdes dari.
HElvetii ea spe dejecti, navibus iunctis, ra)tibusque cum pluribus factis , alii vadis Rhodani , qua minima altitudo fluminis erat, nota- numquam interdiu , saepius noctu, a si perrumpere possent, conati , operis munitione, & miliatum concursu , ct telis repulsi, hoc conatu destiterunt. Relinquebatur una per Sequanos via, qu Sequanis invitis, propter angustias ire non poterant . Iis cum sua sponte persuadere non posissent, legatos ad Dumnorigem stauum mittunt, ut, eo deprecatore, a Sequanis hoc impetrarent.
Dumnorix gratia , ct largitione apud Sequanos plurimum poterat , & Helvetiis erat amicus quod ex ea civitate Orgotorigis filiam in matriamonium duxerat , ct cupiditate regni adductus novis rebus studebat, & quam plurimas civitates suo sibi beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem suscipit, ct a Sequanis impetrat, ut per fines suos Helvetios ire patiantur ἔ obsides, que uti inter sese dent , perficit ; Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant ; HeIvetii, ut sine maleficio, ct injuria transeant. CA-IB. Ir. o. observavit. Μurum autem non trans Rhodanum ubi plures Ioeant; sed eis flumen. in ripa tamen. a Gene-ua ad Iuram quem dividit Rhodanus, deductum mime . Di nysius Vossius praeclare demonstravit.
17쪽
Caesar praeseis T. Labienum lagatum munitisni; inde in Italiam eoutendit, porro in Galliam tiLteriorem, cuius exercitus itinere probibetur. Cffari renuntiatur , Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum, & Κduorum iter a in Santonum fines facere, qui non Ionge a Tolosatium finibus absunt: quae civitas est in provincia : id si fieret, intelligebat magno cum provinciae periculo futurum, ut homines bellicosos, pop. Rom. inimicos , locis patentibus , maximeque frumentariis finitimos haberet . ob eas caulas ei munitioni , quam fecerat , T. Labienum legatum praefecit. Ipse in Italiam magnis itineribus contendit ; duasque ibi legiones conscribit; & tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit, & qua proximum erat iter, per alpes in ulteriorem Galliam cum his v. legionibus ire contendit. Ibi b Centrones, & Ga-roeeli & Caturiges, locis superioribus occupatis , itinere exercitum prohibere conantur . Compluribus his praeliis pulsis, e ab Ocelo, quod est citerioris provinciae extremum , in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit i inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusianos exercitum ducit rhi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.
a m nummum snes a Santones ad Oceanum inter Garumnam& Ligerim. . . is centrones. Gameeli . Caturiges 3 Alpinae gentes . centranes circa Darantasiam; cam es circa Eburodunum nunc Em-hrum fuisse, indiciis probatur. Uide Notit. Orb. Antiqui. Gameeli incertiores , quod quidam in valle muriennensi
C as Ocelo a Strabo xv. p. 124. Ocelum finem terrae Cottii risexit: & finis Cisalpinae Galliae in Alpibus fuit: vicus an Oinpidum, non liquet.
18쪽
AEduortim ager ab Heλetiis depopulatuνr mu rum Iegati auxilium petunt a Caesare, ad quem Allobroges confugiunt.
HElvetii iam per angustias, & fines sequano
rum suas copias transduxerant , 3c in ita duorum fines pervenerant , eorumque agros po putabantur . Atidui cum se, suaque ab his defendere non possent , legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo Rom. meritos esse, ut poene in conspectu
eXercitus nostri , agri vastari , liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint . Eodem tempore , quo fidui , a Ambarrigoque necessarii , ct consanguinei Eduorum, aesarem certiorem faciunt, sese, depopulatis agris , non facile ab oppidis vim hostium prohibere : item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos , possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt , ct demonstrant, sibi, praeter agri solum, nihil esse reliqui.
Deseribituν fluvius Arar : Caesar eos aggreditur . qui nondum flumen transierant; ex quibias alios oeeidit, alii fistunt. Neiseriae diviso in qua-ruor pagos.
