장음표시 사용
5쪽
D. r. O. M. B. v. DISSERTATIO INAUGURANS MEDICA
MEDIClNAE ELOQUENTIAE ANTIQUITATUM ET
PHILOSOPHIAE PROFESSORE PUBLICO ORDINARIO ACADEMIARUM IMPERIALIUM NATURAE CURIOSORUM ET PETRIPOLITANAE VT ET REGIAE SCIENTIARUM SOCIETATIS BEROLINENSIS SODALE
SUMMISQUE IN ARTE MEDICA LEGITIME
PUBLICO ERUDITORUM EXAMINI SUBMITTIT
Litteris IOAN. CHRIST. I ILLIGERI, Acad. Typogr.
6쪽
7쪽
Vlta sane sunt, atque innumera, qua optimus, quemfapientissima Numi
nis manus contexuit, natura ordo
nobis ubique exhibet. Multa quorum usum miranda illa Dei T. O. M. providentia paullatim innotescere permisit majoribus. Multa vero re plurima, quae nulli adhuc mortalium cognita, partim fortasse posteris detegenda remanebunt, partim ingenii humani sines plane excedunt. Sed quae demum verba sufficiant ad ea vel delineanda tantum, quae adhuc in naturae latitant secretissimisy Nec enim ad ea quidem, quorum elementa divina nobis gratia concessit inspicienda, eo claritatis progredi possumus, ut ad legia timum ubique usum ea perducere mamus. Id
quod optime demonstrat oleum illud olivarum, quod in usu humani generis antiquiFmo, hodieque frequentismo, esse, neta dubitaverit. Hoc quum A a non
8쪽
. Dissertatio inaugur is medica
non solum in diata plurimum, sed in medi
cina etiam adhibeatur, omnium censuimus di
gnissimum, quod meditationibus nostris subjicere
tur. Noli vero Lector re promittere tibi in hoc tam exigua molis opusculo, vel amplam fabularum , quas credula tradidit antiquitas, collectionem, vel grandem medicarum de oleo nostro observationum thesaurum. Falleris, si alia quadam, quam ea, qua prima suraeditare possunt elementa ad plenius delineandam materiam hanc longe nobili mam, quartae in paginis hisce. Breviter enim primo capite olei hujus olivarum hisoriam, sationem aliaque praeliminaria ; fecundo essentiam, naturam, usum describere tentabimus. Interim non omni plane spe destitutus, fore ut emolumentum quoddam inde capias, Deum, ea qua par est reverentia, ut me adfinem mihi propost tum perducat, rogo.
qm itaque de tractatione ejusque partitione
nostri thematis satis praefati simus, e re erit ut illud enodandum suscipiamus. Praefixum qui--dem habemus oleum olivarum pertractare ast quum causatum sese restabit ad causiam ipsam, arborem puta; erit itaque de illa nobis prius, quam ad ipsi imoleum
9쪽
oleum perveniamus , breVis instituenda meditatio. Ambor, quae hujus olei mater est , Vulgo audit olea, cujus vocabuli & derivatio & denominatio graecis debetur. Derivatur enim ab Axiae, quod Vocabulum natales debet eg utpote quod idem ingerit, ac vel lubricum,n mirum ex eo sic dictum, quod Oleum exinde oriundum laeviget lubricetque. Sed non solum arborem hoc nomine dici invenio, sed & ipsum fructum, quem usitatius
olivam vocant, oleae nomine appellari inVenio : quemadmodum vicissim olivam pro albore Veteres dixisse, ostendi facile posset, si id nostri instituti ratio postularet. S. II.
Est itaque olea plantae genus tenerae texturae, folia oblonga superne atro-Virentia, inferius canescentia, si cuminata, crassa, calicem dentatum, florem monopetalum, rotatum, inferius quodammodo tubulatum, quasi infundibuliformem, superius quadrifidum vel quinquia fidum, fructum oVatum pulpa pingui, nucleum durum continentem, cum semine ejusdem formae, habens. Plan tae genus idque tenerae teXturae oleam esse facile cuique, qui simplicem sibi ejus acquisivit cognitionem, patescit. Nullam fere in propaganda eleVandaque Iarbore artificiosius demandatam curam VetereS magis reliquerunt, ac in olea serenda , utpote quam multitudo specierum ab invicem quam maxime diversiarum desideraret. Quid ergo aliud causae dicendum, quam quod tenerae texturae sit; de cujus veritate fiuctus ipse, quasi causae suae optimus testiS, nec non Germania plerisque tractibus oleae' colendae impar, abunde issantur.
10쪽
6Dissertatio inauguralis rebedicas. III. Sic itaque olea tenerae texturae merito dicitur; inde autem ultro fluit, quod singularis ad implantandam promovendamque eam requiratur foecunditas. Haec autem a tribus praecipue pendet, a tellure foecunda & ad facilia tandum & maturandum fructum accommodo aestu & comvenienti cultura eleVata. Tellus foecunda nobis dici tur locus terrae temperatus ad producendum fructum oleae faciens. Temperamentum ita dictum requirit solum pingue macritudine justa conjunctum; quocirca aptissimum terrae genus oleis dicitur, cui glarea subest aut sab Ium pingue, aut si superposita creta sabulo admista est. Neque enim admodum frigidum caeli statum, qualis V. g. trans Alpes est, neque praeferVidum, qualem Africa, Lubya Aegyptus habent, perferre potest : nec frigidio res hyemes, etiam in provinciis ad oleam alias producer dum aptis, ut in Gallia Narbonensi, amat. Terram e iam densitorem, si vivida & laeta succrescere debet, des derat, ad quam maxime conducunt modici clivi, quibus olea maxime delectatur. Inde Italia nec non insula Corsica, provincia Narbonensis, Hispaniaque olearum lucos, quin etiam amplissimas silVas alunt. Depressa autem loca, aquis nimis Obruta, ardua, gestu nimis exsicca ta, cretosia, eaque scaturiginosa uliginemque foveniaria, oleam brevi perituram faciunt. Multi terram huic propriam ad mare dicarunt, arboremque hanc ultra milia Iiarium sexagesimum, vel juxta Plinium, quadragesimum ab illo aut non vivere, aut non es e feracem, autumarunt: