장음표시 사용
501쪽
tum bene meritus uterque eorum de Republiea esset , ne aut regni hereditas Ariaratem lolicitaret , aut heres regni terreret, Ariobarzani attritabuit, a qui sub ejus imperio, ac ditione esset: ipse iter coeptum simili velocitate conficere coepit.
Caesari Ponto appropinquanti Rex De otarus supplex occurrit , veniam petens , quod in caseris Cn. Pompeii fuerit . Pharnaces quoque Iegatos ad ipsum mittit veniam petitum ; utrique Ca sar ignoscit ; sed Pharnaci nonnulla imperat. Pharnaces Caesaris postulata frustratur , quo reeunita Caesar se ad pugnam parat.
O . Um propius Pontum , finesque Gallograeeiae
accessimet, Deiotarus tetrarches Gallograeciae tunc quidem pene totius , quod ei neque legibus , neque moribus concessum esse ceteri Tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Arinmeniae Minoris ab Senatu appellatus , depositis regiis insignibus, neque tantum privato vestitu , sed etiam reorum habitu , supplex ad Caesarem venit, oratum, ut sibi ignosceret , quod in ea parte positus terrarum , quae nulla praesidia Caesaris habuisset, exercitibus, imperiisque in Cn. Pompeii castris fuisset : neque enim se iudicem debuisse esse controversiarum populi Romani ; sed
63- parere praesentibus imperiis . Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset ossicia, quae consul ei decretis publicis tribuisset: cumque defensionem eius nullam posse excusationem imprudentiae recipere coarguisset : quod homo tantae
prudentiae, ac diligentiae scire potuisset, quis urbem , Italiamque teneret: ubi Senatus, populusque Romanus, ubi Respublica esset: quis deinde post L. Lentulum , C. Marcellum consul est sit: tamen se concedere id factum superioribus
a qui sub imperio ae ditione e et a Rhellicanus EIUS interis
pretatur Caesarist Goduinus . Ariobar is , quod praestat. nam ne turbaς Ariarathes moveret. Caesar illum auctorita te sua maiori fratri, quem stilatus confirmaverat, subiecit.
502쪽
uis beneficiis, veteri hospitio, atque amicitiae, dignitati, aetatique hominis , precibus eorum,
qui frequentes concurrissent hospites , atque amici Dejotari ad deprecandum; de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit: regium vestitum ei restituit . Legionem autem, quam ex genere civium suorum Deiotarus arma tura, disciplinaque nostra constitutam habebat, equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere jusmit. Cum in Pontum venisset, copiasque 69. omnes in unum locum coegisset , quae numero, atque exercitatione bellorum mediocres erant; excepta enim legione vi. a quam secum adduinxerat Alexandria veteranam , multis laboribus, periculisque functam, multisque militibus, partim difficultate itinerum , ac navigationum, par tim crebritate bellorum adeo deminutam , ut minus eo hominum in ea esset; reliquae erant III.
Iegiones, una Deiotari, duae, quae in eo praelio, quod Cn. Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus, fuerant; in legati a Pharnace missi Caesarem adeunt ; atque in primis deprecantur , ne eius adventus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacem, quae imperata essent . Maximeque commemorabant, nulla Pharnacem auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse; cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset. Caesar o. respondit, se fore aequissimum Pharnaci, si , quae
polliceretur, repraesentaturus esset . Monuit autem , ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut
Deiotarum sibi objicerent, aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent: nam se neque libentius facere quidquam, quam supplicibus ignoscere, neque provinciarum publieas injurias condonare iis posse, b qui non fuissent in se ossiciosi: id ipsum, quod commem rassent, ossicium utilius Pharnaci fuisse , qui providisset, ne vinceretur, quam sibi, cui Dii immortales victoriam tribuissent. Itaque se magnas,
a quam Detim adduxerat Alexandria 3 Vide supra cap. 23.b qui oou fui ena in se ooelos 3 Hoc non abundare vide tur Rhellicano A Ciacconio, qui inducendum csulenta ,
503쪽
S graves injurias civium Romanorum , qui in
Ponto negotiati essent, quoniam in integrum re stituere non posset , concedere Pharnaci : nam neque interfectis amissam vitam, neque exsectis virilitatem restituere posse ; quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissente Ponto vero decederet confestim, familiasque publicanorum remitteret : ceteraque restitueret sOciis, civibusque Romanis , quae penes eum essent. Si fecisset, iam tunc sibi mitteret munera, ac dona, quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent . Miserat enim Pharnaces coronam auream. His responsis datis, 7 legatos remisit. At Pharnaces omnia liberaliter pollicitus, cum festinantem, ac properantem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis, quam res pateretur, quo celerius, honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur, i nemini enim erat ignotum , plurimis de .caussis ad Urbem Caesarem revocari in lentius age-'re , decedendi diem postulare longiorem , pactio nes interponere, in summa frustrari coepit. Caesar, cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat, tunc necessitate fecit adduinis, ut celerius omnium opini
Deseriptis oppidi Zelae , quod Pharnaces suis e piis occupat: prope ejus eastra Caesar sua ponit. Pharnaces insertis is copiis se ad ρυgnam paror; idem faeit Caesar. Praelio eommisso regiae copia profligantur , ct eastris Caesariani potiuntur. Pharnacis fuga. 72. V Ela a est oppidum in Ponto, positu ipso, ut in plano loco, satis munitum. Tumulus enim ia Tela o oppidum in Ponto a Sic veteres libri r etiam Straho lib. xii. & Ptolemaeus, & Plutarchus in Caes. P. 731. ac Stephanus Ζῆλα, quidam neutro genere. Plutarchus faemiis neO Q ἰ πολιν . Plinius vi. 3. Zicia scripsit, quem in Hirtio edendo posteriores secta, sunt.
504쪽
nim naturalis , velut manu fastus , excelsore unis
dique fastigio sustinet murum . Circumpositi sunt huic oppido magni, multique intercisis vallibus colles: quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis, & a infelicitatem Triarii, detrimentumque exercitus nostri, superioribus locis , atque itineribus paene coniunctus oppido, magnam in illis partibus habet nobilitatem; nec multo longius millibus passuum m. abest a Zela. Hunc locum Pharnaces, Veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus, copiis omnibus suis occupavit . Caesar , cum ab hoste 73. millia passitum quinque castra posuisset, videretque eas valles, quibus regia castra munirentur, eodem intervallo suae castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent, quae multo erant propiora regis castris aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato,
proSima nocte , vigilia quarta legionibus omniistius expeditis , impedimentisque in castris relictis, prima luce , neque opinantibus hostibus, eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum praesium adversus Triarium fecerat. Huc Omnem b comportari aggerem e castris , s ervi-riaque agi, jussit; ne quis ab opere miles discederet; cum spatio non amplius eo passiaum intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum . Pharnaces, cum id 74. repente prima luce animadvertisset, copias suas Omnes pro castris instruxit, quas interposita tanta locorum iniquitate , consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar , vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur , vel ad ostentationem regiae fiduciae,
nea infelicitatem Triarii J Triarius a Lucullo. Tigranem Arnieanium persequente . in Ponto relictus ingenti clade adflictusa Μithridate fuit . Vid. Plutarch. Lucullo p. sas. Appiam Μithrid. P. 386. D comportarι ast rem e ramis . fervitiaque agi iussis 3 Hane
veterem lectionem ita recentiores , Scaligero credo duce. transformarunt: comportare a merem e coris fervitia . ρυ ageret, iussi. Si ex codice . probo. Praeter id, qtiae ageret, Quod non capio. & Ciacconius delevit. in ceteris consumtiens recentioribus. In veteri lectione agi est impelli, urgeri .
505쪽
ne munitione magis, quam manu defendere I cum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est, quominus prima acie pro vallo instructa , reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaisces impulsus sive loci felicitate , sive auspiciis, S religionibus inductus , quibus obtemperasse
eum postea audiebamus , sive paucitate nostrorum , qui in armis erant, comperta, cum more operis quotidiani magnam illam servorum multitudinem, quae aggerem portabat, militum esse credidisset; sive etiam veterani fiducia exercitus sui, quem cum legione xxx I. in acie conflixisse, e vicisse, legati olus gloriabantur : si mul contemptu exercitus nostri , quem pulsum a se, Domitio duce, sciebat; inito consilio dimicandi, descendere praerupta valle coepit. C ius aliquandiu Caesar irridebat inanem ostentationem, & eo loco militum coarctationem , quendi in locum nemo sanus hollis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu , quo praeruptam descenderat in vallem , ascendere adversus arduum s. collem instructis copiis coepit. Caesar incredibili eius vel temeritate , vel fiducia motus , ne opinans, imparatusque Oppressus, eodem tempore milites ab operibus vocat, arma capere jubet, legiones opponit, aciem instruit. Cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris, nondum ordinibus instructis . a Falcatae regiae quadrigae permistos milites perturbant , quae tamen celeriter multitudine telorum Opprimuntur. Insequitur has acies hostium & clamore sublato confligitur , multum adiuvante natura loci, plurimum Deorum immortalium benignitate , qui, cum omnibus casibus belli intersunt, tum praecipue eis, quibus nihil ratione potuit admi-76. nistrari. Magno, atque acri cominus praelio facto, dextro cornu, ouo veterana legio VI. erat collocata, initium victoriae natum est ab ea par te , cum in proclive detruderentur hostes , multo tardius, sed tamen iisdem Diis adjuvantibus,
a frieata regiae quadrigae 3 orientalium armatura . vide Li
506쪽
sinistro cornu , mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum , tam celeriter gradu pullae premebantur loci iniquitate . Itaque multis militibus partim intersectis, partim suorum ruina oppressis , qui velocitate effugere poterant, armis tamen prolectis, vallem transgressi , nihil ex loco superiore inermes efficere poterant. At nostri victoria elati subire iniquum locum, munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem iis cohortibus castra, quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni, aut capta suorum , Pharnaces cum paucis equitibus profugit. Cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.
