C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

481쪽

4 1 DE BELLO ALEX. LIB.

neque se tuto discessurum arbitraretur , si e n-ditiones, quas rejecerat, rursus appeteret , aut sine eausta discederet , ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit . xxxv r. legionem in dextro cornu collocavit , Ponticam in sinistro , Deiotari legiones in mediam aciem contulit , quibus tamen angustissimum frontis reliquit intervallum, reliquis cohortibus in subsidiis coli catis . Sic utrinque acie instructa, processum est o. ad dimicandum . Signo sub idem tempus ab utroque dato , concurritur , varieque pugnatur . Nam xxxv I. leaio , cum extra fossam in equitatum regis impetum fecisset , adeo secundum praelium fecit, ut a moenibus oppidi succederet, fossamque transiret , adversosque hostes aggrederetur. At b Pontica ex alae ra parte legio, cum paullulum aversa hostibus cesssisset , fossam autem circuire acies secundo conata esset , ut a perto latere aggrederetur hostem , in ipso transitu fossiae confixa , ct oppressa est . Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt . Ita victrices regis copiae cornu suo dextro , mediaque acie eonverterunt se ad XXXur. legionem , quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit . Magnis copiis hostium circumdata , praesentissimo animo pugnans , e in orbem se recepit ad radices montium : quo Pharnaces insequi , propter iniquitatem loci, noluit. Ita, Pontica legione ps ne tota amissa , magna earte Deiotarimi Iitum interfecta , xxxv r. legio in Ioca se superiora contulit , non amplius ccl. desideratis . Ceciderunt eo praelio splendidi, ac illustres viri nonnulli equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto , reliquias exercitus dissipati collegit , itineri busque tutis per Cappado- i. ciam se in Asiam recepit . Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea, quae Optabat, speraret, Pontum omnibus copiis occupavit, i

bique

a ut moenibus oppidi I Nicopoleos. . - b Pontica ex altera parte a Pontica legio, quae in sinistro comnu collocata erat . cap. 3s.

482쪽

hique & victor , & crudelissimus rex , eum sibi

sertunam paternam feliciore eventu destinaret , multa oppida expugnavit : bona civium Romanorum, Ponticorumque diripuit : supplicia constituit in eos , qui aliquam sermae , atque aetatis commendationem habebant, eaque, quae momte essent miseriora ; Pontumque , nullo defendente , paternum regnum se recepita glorians, obtinebat .

CAPUT XIII.

ab Cornificius quaestor Caesaris libricum recipis ,s plura castella expugnat. Caesar Gabinium Interis monet , ut Ill risum petat , seque cum Cornifieio eoniungat . Gabinius post infelicem pugnae eυentum , Salonam fe reeipit , ibique morbo interit , euius mors Octavium in spem potiunda provinciae frustra erigit.

SUb idem tempus in Illyrico est incommodum

acceptum, quae provincia superioribus men-sbus retenta non tantum sine ignominia, sed e iam cum laude erat . Namque eo missus aestate Cum xx. legionibus Q. Cornificius Caesaris quaestor pro praetore , quamquam erat provincia mi

ni me copiosa ad exercitus alendos , ct finitimo helio , ac dissensionibus vastata , ct confecta , tamen prudentia , ac diligentia sua , quod magnam curam suscipiebat, ne quo temere progrederetur, S recepit, & defendit. Namque Sca. stella complura locis editis posita , quorum Opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas, & bellum inferendum , expugnavit , eaque praeda milites donavit : quae etsi erat i nuIs, tamen in tanta provinciae desperatione Grat grata, praesertim virtute parta : ct cum in avius ex fuga Pharsalici praelii magna classe in illum se sinum contulisset, paucis a navibus I

483쪽

4 4 DE BELLO ALEX. LIR.

dertinorum , quorum semper in Rempublieam sinapulare constiterat ossicium , dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare pos.set, adiunctis captivis navibus sociorum: & cum diversissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium victor Caesar sequeretur , compluresque adversarios in Illyricum, propter Macedoniae propinquitatem , se, reliquiis ex fuga collectis , contuli Lse audiret , a literas ad Gabinium mittit , uti

cum legionibus tironum , quae nuper erant conscriptae , proficisceretur in Illyricum , coniuncti iaque copiis cum Q. Cornificio , si quod periculum provinciae inferretur, depelleret: sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam , legiones adducerent. omnem enim illam partem , regionemque, Vivo Cn. Pompeio, bellum instauraturam esse credebat . Gabinius , ut in Illyricum venit, hiberno tempore anni, ac dissicili , sive copiosiorem provinciam existimans, sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens, sive viris

tute, & scientia sua confisus, quam saepe in bellis periclitatus, magnas res, & secundas ductu , ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevabatur , quae partim erat exinanita ,

partim infidelis; neque navibus, intercluso m ri tempestatibus, commeatus supportari poterat; magnisque dissicultatibus coactus , non ut volebat , sed ut necesse erat, bellum gerebat. Ita , eum durissimis tempestatibus, propter inopiam,

castella , aut oppida expugnare cogeretur , Crebra incommoda accipiebat : adeoque est a bambaris contem eius, ut c Salonam se recipiens in

oppidum maritimum, quod cives Romani forti ias mi,

κολωνια . Et Domitiani nummo COL. AUGUSTA ID DERA . Quidam libri , etiam vet. Uen. Hi adertinorum , qnia Graeea sit I αδερα cum halitu aspero. a litteras au Gabimum a Hic ille Gabinius quo consule Cicero in exilium eiectus fuerat: eoque nroconsule rex Agypti Ptolemaeus reductus est. Post partes secutus Caesaris. h legiones adducerent a Sic libri. Unus ad ceret. e Salonam fe recipiens a Salona olim caput Dalmatiae . & insignis colonia, quae & plurali a salonis. ac Falonas effertur sup rR B. CIV. 1 M. S. & s. etiam Graece u Vi l. N ut. Orb. Autiq.

484쪽

A. HIRTIΙ- 4 ssimi, fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus . Quo praelio duobus millibus militum amplius amissis , centurionibus xxx Pax, tribunis xv, cum reliquis copiis Salonam se recepit , summaque ibi dissicultate omnium pressus, paucis mensibus morbo periit. Cuius & infelicitas vivi , & s ubita mors in magnam spem octavium adduxit provinciae potiundae: quem tamen diutius in rebus secundis & fortuna , quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornificii , ct virtus Vatinii versari passa non est. C A P U T . XIV.

Cornifieius Vatinium ad se in auxilium eontra Octaυitim eonυoeat e Vatinius in Illyrictim pergit: aliquor eiυitates , quis se Octaυio dediderant , recipit s Octavium ab oppugnatione Epidauri depellit. Octaυius ad infestam Tauridem se confert ibique Vatinium advenientem praestoletur . Acies utrinque instruitur , oe praelium committitur. Octaυii victi fuga . Vatinius

peracta pugna Issam petit ; tinum oppidum in deditionem accipit , tandem υictor Brundisium proficiscitur. V Atinius , Brundisii cum esset , cognitis rebus, quae gestae erant in Illyrico, cum crebris literis Cornificii ad auxilium provinciae ferendum evocaretur: & M. Octavium audiret cum

harbaris foedera percussitisse, compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia , partim classe per se, partim pedestribus copiis per bar-haros ; etsi gravi valetudine affectus, vix corpo tis viribus animum sequebatur , tamen virtute uicit incommodum naturae, dissicultatesque hiemis , ct subitae praeparationis . Nam cum ipse paucas in portu naves longas haberet, literas in Achaiam ad Q. Calenum misit ut sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret , quam perieulum nostrorum flagitabat, qui sustinere impe

485쪽

4νε DE RELLO ALEX. LIB.

