C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

DE BELLO GALL.

postulatis, atque aequitate conditionum perspecta, eum neque suam, neque pop. Rom. gratiam repudiaturum . isod si furore , atque amentia impulsus bellum intulisset, quid tandem vererenturi aut cur de sita virtute, aut de ipsius diligentia desperarent i factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum, Cimbris, &Teutonis a C. Mario pulsis, non minorem la dem exercitus , quam ipse imperator , meritus esse videbatur: factum etiam a nueer in Italia servili tumultu , quos tamen aliquis usiis , ac

disciplina, quam a nobis accepissent , sit blevatet: ex quo iudicari posse, quantum haberet in se boni constantia ; propterea quod , quos ali- ouandiu inermes sine causa timuissent , hos p stea armatos , ac victores seperassent ; denique hos esse eosdem Germanos, quibuscum saepenumero Helvetii congressi , non solum in stas sedibus, sed etiam in illorum finibus plerumque

saperassent, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint . Si quos adversiam praelium,

S laga Gallorum commoveret , hos, si quaererent, reperire posse, diuturnitate helli defatigatis Gallis, Ariovistum, cum multos menses castris , ac paludibus se continuisset , neque siti potestatem fecisset, desperantes iam de pugna,

ct dispersos iubito adortum, magis ratione, ac consilio, quam virtute vicisse. Cui rationi conistra homines barbaros , atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros e mercitus capi posse . Qui situm timorem in rei frumentariae simulationem, angustiasque itinerum

Conserrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare, aut ei praescribere viis derentur r haec sbi esse euraet frumentum Sequaismos, Leucos, Lingones subministrare ; iamque esse in agris frumenta matura . de itinere ipsos hrevi tempore iudicaturos . Quod non fore dicto

a nupeν in Dalia servili tumulati J NUPER. post Cimbri-

eum bellum . Servile autem hoc bellum . quod Livius eis Pit me xcvis. memorauit. a servis Germanis . Cati Μarii victoria captis. gestum: ideoque eius mentionem Caesar sto

rat, ut vinci di Germanos poste, demonstraret.

42쪽

audientes, neque signa laturi dieantur, nuhil se ea re eommoveri: scire enim, quibuscumisque exercitus dicto audiens non fuerit, aut, m Ie re gesta, fortunam ει fuisse, aut . aliquo facinore comperto, avaritiam esse convictam : suam innocentiam perpetua vitae seIicitate Helvetiorum bello esse perspectam . Itaque se quod in longiorem diem collaturus esset , a repraesent turum , & proSima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quamprimum intelligere posset , utrum apud eos pudor , atque officium, an timor plus valeret . Quod si praeterea nem sequatur, tamen se , eum sola meima legione iturum, de qua non dubitaret, sibique eam pra toriam cohortem faturam . Huic legioni Caesar 4r.& indulserat praecipue, & propter virtutem Co fidebat maxime. Hac oratione habita , mirum in modum conversae sunt omnium mentes, summaque alacritas , ct cupiditas belli gerendi innata est: princepsque Decima Iegio per tribunos milit . ei gratias egit, quod de se optimum iudicium feeitat; seque esse ad bellum gerendum

paratissimam confirmavit. Deinde reliquae Iegi nes per tribunos mil. & e primorum ordinum centuriones egerunt, uti Caesari satisfacerent, se neque umquam dubitasse , neque timuisse, ne

que de summa belli suum iudicium, sed imp

ratoris esse existimavisse.

CAPUT XXI.

Caesaris prosectis r Ariovisti Iegati ad Caesarem et

inter utrosque eolisquium is

Eorum satisfactione accepta, ct itinere exquia sito per Divitiacum , quod ex aliis Gallis eiu re aesentaturum 3 sic vetus tuenda lactior quia restraeismara est ante diem praestare. aut facere. aut solore. mim. h cum fota Meima legione 3 Hoc tamqnam singulare strategmma landat & explicat Frontinus I. s. 4. sed paullo aliter nia Romam recenset. nrimorum oraturam emtiniones 3 Ut erant eenturio primi pila . primus princeps, primus hastatus. Liplius II. mi. R.