Qibus rebus adductus Caesar, non expecta odum sibi statuit, dum, omnibus fortunis sociorum consumptis, in Santones Helvetii pervenirent . Flumen est b Arar , quod per fines ita duorum , ct Sequanorum in Rhodacium influit, incredibili lenitate, ita ut oeulis, in utram partema Ambania Ignoti Ambarii . AEduis tamen . qui inter Ar rim & Ligerim colebant. vicini. B in , in Militi lenitate 3 Arar . nune is tame . tardissim lapsu fluvius. ideoque Denis oe cuncta votis amnis ab M Menio. panegyrico Constantini c. IS. dicitur.
19쪽
tem fluat, iudieari non possit: id Helvetii ratibus , ac lintribus junctis transibant . Ubi per
exploratores Caesar certior factus est , tres jam copiarum partes Helvetios id flumen transduxisse , quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse; de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus, ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat. Eos impeditos , ct inopinantes aggressus , magnam partem eorum concidit e reliqui sese fugae mandarunt , atque in proximas silvas abdiderunt . Is pagus appellabatur Tigurinus: iam omnis civitas Helvetia a in quatuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria , b L. Cassium consulem interfecerat, ct eius exercitum sub iugum miserat. Ι-ta , sive casu , sive consilio deorum immortalium , quae pars civitatis Helvetiae insgnem calamitatem pop. R. intulerat, ea e princeps poenas persolvit: qua in re Cassiar non solum publicas, sed etiam privatas injurias ultus est, quod ejus soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem Lega
tum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, in
Pons in Arare iussu Caesaris fit , ad quem legati
Helυetiorum missi: Caesaris reponso ad legatos: Helvetiorum mor circa obsedes.
Hoc praelio facto , reliquas copias Helvetio
rum ut consequi posset , pontem in Arare faciendum curat , atque ita exercitum transducit. Helvetii repentino ejus adventu commoti,
cuma in maluis pagos 3 in tot praefecturast hodie tantons. Sic imisa hoc libro c. 3'. pagi centiam Summum ἔ & lib. IV. U. Fa ei Μorinorum dicuntur . qui vero non videntur amplitum nem Helvetiorum pagorum adaequasse . utpote quibus PI. cipua & singularist huius vocis notio vindicatur. h L. Cassitim constitem J Supra cap. r. sect. 4.c princeps poenas per omit 3 prima persolvit poenam ea pars antequam alios pagos, numen iam transgressos , Caesar adgredere Iur.
20쪽
cum id , quod ipsi diebus xx. aegerrime cons Cerant, ut flumen transirent, illum uno die se cita intelligerent, legatos ad eum mittunt, cuius legationis Divico princeps fuit, qui a belloe Cassiano dux Helvetiorum fuerat . is ita cum Caesare egit : Si pacem populus Romanus cum Helvetiis facerer, in eam partem ituros, atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar constituit set, atque esse voluisset: sin bello persequi perseveraret , reminisceretur & veteris incommodi populi Romani , ct pristinae virtutis Helvetiorum . quod improvisse unum pagum adortus esset, cum ii, qui flumen transissent , suis auxialium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret , aut ipsos despiceret; se ita a patribus , maioribusque suis didicisse , ut magis virtute , quam dolo contende rent, aut insidiis niterentur . quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate pop. Rom. & internecione exercitus nomen cCaperet, aut b memoriam proderet . His Caesar Ig.
ita respondit: Eo sibi minus dubitationis dari,
quod eas res, quas legati Helvetii commemora sent, memoria teneret, atque eo gravius ferre,
ὲuo minus merito populi Romani accidisset: qui alicuius injuriae sibi conscius fuisset, non sui iase dissicile cavere t sed eo deceptum, quod . ne que commissum a se intelligeret quare timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam re centium injuriarum, quod, eo invito, iter per provinciam per vim tentas ent , quod Eduos, quod Ambarros , quod Allobroges vexassent, meis moriam deponere posset y quod sua victoria tam insolenter gloriarentur , quodque se tamdiu impune tulisse iniurias admiratentur, eodem pertia
a bello ca inmo anx fuerat 1 bello quo L. Cassius interiit. mportet autem grandaevum hunc Diviconem fuisse . qui cum avo soceri Caesaris quondam bellum gesserat. h mmmriam proderet 2 Frustra quidam lectionem sollicitant. Sic & Gellius x. I s. In antiquis auualibus mem)ria I er ιioriastolli,s Me pressi:a es.