quarum numerus erat satis magnus, magnitudine quamquam non satis iusta ad praeliandum , rostra imposuit. His adjunctis navibus longis ,

ct numero classis aucto, militibus veteranis im-Positis , quorum magnam copiam habebat , Somnibus legionariis , qui numero aegrorum relicti erant Brundisii , cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum, maritimasque nonnullas civitates, quae defecerant, Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentes in suo consilio praetervehebatur rnee sibi illius rei moram , necessitatemque iniungebat , quin, quam celerrime posset, ipsum Octavium persequeretur. Hunc a oppugnantem Epidaurum terra, marique, ubi nosti um erat praesidium , adventu suo discedere ab oppugnatione coegit , praesidiumque nostrum recepit . octavius , cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere cognovisset , confisus

sua classe , substitit b ad insulam Tauridem equa regione Vatinius insequens navigabat, non

quod Octavium ibi restitisse sciret ; sed quod

eum longius progressum insequi decreverat. Cum propius Tauridem accessisset, distensis suis navi hus, quod & tempestas erat turbulenta, ct nul Ia suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem , antennis ad medium malum de missis , instructam propugnatoribus animadvertit . Quod ubi conspexit , celeriter vela subduis ei, demittique antennas iubet, & milites armari ; ct vexillo sublato , quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur, idem ut facerent, significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi : parati deinceps octaviani ex Portu procedebant . Initruitur utrinque acies et

ordine disposita magis Octaviana ; paratior militumst oppugnantem Epidaurtim 2 Epidaurum, urbs Dalmatiae maritima, lihi nunc Ragusa Uecchia . Plinius Iri. A N rane C. M. P. a est Epidaurum colonia Ptol. E ι δαυρος. idauros ismineo casu. h as infulam Tauridem J in Illyrico mari sitam. sed quaenam ex pluribus eius maris sit, silentibus Geographis . ignotum

486쪽

litum animis Vatiniana . Vatinius , cum animad- 46. verteret, neque navium se magnitudine, neque numero parem esse futurae dimicationi, fortunae rem committere maluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius octavii impetum fecit. Celerrime , fortissimeque contra illo remigante, naves adversae rostris concurrunt adeo vehementer, ut navis Octaviana , rostro discusso , ligno contineretur . Committitur acriter reliquis locis proelium, concurriturque adduces maxime . Nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum cominus in angullo mari praelium factum est: quantoque conjunctis magis navibus confligendi potestas dabatur, tanto s uperiores erant Vatiniani : qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium naves transilire non dubitabant ; & dimicatione aequata , longe superiores virtute rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius octavii quadriremis: multae praeterea capiuntur, aut rostris perforatae merpuntur e propugnatores Octaviani partim in navibus iustulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octavius se in scapham confert: in quam Plures cum confugerent, depressa scapha, Vulneratus tamen adnatat a ad suum myoparonem . Eo receptus, cum praelium nox dirimeret, tempestate magna velis vix profugit . Sequuntur hunc suae naves nonnullae , quas casus ab illo periculo vindicarat . At Uatinius re bene gesta receptui cecinit; suisque o 'δ mnibus incolumibus in eum se portum victor recepit , quo ex portu classis Octaviana ad di micandum procesi erat. Capit ex eo praelio b penterem x , triremes II , c dicrotas VIII, comia

pluresque remiges Octavianos : posteroque ibi die fuit, dum suas, captivasque naves reficeret. Post

X a diem

a ad Dum myo'aronem J Μyoparo navigii genus. quo piratae

plerumqne utebantur. Cicero Verr. v. SO. an quod in pora eti Syracusano piraticus myoparo navigassit Z Nonius : Mnis paro es navicina piratarum. 23 penterem I Graeca vOX. πεν', quisq&eremis..c dieratas I biremes, δι ζρά. Cicero Attico lib. v. ep. XI. neutro genere; victata Maidemeorum habebam.

487쪽

4νη DE BELLO ALEX. LIR.

diem rix contendit a in insulam Issam ; quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium. Erat nobilissimum regionum earum oppidum , conjunctissimumque Octavio. Quo ut pervenit , oppidani supplices se Vatinio dediderunt ; comperitque ipsum Octavium parvis , paucisque navigiis vento secundo regionem Graeciae petisse , inde ut Shciliam, deinde Africam caperet . Ita brevi spatio , re praeclarissime gesta , provincia pecepta, & Cornificio reddita, classe adversari rum ex illo toto sinu expulsa , victor se Brundisium, incolumi exercitu , ct classe , recepit .

CAPUT XU.

Caspus Longinus ex insidiis vulneratus odium Hispanorum 1 u se auget, quod ut minuat, magnam summam pecuniae militibus pollicetur . Cassius Cordubam petit ad ius dicendum. Proiamineiales facta coniuratione in Longinum conspirant . Caesar ad Cassum cribit , ut exerciatum in fines Numidiae adducat, quod ille propere peragit. Fit impetus in Cassium ab omnibus coniuratis , inius rei infelix exitus di se

narratur .

IIs autem temporibus , quibus Caesar ad Dyrrhachium Pompeium obsidebat , & b Palaeopharsali rem feliciter gerebat , Alexandriaeque

cum periculo magno , tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Cassius Longinus in Hi pania propraetor provinciae ulterioris obtinendae

caus- fa iis Insulam Issiam 3Ita insula Illyrici maris, Salonitani conia

ventus: incolae Issaei . Plin. III. aa. qui & cap. 26. Issa ei vitim Romanortim: quod ipsum est nobilissimum earum regionum oppidum, ut Hirtius adiecit. In Illa situm insula h Palaeophareali Strabo lib. IX. duas memorat Pharsalos ν αν, Veterem . NOUam, brem spatio di- antes . Ad veterem fatale Proelium commissum fuit . Eutrop. vi. I S. amu Palaeopharsalum. Sic Uinetus ex vet. cod. Et Strabo lib. XVD. P. S4s. Πομπηι ος Μαγναs ἔσκε φω-

νων ἐκ Παλως ταρσάλου πρos md Πηλοωπιον : Pompe- tis Montis fugiens ex Palaeopharsalo venit Pelinum. Hi seκsvllabis Palaeopharsatus scripsere: noster, & Livius x v. x. quinque, Palaepharsalus.

488쪽

eaussa relictus , sive consuetudine naturae suae , sive odio , quod in illam provinciam susceperat quaestor, ex insidiis ibi vulneratus, magnas odii sui fecerat accessiones , quod vel ex conscientia sua, cum de se mutuo Ientire provinciam crederet vel multis signis, di testimoniis eorum , qui dissiculter odia dissimulabant , animadvertere poterat; & compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat . Itaque cum primum in unum locum exercitum conduxit, H-Scentenos militibus est pollicitus . Nec multo post, cum a in Lusitania Medobregam oppidum, montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant ; ibique Imperator esset appellatus , iterum H-S centenis milites donavit. Multa praeterea, & magna praemia singulis concedebat , quae speciosum reddebant praesentem eXercitus amorem, paullatim tamen, & occulte militarem disciplinam , severitatemque minuebant. Cassius, legionibus in hiberna dispositis , ad jus dicendum Cordubam se recepit ,

contractumque in ea aes alienum gravissimis O

neribus provinciae constituit exsolvere ς & , ut Iargitionis postulat consuetudo , per caussam Iiberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. pecuniae locupletibus imperabantur ; quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur , sed etiam cogebat: in gregem locupletum simultatum caussae tenues conjiciebantur . Neque utinium genus quaestus , aut magni , & evidentis , aut minimi, & sordidi, praetermittebatur, quo domus, ct tribunal imperatoris vacaret . Nemo

erat, b qui modo aliquam iacturam facere pos-X 3 set,

a in Lusianis indobregam J inter A nam & Tagum. Inscriptione pontis Traiani in Tago ΜΕIDUBRIGENSES . Plinius IV. xa. Mediaricenses, mi Plumharii. ΜΟns Arminius . nunc Armismo, ubi plumbi fodinae. Vasaeus & Resend. D qui modo aliquam iacturam facere 3 qui sumptus facere Acerogare posset . quique vel mediocriter opulentus esset. Sa pe haec vox de largitione ac sumptu. Cicero pro Flacco caP. s. quae iacturae 3 eui Itimpitis auta largitio Adde pro Cluentio cap. 8. pro Hilone cap. ar. C esariaul. Civ. ς

489쪽

so DE BELLO ALEX. LIB.