Caesar in Asiam iter faeit : Mithridate' Perga
menum constituit regem Bosphori , ei Tetrarchiam quoque attribuit, ultimo in Italiam venit.
Ali victoria toties victor Caesar incredibili est et .
laetitia affectus , quod maximum bellum tanta celeritate confecerat : eratque subiti periculi recordatione laetior, quod victoria facilis ex di ficillimis rebus acciderat. Ponto recepto , praeda omni regia militibus condonata, postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur : a legionem v x. decedere ad praemia, atque honores accipiendos in Italiam jubet : auxilia Deiotari domum remittit : et r. legiones cum Coelio Vinciano in Ponto relinquit. Ita per Gallograeciam, Bithy- mniamque b in Asiam iter facit: omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit, &statuit: jura in tetrarshas, reges, civitates distribuit. a letionem vi decedere ad praemia 3 ut veteranam sipra re hoc praelio bene gesta quia Initium ab illa fuit emeritam . . b in Asam a Asiam propriam . Romanam provinciam, qgam postea proconsularem dixerunt.
507쪽
huit . Mithridatem Pergamenum, a quo rem feliciter, celei iterque gestam in f ypto supra scripsimus , regio genere ortum , disciplinis etiam regiis educatum nam eum Mithridates rex Asiae totius propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra, multosque tenuerat annos, in a regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat , provinciasque poP. Rom. a barbaris, atque inimicis restibus, interposito amicissimo rege , munivit. Eidem Tetrarchiam legibus Gallograecorum , iure gentis, recognationis, ad judicavit, occupatam, S posses
1 am paucis ante annis a Deiotaro . Neque tamen usquam diutius moratus est, quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur . Rebus felicissime, celerrimeque confectis, in Italiam celerius omnium opinione venit.
a Neem Boobori constitruit J Tractus . qui supra Pontum Euxinum a Bosphoro Cimmerio ad Colcnos excurrit , Bosphorus & regnum Bosphoramina vocatur . Pharnaces beneficio Pompeji ex paterno regno acceperat, Victo magno Μithridate : iam , Pharnace debellato , donatur Pergameno Mithridati .
508쪽
DE BELLO AFRICANO LIBER UNUS. CAPUT I.
Caesar ad Libbaeum eommoratur, exspectans temis pestatem ad naυιgandum idoneam : ibi de numero copiarum Scipionis cognoscit , inde ad infulam Aponianam appellis , flatimque in conspectum risis venit. Esar, a itineribus iustis consectis, nul- 1.lo die intermisso , ad xiv. Kal. Ianuar. in Lilybaeum pervenit: statimque ostendit , sese naves velle conia scendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equitesque vix DC. Ta- hernaculum secundam litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit, ne quis sibi morae quidquam fore speraret, di ut omnes in dies, horasque parati elsent . Incidit
per id tempus , ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet . Nihilo tamen minus in navibus remiges, militesque continere , ct nullam praetermittere occasionem profectionis, eum praesertim ab incolis ejus provinciae nunciarentur adversariorum copiae , equitatus infinitus , legiones regiae I v. levis armaturae magna vis, Scipionis legiones x, elephanti cxx, classesque esse complures. Tamen non deterrebatur, animoque, & spe confidebat . Interim in dies & n ues longae adaugeri , & onerariae complures eoisdem concurrere, & legiones tironum conveniret
a itineribus iussis eonfectis 3 per Italiam in Siciliam & usque Lilybaeum . quod ultimum eius insulae contra Africam est oppidum & promontorium.
509쪽
in his veterana legio v. equitum ad Q. millia . Legionibus collectis vr , ct equitum Q. millibus , ut quaeque prima legio venerat , in naves
longas imponebatur , equites autem in Onerarias . Ita maiorem partem navium antecedere
iussiit , & a insulam petere Aponianam , b quae
non longe abest a Lilybaeo, ibique commoratus, hona paucorum vendit publice . Deinde Allieno praetori , qui Siciliam obtinebat , de omnibus rebus praecipit , ct de reliquo exercitu celeriter
imponendo . Datis mandatis , ipse navem Conscendit ad v1. Kal. Ian. ct reliquas naves statim est consecutus. Ita vento, celerique navigio vectus, post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit: namque o ne rariae reliquae , praeter paucas , Vento dispersae, atque errabundae diversa loca petierunt . e Clu-pleam classe praetervehitur , d inde Neapolim . Complura praeterea castella, ct oppida non longe a mari relinquit.
Caesar iuxta Adrumetum castra ponit . Oppidani arma ad defensionem sumunt . Caesar loci na tiaram perspicit . L. Plancus a Caesare faculta tem cum Confidio agendi perit , eamque obtinet . Captisus ereidam, qu3 litteras, ad Considium perfert, occiditur.
Dostquam e Adrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum , cui praeerat C. Considius
a infulam petere Aponianam 3 Phil. Cluverio videtur ZYmtifaesse. una ex tribus, quae Objacent Lilybaeo. Alii Paconiam Ptolemau parant . quae Uero longius a Lilybaeo& extra viam' Africanam sita est. h quae non m Me J adverbium longe tamquam necessarium Cluia verius adjecit. e Clupeam classe traetervebitur J Vide B. Civ. lib. II. cap. a .d inde Neapolim 3 inter Clupem & Adrumetum sitam . Plinius U. 4. Clupea tu prom9utoris Mercuriit item litera Ctimiasis, Neapolis . Et Ptolen aeus lib. IV. cap. II1. Κλυπτέα. E ακρα. . Κουροβ'I , Nεάπολιε κολωνια , Σιρι- ουλ . Α'ψροδ ον ἡ κολώνια .e Admmeitim 3 Iam si in in Ptolemaeus ostendit. Inser. ex Constantini saeculo Grut. p. 36a. n. COLONIAE HADRUΜET
NAE cum adspiratione, libri iure illa.
510쪽
& a Clupeis secundum oram maritimam cum equiatatu Adrumeti Cn. PIso cum Maurorum circitertii. millibus apparuit: ibi paullis per Caesar ante portum commoratus , dum reliquae naves convenirent, exponit e Xercitum . Cujus numerus in praesentia fuit peditum Hr. millium , equitum cl. castrisque ante oppidum positis, sine iniuria cuiuia
quam consedit, cohibetque omne S a praeda . Oppidani interim muros armatis complent. Ante portam frequentes considunt , ad se defendendum . Quorum numerus II. legionum intus erat. Caesar circum oppidum vectus , natura loci persi effa, redit in castra . Non nemo culpae eius , imprudentiaeque assignabat, qund neque certum locum gubernatoribus , praelectisque , quem peterent, praeceperat: neque, ut mos ipsus , consuetudoque superioribus temporibus fuerat , tabellas signatas dederat, ut in tempore iis perlectis, lo- Cum certum peterent universi . Quod minime Caesarem fefellerat . Namque nullum portum terrae Africae , quo classes decurrerent , prct certo tutum ab hostium prae si cito fore suspicabatur : sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur . L. Plancus interim legatus petit a Caesare, ut sibi daret facultatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem . Itaque data facultate, litteras conscribit , ct eas captivo dat ferendas in oppidum ad Considium . Quo simul atque captivus pervenis et , littera iaque, ut erat mandatum , Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille: Unde, inquit, istas' Tum captivus: a A Caesare. Tunc Considius: Unus est , inquit , Scipio imperator hoc tempore populi Romani : deinde in conspectu suo captivum statim interfici iubet ς litterasque nondum perlestas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas. Y a CA-
a is Caesare 3 Lipsius Flector. lib. II. cap. n. addit im eis ratare : forte ut reipoinioni Considii Inagis conveniret . sed opus haud est additamento, quia suspicabatur Considius. littoras mandatum habere, ut traderet urbem. quale non acciperet nisi a Seipione. Volo scaliger. ut sit spectimi aut su-