C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

471쪽

46α DE BELLO ALEX. LIB.

praesidii pro virtute , ac felicitate ejus putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant . Itaque unus ex omnibus eo praelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice periit.

CAPUT VII.

Mithridates Pergamenus , Pelusio capto, ad Ca sarem se confert. Deltae descriptio . Rex plures

copias contra Mithridatem mittit , ab eis praelium committitur . Mithridates Caesarem de regesa certiorem facit, Caesar ei auxilium sert. ab . CVb idem tempus Mithridates Pergamenus m

O gnae nobilitatis domi, scientiaeque in bello,& virtutis , fidei, dignitatisque in amicitia Ca saris , missus in Syriam, Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia accersenda , magnas copias, quas celeriter, ct propensissima civitatum voluntate, &sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo conjungitur Ψgyptus Syriae , Pelusium adduxi te idque oppidum firmo praesidio Occupatum ab Achilla propter opportunitatem loci, namque tota Egyptus maritimo accessu Pharo pedestri Pelusio, veluti claustris , munita existimatur j repente magnis circumdatum copiis , multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus, ct copiarum magnitudine, quas integras vulneratis, defessisque subjiciebat, Sperseverantia, constantiaque oppugnandi , quo die est aggret Ius, in suam redegit potestatem, prae sidiumque ibi suum collocauit. Indere bene gesta Alexandriam ad Caesarem contendit, Omne iaque eas regiones, per quas iter faciebat, auctoritate ea, quae plerumque adest victori, pacarat, α . atque in amicitiam Cius aris redegerat . Locus

est fere regionum illarum nobilissimus non ita lange ab Alexandria , a qui nominatur Delta; ν quod

a strat nominatuν Delia I Niliis at maere adproperans in alveos icinditur. Qui cum litore auod comprehendulit ost iis , figuram inUeriis litterae V efficiunt: unde nomen Delta ci pamti. Est autem vel majus vel minus Delta AEgypti , Ptole-dutinauente lib. Av. cap. v. f

472쪽

quod nomen a similitudine litterae cepit . Nam pars quaedam fluminis Nili, mire derivata inister se , duobus itineribus paullatim, medium inter se spatium relinquens, diversis limo ad litus intervallo, mari conjungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridatem Rex cognovisset, ct transeundum ei flumen sciret: magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridatem, vel sine dubio retineri posse credebat . Quemadmodum autem Optabat eum vinisci, sic fatis habebat interclusum a Caesare a se

retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire, ct Mithridati occurrere potuerunt , praelium commiserunt, festinantes praeripere subsequenti bus victoriae societatem . Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia , consuetudine nostra castris vallatis, sustinuit . Cum vero incaute, atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta, magnum numerum eorum interscit . Quod nis1 locorum

notitia reliqui se texissent, partimque in naves, quibus flumen transierant, recepissent, funditus deleti essent. Qui, ut paullulum ab illo timore se recrearunt, adiunctis iis, qui subsequebantur, rursus Mithridatem oppugnare coeperunt . Mit- allis titur a Mithridate nuncius Caesari , a qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse Rex . Ita poene sub idem tempus &Rex ad opprimendum Mithridatem proficiscitur, SCaesar ad recipiendum. Celeriore numinis Nili navigatione Rex est usus , in quo magnam ct paratam classem habebat . Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimic ret: sed , circumvectus eo mari , quod Africae partis esse dicitur , b sicut supra demonstravimus; prius tamen Regis copiis occurrit , quam

is Mithridatem aggredi posset , eumque ad se

a qui rem gesto preferret a Socius victoriae Μithridati adfii

Antipater. Herodis pater . cum Iivisis . Iosepθ. XIV. I s. Hinc amicitia Caesaris cum Antipatro . ex qua initium fomtunae Herodis fuit.

473쪽

ει DE BELLO ALEX. LIB.

CAPUT VIII. Doctiptis loci illius, in quem Rex se reeoit: is

milites stιos mittit, ut eum Caesare dimicent. Hostes fugiunt. Caesar ad Regis eastra contendit. consederat eum copiis rex loco natura muni- to , quod erat ipse excelsior a planitio ex omnibus partibus subjecta . Tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur. Unum latus erat obiectum flumini Nilo: alterum editissimo loco ductum, ut partem Castrorum obistineret; tertium palude cingebatar. Inter castra

Restis , ct Caesaris iter flumen intercedebat anguitum, altissimis ripis; quod in Nilum influebat. Aberat autem ab Regis castris millia passuum circiter vir. Rex , cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum Omnem , expeditosque delectos pedites ad id flumen misi, qui transitu Caesarem prohiberent , & eminus bex ripis praelium impar inirent . Nullum enim

processum virtus habebat, aut periculum ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites, equite Lque nostros quod tamdiu pari praelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes, partim demissioribus ripis flumen transnarunt, & legionarii , magnis arboribus excisis, quae Iongitudine utramque ripam contingerent, proiectis, repentinoque aggere iniecto, sumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes; ut in fuga spem salutis collocarent. sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt,3 o. paene omni reliqua multitudine interfecta. Caesar, re praeclarissime gesta, cum subitum adve

tum a planitie I Iunge . & Goduin. planitia , de qua forma ad

lib. 1. Civ. c. 43. diximus . Hoc loco ceteri . etiam vet. Ven. planitie, seu planities, alia facta incisione , huic vero nostra praeferenda.

h ax ripis diraesitim impaν 3 Caesariis impar, quia editiore Ioc regii stabant; Caesareanis autem & eum hoste dicum amneumae, si transue vellent, pugnandum erat.

474쪽

tum suum iudicaret magnum terrorem Alexancti inis iniecturum, protinus victor ad regis castra Contendit. Haec cum es opere magno vallata, &Ioci natura munita adverteret ' confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret , lassos itinere , ac praeliando milites ad opinpugnanda castra succedere noluit . Itaque, no a magno intervallo relicto ab hoste , castra posuit.

Caesar eastellum a Rege munitum expugnat. CHIarei cum Alexandrinis felici eventu confligunt.

ΡOstero die castellum , quod rex in proximo

vico non longe a suis castris muniverat , abrachiisque cum opere castrorum coniunxerat , vici obtinendi caussa, Caesar aggressus, omnibus copiis expugnat ; non qus id minori numero militum consequi difficile factu putaret; sed ut ab ea victoria, perterritis Alexandrinis , protinus castra regis oppugnaret . Itaque eo cursu , quo refugientes Alexandrinos ex castello in castrastini milites insecuti, munitionibus successerunt, acerrimeque eminus praeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur ἰ una , quam liberum accessum habere demonstravi; altera , quae mediocre intervallum inter castra , & flumen Nilum habebat. Maxima , S electissima Alexandrinorum multitudo desendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat. Plurimum autem proficiebant hostes in repellendis, vulnerandisque nostris, qui in regione fluminis Nili propugnabant. Diversis enim

Loneum caesar opus . fontes e γ pa ta eam, Amplextis nigra . densas testentia p:unas eviribus, crudaque exm is bractia terra.

475쪽

4εε DE BELLO ALEX. LIR.

telis nostri figebantur , adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instruam funditoribus, ct sagittariis nostros impu-. gnabant. Caesar, cum videret milites acrius praeliari non posse , nec tamen multum profici propter locorum difficultatem ; cumque animadverteret, excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod & per se munitus esset, ct studio partim pugnandi, partim spectandi, decurrissent in eum locum , in quo pugnabatur, cohortes illo circuire castra, & summum locum aggredi jussit , hisque Carfulenum praefecit , ct animi magnitudine , & rei militaris scientia virum praestantem . Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem , nostris contra militibus acerrime pugnantibus , diverso clamore ,

S praelio perterriti Alexandrini , trepidantes in

omnes partes discurrere coeperunt. Quorumpe turbatione nostrorum animi adeo sunt incitati , ut paene eodem tempore ex omnibus partibus , primi tamen editissimum locum castrorum caperent: ex quo decurrentes magnam multitudinem

hostium in castris interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes , acervatim se de vallo praecipitaverunt in eam partem , quae flumini erat adiuncta . Horum primis in ipsa ses.sa munitionis magna vi oppressis , caeteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris Regem ipsum, receptumque in navem, S multitudine eorum , qui ad proximas naves adnatabant, demerso navigio periisse.

CAPUT X.

Gesar obtenta victoria Alexandriam petit, euI adventanti oppidani se dedunt . Caesar I nto , ω Alexandria potitus, Reges, quos Ptolemaeus visens decreverat , constituit . Inde in briam pergit.