43쪽

4 DE BELLO GALL.

ei maximam fidem habebat . ut millium amplius acl. circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia , uti dixerat , profectus est. Septimo die, eum iter non intermitteret, ab exploratoribus tertior factus est , Ariovisti copias a nostris millibus passuum xv. & xx. abes. . 4 . Cognito Caesaris adventu, Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea de colloquio postulasset,

id per se fieri licere, quoniam propius accessisset, seque id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit conditionem Caesar : iamque eum a ad sanitatem reverti arbitrabatur , cum id, quod antea petenti denegasset, ultro polli- Ceretur : magnamque in spem veniebat , pro suis tantis, populique R. in eum beneficiis, co-

pnitis suis postulatis, fore , ut pertinacia desisteret. Dies colloquio dictus est, ex eo die quintus. Interim , cum saepe ultro citroque legati inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit, ne quem peditem ad colloquium Caesar adduceret: vereri se, ne per insidias ab eo circumvenire-

turr uterque cum equitatu veniret : alia ratione se non esse venturum. Caesar, quod nec colloquium, interposita causa , tolli volebat , neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat , commodissimum esse statuit , omnibus equis Gallis equitibus detractis, in eos Iegionarios milites legionis Decimae , cui quam maxime confidebat , imponere , ut praesidium quam amicissimum , si quid opus facto esset, haberet: quod cum seret, b non irridicule quidam ex militibus Decimae legionis dixit; plusquam pollicitus esset, Caesarem facere ; pollicitum esse in cohortis praetoriae loco Decimam Iegionem habiturum, De nunc c ad equum rescri-43. here. Planicies erat magna , ct in ea tumulus

terreus satis grandis : hic locus aequo fere sp tio

a ad fanitatem 3 id est . ad meliora eonsilia. Cicero XII. epist. K. se& r. pari translatione ad sanitatem redire dixit. B um irridicule d argute, lepide. Μetaphrastes οἰ σώον. C ad eqnunn rescribere I Sicut scribere . confervere est legere milites: ita nescribere. quum mutatur ordo et quod transcri

44쪽

tio ab castris utriusque aberat. Eo, ut erat dictum, ad colloquium venerunt . Legionem Ca sar, quam equis devexerat , passibus dueentis ab eo tumulo constituit: item e inites Ariovisti pari intervallo constiterunt. Ariovistus, ut eX equis colloquerentur, di, praeter se, denos ut ad colloquium adducerent, postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua, senatusque in eum beneficia commemoravit , quod a ReTappellatus esset a senatu , quod amicus , quod munera amplissima missa ; quam rem & paucis contigisse, ct a Romanis , pro maximis hominum ossiciis consuevisse tribui docebat : illum, Cum neque aditum , neque causam postulandi j stam haberet, beneficio, ac liberalitate sua, a

senatu3, ea praemia consecutum . Docebat et iam, quam veteres, qnamque justae caulae nece L

studinis ipsis cum fiduis intercederent; quae se natusconsulta, quoties , quamque honorifica in eos facta essent di ut omni tempore totius GaIliae principatum fidui tenuissent , prius etiam, quam nostram amicitiam appetissent. Populi R. hanc esse consuetudinem , ut socios, atque amiscos non modo sui nihil deperdere , sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse. Quod vero ad amicitiam populi R. attulissent , iditis

eripi , quis pati posset ' Postulavit deinde eadem , quae legatis in mandatis dederat, ne aut Κduis, aut eorum sociis bellum inferret ; obsides redderet: si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur . Ariovistus ad postulata *μCaesaris pauca respondit: de suis virtutibus multa praedicavit: transisse Rhenum sese , non sua

sponte , sed rogatum , & accersitum a Gallis; 'non sine magna spe , magnisque praemiis domum, propinquosque reliquisse ; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas; obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere jure belli, quod victores victis imponere consueverint. Non sese Gallis,

a rex appellaetis esset J Vide supra c. 3. Rct. 4.

b pro maximia cinciiι tribui a Liviani Iese lib. XXXI. c. H.

