SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

legimus admirabile signum quo ejus electio in Episcopum praemonstrata fuit;ae demum alio loco legimus Sancto huic Praesuli attribui Canones Concilii Toletani: imo respectu eorumdem Canonum,cum opportune Nobis occurrerit Sancti Hidelphonsi testimonium , qui Ioquens de hoc Episcopo cap. I a. de Vir. Illustr. haec habet: tauruso ise habitus Canonibus ; ct quibusdam opusculi1 : plane intelleximus, verba hujusmodi referri oportere ad Canones Conci- Iiares , cum nulli alii sint; & gavisi jure sumus, hac noitra inter-terpretatione , rationi undequaque consona validius firmari mo mentum historiae . grande decus Sancto Antistiti allaturum . Duae tamen res sunt, a quibus palam dissentimus. Prima est rSanctum Isidorum elegisse Sanctum Braulionem in creditae sibi Eeclesiae Archidiaconum. Geminae adhuc extant Epistolae, quas Isidorus ad Braulionem dedit Archidiaconi munus obeuntem . In prima licet inscriptus sit Titulus . Charil e Fili, titulus sane amoris, &henevolentiae , in illud tempus apte rejiciendus . quo Braulio sub Isidori disciplina versabatur ; attamen in fine memoratae Epistolae unitur praemisso longe dispar titulus , nempe, Dilecti me mi Tomine . qui praesesert notam quamdam obsequii , ac specimen reverentiae ab Episcopo subjecto sibi Archidiacono ceteroquin non exhibendae .

Altera vero Epistola nequidem Filio inseribitur, sed in ciri Caresemo, di dilectissimo Fratri Braulioni Archidiacono. Et quod magis mirere, ex utraque EpistoIa non obscure conjicitur eumdem

Archidiaconum in diversa prorsus Ecclesia resedisse. Id assequimur ex verbis in prima Epistola legendis: auia non valeo te perfrui oculis

carnis, perfruar saltem alloquiis , ut ipsa mihi sit eonsolatio ineolumem literis cognsere,quem cupio videre: Comprobatur quoque id ipsum ex vehementi desiderio, quo tenebatur Isidorus Archidiaconum alloquendi ; habendique interdum in suo complexu , ut in alteris declaravit literis. Ipsa est enim secunda inter absentes consolatio . ut si non praesens , qui diligitur, pro eo literae amplexentur . . . Inspiret tibi Deus, ut merear adhue in tita tirire u ; ct quem masti asi abeundo , aliquando iterum latifices te prasando . Id genus scribendi prose sto suadet. absentiam Archidiaconi non esse reserendam voluntariae delegationi factae ab Isidoro , a quo pro libito revocari potuisset; sed eumdem Archidiaconum resedisse in altera Ecclesia, diversa prorsus ab Hispalensi. ex vi legis Cinonicae distinete Archidiaconis impositae . Potissime vero, ut ea serebant tempora, Archidiaconus fungebatur etiam munere Vicarii Episcopalis, sibique impositam habebat dispensationem totius eausa , ct cura Eeelsassicae , ut nos edocet Epistola Sancti Leonis Magni, scripta Imperatori Marciano. Hanc porro disciplinam sartam , tectamque viguisse

312쪽

tempore Sancti Isidor i. ipsus palam declarant literae , scriptae Ludi trido Episcopo Cordubensi : Imo sequentibus etiam seculis illa

sancte custodita fuit, quemadmodum compertum Tibi esse non ambigimus ex historiae Ecclesiasticae monumentis, ex Canonis arum scriptis, di demum ex ipso decretalium volumine. Nobis potius arridet Sententia Bollandis larum , opinantium Archidiaconale ossicium Sancto Brausioni demandatum fuisse a Fratre suo Ioanne saraugus lanae itidem Sed is Antistite. Verum quanto assicimur desiderio recensendi hanc quoque honoris praerogativam inter alia istius Ecclesiae decora ; tanta retrahimur formidine rem asserendi, certis destitutam argumentis , & conjecturis solummodo innixam . Sed majoris longe momenti, & severiori subjiciendum examini illud est, quod legitur in prima , & denuo narratur in secunda lectione .Sanctum nempe hunc Prael ulem .conjunctis cum sancto Isido'ro studiis . plurimum laborasse in Hispaniis in revocanda Goth Tum gente ab erroribus A rianae Haeresis. vel quia de hac haeresiactum suerit in Quarto Concilio Toletano , cui Isidorus, di Brauislio interluere ; vel quia idem Braulio in prima ex suis literis Isidoro scriptis enixe petierit Acta Synodi ab ipso Hispali coactae . in

qua convicta fuit haeretica Sintuarii pravitas . Huic, inquam , asserto graves sese objiciunt dissicuItates. Dubitari enim non potet , Gothos ab anno usque s 89. Arianam heresim curasse in tertio Concilio Toletano. veritati cons Dum videri potet , vigiles Hispaniarum Episcopos omnes cumulate implevisse pastoralis ossicii partes nunc docendo . nunc praedicando, in spirituale illius Gentis solatium , in unitatem Ecclesiae recens traductae . Assentiri tamen non possumus, quod post hanc solemnem conversionem , at haeresim semel ab universa gente riuratam . P sis illa nedum perseveraverit. sed luctuosam adeo perniciem intulerit , ut solummodo in Quarto Concilio Toletano eam S. Braulio prorsus eliminaverit, quemadmodum nulla fretus auctoritate , sed marte suo affrmat Truxillus in notis ad secundam lectionem : Tune