M felicissime celerrimeque gesta, Caesar , magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere

476쪽

A. HIRTII. 467

nere Alexandriam cum equitibus contendit, atque ea parte oppidi victor introiit , quae praesidio hostium tenebatur . Neque eum consilium suum fefellit, quin hostes , eo praelio audito, nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum ad veniens fructum virtutis , & animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum ,

armis proiectis , munitionibusque suis relictis , veste ea sumpta , qua supplices dominantes deprecari consueverunt , sacrisque omnibus prolatis, quorum religione precari offensos , iratosque animos regum erant soliti advenienti Caesari occurrerunt , seque ei dediderunt . Caesar in fidem receptos consolatus . per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum , qui non tantum bellum ipsum , ac dimicationem ,. sed etiam talem adventum e

ius felicem fuisse laetabantur . Caesar i ypto , 33. atque Alexandria potitus reges constituit , quos

Ptolemaeus testamento scripserat, atque obtestatus erat Populum Romanum , ne mutarentur . Nam maiore ex duobus pueris rege amisso, minori tradidit regnum , a maiorique ex duabus Hliis Cleopatrae, quae manserat in fide, praesiditiaque eius. Minorem Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deinducere ex regno statuit; ne qua rursus nova di Dsensio , prius quam diuturnitate confirmarentur regis imperia , per homines seditiosos nasceretur . Legione veterana vet secum deducta , cs

teras ibi relinquit ; quo firmius esset eorum reis num imperium : qui neque amorem suorum habere poterant , quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem , paucis diebus reges constituti . Simul ad imperii nostri dignitatem , utilitatemque publicam

per a majorique ex duabus filiis 3 Sic Iibri . non stiabus . Priscianus lib. VII. cap. de Dat. & Abl. Plur. I. Declinationis rhis natabus , filiabus altis cetera . Et FILIIS tamen in eodem 3enere dictum es. Ennius in Andromeda : filiis 'n pter te obiecta fiam innocens Nerei, id in fila s. Et namtus in Dicto act. Iv. sc. I. v. 6s. ibo intro, m gratula πυorum adventum suis; pro fliari. Haec Priscian.

477쪽

4όη DE BELLO ALEX. LIB.

pertinere existimabat, si permanerent in fide r ges, praesidiis eos nostris esse tutos , & hos , si essent ingrati , posse iisdem praesidiis coerceri . Sic rebus omnibus consectis, ct collocatis, ipse itinere terrestri profectus est in Syriam.

Rex Deiotarus ad Domitium Calvinum se eo eripetitum, ne regnum Dum vastari a Pharnaee patiatur ; Domitius Deiotaro gratificaturus , mnem suam operam in id eo ert. Legati Domitio nuntiant, Pharnacem Cappadocia decesse se ; at Domitius dat operam, ut Armenis qtio que deeedar, quam ob rem eo ipse proficiscitur, o prope Nicopolim castra ponit. Pharnaces clam

Domitio infrias fruit , Iinatosque ad eum de

pace mittis.

DUm haec in i ypto geruntur , rex Deiot is

rus ad Domitium Calvinum , cui Caesar Asiam, finitimasque provincias administrandas trais diderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neve Cappadociam , regnum Ariobarzanis , possideri , vastarique pateretur a Pharnacer quo malo nisi liberarentur, imperatas hi facere, pecuniamque promissam Caesari non posse se persolvere . Domitius non tantum ad explicandos sumptus rei militaris , cum pecuniam necessariam esse iudicaret : sed etiam turpe populo Romano , & Caesari victori , sibique infame esse statueret , regna sociorum , atque amicorum ab eXterno rege Occupari , nuncios confestim ad Pharnacem misit , Armenia , Capy dociaque decederet, neve occupatione belli civilis populi Romani ius, maiestatemque tentaret. Hanc denuntiationem cum majorem vim habituram existimaret , si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus, unam ex tribus xxxv x. secum ducit, H. in JEgyptum ad Caesarem mittit, literis eius evocatas, quatam altera in bello Alexandrino non occurrit ,

478쪽

Deiotaro, quas ille disciplina , a qunostra eomplures annos ς0hi'Φφη -- Α itibilianequitesque centum . totidemque ab Ariobarzasumit. Mittit P. Sextium ad C. Pletorium qustorem , ut Iegionem adduceret, quae s multuariis militibuε in ' - ὰ iuxilia Quinctumque Parisium in Ciliciam accersenda . Quae copiae celerIter Domitii b Comanae convenerunt. Interim g ti a Pharnace responsa reserunt, Caypadocia

paterno nomine iure obtinere debere , qeius regni eauta integra Caesari servare tu ,