45쪽

sed Gallos sibi bellum intulisse ; omnes Galliae

civitates ad se oppugnandum venisse, ac contra se castra habuisse ; eas omnes copias uno ab se praelio fusas, ac superatas esse ; si iterum experiri velint, paratum se decertare : sin pacem malint, iniquum esse , de stipendio recusare , quod

sua voluntate ad id tempus pependerint. Amicitiam pop. Rom. sibi ornamento, & praesidio, non detrimento esse oportere , idque se ea spe petisse. Si per populum Rom. stipendium rem It-tatur, & dedititii subtrahantur , non minus libenter sese recusaturum populi Rom. amicitiam, quam appetierit. Quod multitudinem Germano rum in Galliam transducat , id se sui muniendi , non Galliae oppugnandae causa facere; ejus rei testimonium esse, quod nisi rogatus non venerit, & quod bellum non intulerit, sed defenderit . Se prius in Galliam venisse, quam popul.

Rom. Nunquam ante hoc tempus exercitum pop.

R. Galliae provinciae fines ingressum . Quid sibi velleti eur in suas possessiones veniret ' Provinelam suam esse hanc Galliam , sicuti illam nostram . Ut sibi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret ; sic item nos esse iniquos , quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres ex S. C. & amicos appellatos mduos diceret, non se tam barbarum , neque tam imperitum esse rerum , ut non sciret,

neque bello Allobrogum proximo Κduos Romanis auxilium tulisse , neque ipsos in his contentionibus , quas ssidui secum , ct cum Sequanis habuissent, auxilio pop. Rom. usos esse . Debeis te se suspieari, fimulata Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa habere. Quod nisi decedat, aut exercitum deducat ex his regionibus , sese illum non pro amico , sed pro hoste habiturum , quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus , principibusque Pop. Rom. gratum esse facturum : id se ab

ipsis per eorum nuntios compertum habere, quoin rum omnium gratiam, arque amicitiam ejus morte redimere posset: quod si discessisset, ae liberam

46쪽

LIBER I. 3

ram sibi possessionem Galliae tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum, re quaecumque bella geri vellet, sine ullo eius labore, & periculo confecturum. Multa a Caesare in eam sen- 4 I. tentiam dicta fiunt, quare negotio desistere non posset, ct neque suam , neque pop. Rom. consuetudinem pati ut optime meritos socios de- ,

sereret ς neque se judicare Galliam potius esse Ariovisti, quam populi Rom. Bello superatos esse a Arvernos , & Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus Roman. ignovisset , nequa in provinciam redegisset, neque stipendium imposuisset. Quod si antiquissimum quodque tem flus spectat, oporteret, pop. Rom. iust immum esise in Gallia imperium: si iudicium senatus se vari oporteret , liberam debere esse Galliam , quam bello victam, suis legibus uti voluisset.

CAPUT XXII.

Equitatus Arim. prope tumulam aecedit , CGris exertatum infestans: Arim. Iegatos ad Caesarem mittis, ct Caesar ad Ari ., qui eius Iegatos in vincula coniicit. DUm haec in collaquio geruntur, Caesari nun- 46. tiatum est , equites Ariovisti propius tumulum accedere, S ad nostros adequitare , Iapides, telaque in nostros conjicere. Caesar Ioquendi finem fecit, seque ad suos recepit οῦ suisque imperavit, ne quod omnino telum in hostes reiicerent . nam , et si s ne ullo periculo legionis delectae commissum cum equitatu praelium fore

videbat: tamen committendum non putabat, ut,

pulsis hostibus, dici posset , eos a se per fidem

a invernos γ Rαrenos a Q. Fahis a Arverni procul a provincia trans Gebennam montem. Ruteni circa montem in at frum vergunt. Fabio hanc victoriam tribuunt Strabo IV. p. EM. Epit. Livii lux: at Suetonius Ner. e. a. Domitio. Uellatus II. Io. diUise Arvernos Domitio , Allobroges Fabio clat. Videtur uterque vieisse utrosque, quia Fabius fuit D mitii successor in provincia , telle Val. Maximo lib. IX.