set , quin aut a vadimonio tenere trir ; aut in reos referretur. Ita etiam magna solicitudo periculorum ad iacturas , & detrimenta rei fami-so. liaris adjungebatur. Quibus de caussis accidit , ut, cum Longinus imperator eadem faceret, quae fecerat quaestor , similia rursus de morte ejus provinciales consilia inirent. Horum odium coninfirmabant nonnulli familiares eius: qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilominus oderant eum, cuius nomine peccabant , sibique quod rapuerant , acceptum ferebant ; quod interciderat , aut erat interpellatum , Cassio assignabant. v. legionem novam conscribit , augetur odium & ex ipso delectu, & sumptu additae

legionis: complentur equitum Ixx. millia: maximisque onerantur impensis: nec provinciae datur ulla requies . Interim literas accepit a Caesare, ut in Africam exercitum transiiceret , perque Mauritaniam ad fines Numidiae perveniret: quod magna Cn. Pompejo Iuba rex miserat auxilia , majoraque missurus existimabatur . Quibus literis acceptis , insolenti voluptate effer batur ; quod sibi novarum provinciarum, & femtilissimi regni tanta oblata esset facultas . Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur , ad legi

nes accersendas , auxiliaque adducenda . Certis hominibus dat negotium, frumentum, naves u C. praepararentur, pecuniaeque describerentur, atque imperarentur , ne qua res , cum redisset , moraretur . Reditus eius fuit celerior omnium

opinione ; non enim labor , aut vigilantia cu-s a. pienti praesertim aliquid Cassio deerat . Exercita coacto in unum locum , b castris ad Cordubam possitis , pro concione militibus exponit , quas res Caesaris jussu gerere deberet : polliceturque iis , cum in Mauritaniam transiecisset , H-S centenos se daturum : v. fore in Hispania legionem . Ex concione se Cordubam recepit .

Eo a vadimonio teneretis 3 Ut Uadimonium est sponsio sistendi se in iudicio ; ita teneri illo est spopondisse & obstrictum eaee de se sistendo. easVis ad Cor 'am positis 3 nobilem urbem Hispaniae Ba ricae. fiuvio Baeti adpositam.

490쪽

Loque ipso die, meridiana hora , a cum in Basiliis eam iret, quidam Minutius Silo cliens L. Ravi lii libellum , quasi aliquid ab eo postularet ut miles , ei tradit . Deinde post Racilium nam is latus Cassii tegebat, ὶ quasi resbonsum ab eo

Ieteret, celeriter dato loco, cum se insinuasset,inistra corripit eum , dextraque bis ferit pugione . Clamore sublato , fit a coniuratis impetus universs . Munatius Plancus proximum gladio transiicit lictorem. Hoc interfecto, Q. Cassium legatum vulnerat. Ibi T. Vasius, ct L. Mergilio simili confidentia Plancum municipem suum adiuvant. Erant enim omnes b Itali censes . Ad

ipsum Longinum L. Licinius Squillus involat ,

iacentemque levibus sauciat plagis. Concurritur ad Cassium defendendum i e semper enim be-

Tones , Compluresque evocatos cum telis secum habere consueverat: a quibus ceteri intercluduntur , qui ad caedem faciendam subsequebantur . Quo in numero fuit Calpurnius Salvianus , &Manilius Tusculus . Minutius inter saxa , quae iaciebantur, in itinere fugiens opprimitur, di , relato domum Casso, ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret, confectusne Cas sus esset. L. Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra; militibus vernaculis,&seeundae legionis , quibus odio sciebat praecipu Cassium esse, gratulatur. Tollitur a multitudine in tribunal r praetor appellatur e nemo enim in provincia natus , aut vernaculae legionis mi

Ies , aut diuturnitate iam factus provincialis ,

s roa eum is basilicam iret 2 Basiliere erant aedes publicae ad iudicia & negotiationes magnifice exstructae. Uld. UitruV. V. 1.h Italicenset nati Italicae in provincia Baetica . in qua Scipio. Punico bello. debilitatos milites . ex Italia ortos, de posuerat. Appinio. Hisp. e semper enim herones ) Dubia , quae in libris est , vox ber nes. Interpretantur plerique de gente Hispanica , Bηραινεs , Eerones a Strabone lib. II r. p. III. & Ptolemaeo libr. XX. Cay. Vr. dicta, quasi ex illis satellites Cassius habuerit. Sed hoc si esset . clarius, credo, id noster exposuisset. P. Pithoeus lib. I. Advers. c. s. θarones legit: & sane vetus interpres Persi in Satyr. v. vers. Ia8. lingua Gallorum sta ci vicum. νμ δενυι militum.

SEARCH

MENU NAVIGATION