Meessitare' quod lenius Armeniam defenderis

legiones addinurum Domitium putara e qu - cum xx. ad Cclarem missas audissest auis daeiusque in Armenia substitiss*t p . . eoepit , ut eo quoque regno decedere , neque enim aliud ius esse Cappadociae R 'μ' ἡ niae nee iuste eum postulare, ut inventum' res integra Iifferretur: id enim esse integrum. quod ita esset, ut fuisset. His respon-ss datis, cum iis copiis, quas supra scripsi, prfectus est in Armeniam, locisque superior bus4

noster infra eam e s. nominat: & Ualcr. Flaccus . vers. 636. . -- exsectos ισαυν Bellona conranos.

479쪽

4 o DE BELLO ALEX. LIB.

ter lacere instituit . Nam ex Ponto a Comanis iugum editum silvestre est, pertingens in Armeniam Minorem , quo Cappadocia finitur ab Armenia . Cuius itineris hae erant certae opportunitates , quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat , ct quod Cappadocia his jugis subjecta , magnam com-36. meatus copiam erat subministratura . Complures interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit, quae de pace agerent, regiaque munera Domitio ferrent . Ea constanter omnia aspernabatur, nec sbi quidquam fore antiquius, quam dignitatem populi Romani, S regna sociorum reis cuperare , legatis respondebat. Magnis, S continuis itineribus confectis, cum a adventaret ad

Nicopolim, quod oppidum in Armenia Minore positum est, p no ipsum loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus objectis, satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter millia passuum vis. Quibus ex castris , cum locus angustus , atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites,omnesque poene disposuit equites . Magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit ; paganosque , & oppidanos in iis locis obversari , ut si amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur , cum in agris & pecora , di homines

animadverteret versari, tamquam amicorum adventu . Sin vero , ut in hostium fines veniret ,

praeda diripienda milites dissiparentur, dispersi.

o. que caederentur. Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace, atque amicitia mittere ad Domitium : cum hoc

ipso crederet eum facilius decipi posse. At contra spes pacis Domitio in iisdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proxi

a adventaret ad Nicopolim I Nicopolis firmeniae Μinoris . opus Pompeii erat qui eo loco Μithridatem devicerat . Straho lib. XII. Πομπήιος κἀν του ον πΦλπ

480쪽

mi temporis occasione, veritus, ne cognoscere tur insidiae, suos in castra revocavit.

CAPUT XII.

Domitius propius Nicopolim accedit . Pharnaceraelem instruit , ct ex litteris , quae ad Domitium ferebantur , interceptis cognoscit , C s-Vem in summo discrimine esse: Domitius exeris

eitum in aciem educit: utrinque praelium com mittitur . Occisortim nti merus . Domititis in Asam se recipit, Pharnaces Pontum occ&pat. omitius postero die prope Nicopolim accessit , castraque oppido contulit . Quae dum muniunt nostri , Pharnaces aciem instruxit suo more, atque instituto. In fronte enim , simplici directa acie, cornua trinis firmabantur subsidiis. Eadem ratione haec media collocabant ut acie, duobus dextra, sinistraque intervallis, smplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius , parte copiarum pro vallo instrudia . Proxima nocte Pharnace S , in- 38. terceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus literas ad Domitium ferebant, cognoscit Caesa Iem magno in periculo versari , flagitareque a Domitio , ut quam primum subsidia mitteret , propiusque ipse Alexandriam per Syriam accederet. Qua cognita re, Pharnaces victoriae loco ducebat , si trahere tempus posset , cum discedendum celeriter Domitio putaret . Itaque a oppido , qua facillimum accessum , ct aequissi reum ad at micandum nostris videbat, fossas xx directas , non ita magno medio intervallo relicto, Iu pedum altitudinis in eum locum deduxit , quo longius constituerat suam non producere aciem . Inter has fossas aciem semper instruebat , equitatum autem ab lateribus omnem extra fossam collocabat : qui neque aliter utilis esse poterat , & multum numero anteibat nostrum equitatum. Domitius autem, cum Caesaris magis periculo , quam suo commoveretur ,

SEARCH

MENU NAVIGATION