47쪽

38 DE BELLO GALL.

in colloquio circumventos. Posteaquam a in vulgus militum 'elatum eii , qua arrogantia in colloquio Ariovistus usus, omni Gallia Romanis interdixisset ; impetumque in nostros ejus equite Rfecissent; eaque res colloquium ut diremisset; multo maior alacritas, studiumque pugnandi ma-4 . ius exercitui in lectum est. Biduo post Ariovistus legatos ad Caelarem mittit , velle se de his rebus, quae inter eos agi coeptae , neque perfectae essent, agere cum eo: uti iterum colloquio diem constitueret; aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret. Colloquendi Caesari causa visa non est, ἐκ eo magis, quod pridie ejus diei Germani retineri non potuerant, quin in nostro, fel a conjicerent . Legatum ex suis sese mapno cum periculo ad eum missurum, S hominibus feris objecturum , existimabat . Commolitisimum visum est , M. Valerium Procillum , C. Valerii Caburi F. summa virtute, &humanitate adolescentem , cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus eratὶ es propter

fidem, S propter linguae Gallicae scientiam , qua

multa iam Ariovistus , longinqua consuetudine utebatur, &, quod in eo peccandi Germanis e..usa non est et, ad eum mittere ; S M. Titium, . . qui hospitio Ariovisti usus erat : his mandavit, ut, quae diceret Ariovistus, cognoscerent, ct ad se reterrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo piae sente , conclamavit: quid aὸ se venirent i an speculandi causa' conantes dicere prohibuit, ct in catenas 68. conjecit. Eodem die castra promovit, & millibus passuum vi. a Caesaris castris sub monte conis sedit. 'a in ut Igus militum elatum I Bene elatum secundum Vm. Iibros. non relatum. Et lib. VI. x3. noster in Dustas efferri. Et Tacitus XH. ΣT. etata vox ems in vulgum. h lo in tia eonsuetudine a Ciacconius Doga mavult . Tvetur receptam Iectionem Io. Fr. Gronovius Observat. IV. II. p. 368. quia idem Caesar CiU. I. M. & temporis longinquitatem dixit, & rix. Civ. so. D inquam opptimationem, ia est diuinturnam. Adde Nepol, Themist. c. 4. longinquiore tempore.

48쪽

LIBER I. CAPUT XXIII.

Arios. eopiis transductis equestri praelio cum Crisare contendis . Caesar non proeul a Germanis eastra ponit, ct aetem instruit : castra minora Caesaνis oppugnantur. Vaticinatio matrumfamialias apud Germanos.

Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas

copias transduxit , di millibus passuum gr. ultra eum castra fecit , eo consilio , uti frumento, commeatuque , qui ex Sequanis , & JEduis supportaretur , Caesarem intercluderet . Ex eo die dies continuos v. Caesar pro castris suas copias produxit, ct aciem instructam habuit ut, si vellet Ariovistus praelio contendere , ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit; equestri praclio quotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant. Equitum millia erant v T. totidem numero pedites velocissimi , ac sertissimi , quos ex omni copia singuli singulos , suae falutis causa, delegerant: cum his in praeliis versabantur : ad hos se equites recipiebant i hi, si quid erat durius, concurrebant: si qui, gravio

re vulnere accepto, equo deciderant, circum fiste bant: si quo erat longius prodeundum, aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas , ut , iubis equorum sublevati, cursum adaequarent. Ubi eum castris sese tenere 4st.. Caesar intellexit, ne diutius commeatu prohiberetur, ultra eum locum , quo in loco Germani consederant , circiter passus DC. ab his castris idoneum locum delegit; acieque tripliei instructa, ad eum locum venit. Primam , & secuniadam aciem in armis esse, tertiam castra munire iussit. Hic locus ab hoste circiter passus DC. uti dictum est, aberat: eo circiter hominum numero xv x. millia expedita cum omni equitatis Ariovistus misit, quae copiae nostros perterrerent,

ct munitione prohiberent. Nihilo secius Caesar L

49쪽

M DE BELLO GALL.

ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare, tertiam opus perficere iussit. Munitis castris, duas ibi legiones reliquit, di partem auxiliorum : quatuor reliquas in castra majora reso, duxit. Proximo die, instituto suo, Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit: paululumque a maioribus castris progressus , aciem instruxit,

hostibusque pugnandi potestatem secit . Ubi ne

tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in caltra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum , suae castin minora op pugnaret, misit. Acriter utrimque , uta=ue ad vesperum , pugnatum est . Solis occasia uas copias Ariovistus, multis & illatis , & acceptis vulneribus , in castra reduxit . Cum eπCaptivis quaereret Caesar , quamobrem Ariovistus praelio non decertaret, hanc reperiebat causam , quod apud Germanos ea consuetudo esset , ut a matresfamilias eorum sortibus, ct vaticinationibus declararent, utrum praelium committi eTusu esset, nec ne; eas ita dicere, non esse fas Germanos superare , si ante novam Lunam praelio contendi sient.

CAPUT XXIV. Praesidio eastris relicto , Caesar ad eastra hostium

accedit , Germani copias educunt: praelium eommittitur . Ex ssibus alii fugam arripiunt, alii interficiuntur . C. Valeriui Proetuus , . M. Titius Caesari restituti sunt. Caesar in uia seriorem Galliam professi tur.

si. O stridie ejus diei Caesar praesidio utrisque ca-λ stris, quod satis esse visum est, relicto, b m

Av. 61. istere apud Germanos mone, Mo plerasque feminarum fatidicas sMinentur. Quin etiam Iomum , prosidum iis inesse putabanta quod idem de Μorib. Germ. c. S. Erodidit. omuer asinios I Lipsius de Μil. Rom. II. I. p. 68. ita hunc Iocum interpretaturo Mens ibi . confiitium Caesaris non diseiungere legionarios . sed una hahere ad pugnam e marita at . rem . ia in auxiliares m fotios . 'o eraris riteνis in D

cim, ut loquitur, ratioquere terrena kossi, as dis in D.

50쪽

mnes alarios in conspectu hostium pro eastris minoribus constituit; quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero vale ibat , ut ad speciem alariis uteretur. Ipse, tria pliei instructa acie, usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario Germani suas e pias e castris eduxerunt, a generatimque consti tuerunt paribus intervallis Harudes, Marcomannos, Triboccos, Vangiones, Nemetes , Sedusios, Suevos , omnemque aciem suam rhedis , Scarris circumdederunt , ne qua spes in fuga r linqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae in raelium proficiscentes milites , passis manibus, entes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent. Caesar singulis legionibus singulos salegatos, ct quaestorem praefecit; uti eos testes suae quisque virtutis haberet . Ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat , praelium commisit . Ita nostri aeriter in hostes signo dato impetum fecerunt Itaque hostes repente , celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes conjiciendi non dar tur. Reiectis pilis , cominus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter, ex consuetudine sua, phalange facta, impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt complures nostri milites , i qui in vhalanges insilirent , & scuta manibus revellerent, di desuper vulnerarent . Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa, atque in fugam conversa esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adolescens, qui equistatui praeerat, quod expeditior erat , quam ni, qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit . Ita praelium sarestitutum est, atque omnes hostes terga verte

runt ; neque prius fugere destiterunt j quam ad flumen Rhenum , millia passuum ex eo loco

a Reueratimque eonstitia urit 3 per genera & nationes tuas. quas singulas seorsim statuerunt. Μetaphrastes φυλὰς .d millia passuum circiter quini ginta a Libri veteres eramque z

tiam a

SEARCH

MENU NAVIGATION