penitus extirpavit haere Arianam . qua per eam regionem grassabatur: Haec sane assertio turpem inureret maculam praeclaro nomini eximii, ac pii Regis Reca redi, ac solemni illius professioni factae in eodem Quarto Concilio Toletano. Ad senim ita fidem suam Rex adstruit Concilio) adeji Omnis gens Gothorum incθta, qua licet suorum

pravitate Doctorum a F dei hactenus, vel unitati Ecelsa fuerit Catholica

segregata . toto nune tamen mecum assensu concordans , ejus Ecclesia communioni participatur , qua diversarum gentium mustitudinem materno

sinu sit scipit Hae enim Gothorum sela emverso ad eumulum nos mercedis aecedit; quinimo di sumorum gentis infinita multitudo . quam prodio calesi nosro regno subjecimus , alieno licet inhaeresim deductam rim. H. O o vitiis,

313쪽

suit antinorum eonsensis in totius Hispaniae populis ad rejieiendo errores: aec ludulentius deraerari potuit testimonium sineerae fideliqus Nasci illi is sinum Ecelesiae Matris confugit. Tunc haeresisArtinae semina radicitus cUnvelli visa sunt, nee inposterum haee amplius eura anxios, sollicit Me detinuit Patres, una cum Brau-ltone praesentes Quarto, Quinto, de Sexto Conciliis Nationa-ia

libus

Ptafterea qliarta Synodus convoea a suit ad consulendum tan tum modo disciplinae . ut liquet ex actis ejusdem : Dum sudio amnis ri, Obristi ex dilitentia ReIeibsissimi Sisenardi Regis a d Toletanam Urbem eonvenisse miιr, ut eius imperi si a que Jot commisis a Nobis agitaretur suasio de quibit am Eceles disciplinis . Ita finem. 8c memetri suam Patres declaravere ; & in hunc quoque scopum collimaruae decreta hiecessive ab iisdem Patribus prolatet. Nee ullum ingerere potest dubium Protestici Fidei eidem quaristo Concilio praemi in . tam quippe praemisere Patres. non ad detergendam in populo rianae labis maculam, purgandamque gentem ab alicujus haeresis adhuc vigentis suspicione . Cum enim synodus Generalis omnium Eccletiarum Hispaniae tunc celebraretur, consultissime observarunt pie institutumOecumenicisConciliis m rem . quemadmodum explicatunt his verbis in fine exordii legendis : Et quoniam generale Coucilium alimus, oportet primo no a vocis sermonem de Deo esse , ut pos professionem Fidei sequεηtia operis nos ι- a, quasi supra fundamentum 'm firmum , d sponantur . Idque ia-eilius pεrcipitur ex altera Synodo triennio poli'. nempe anno 636. celebrata. Quia particularis . non generalis fuit, di viginti duo solum' convenerant Episcopi astud Urbem Tolitanam dioersis ex pro Oidelis M a id; idcireo omium luit prolestio Fidei, cujus mos in Ceeumenicis Conciliis fantum invaluerat . Contra vero in sexto Concilio Toletano , quod in stir Gar-n fuit generale, iterata fuit professo Fidei non ad convellenda alicu jus haeresia plava germina , sed ad serrandam salutarem Generalium Conciliorum' consuetudinem , quemadmodum Patres anteacta ipsius Concilii teliati sunt. Praeterea Professio Fidei . emissa in quarto . & sexto Cb ilio Toletano, nedum exhibet Fidem Nicaenam contra Arrium, sed etiam Constantinopolitanam contra MVcedostium . Bphbsinam eontra Nestorium , se demum Chalcedo neniem contra Eutichetem . Ex quo conjicere jure debemus , Pro selli inhm illam tantum prodi iste ex generalium Conciliorum usu , non renesessitate proferendae alicujus haeresis , qua in Hispanii. Populorum religio contaminaretur.

Minusque oscie, quod in D nodo Hispalensi S. Isidorus reiecerie

314쪽

cerit errores Sintuarii, Sanctusque Braulici petierit postmodum acta consutationis . Constat enim, Haereticum Sintuarium non

fuisse Assectam Arrii , sed Eutichetis , & in numero illorum , qui Aeephali nuncupabantur. Erat quoque Sintuarius alienigena, di ab Oriente , ubi ortum habuit, in Hispaniam trajecerat inscruta-hili quodam Divinae misericordiae consilio , ut ibi caelesti afflatus aura ex errorum tenebris in lumen Catholicae veritatis prosiliret . ut liquet ex actis dictae Synodi cap. I a. Quare eum in Quarto, Quinto, & Sexto Toletano Concilio, quibus Sanctus Braulio intersuit , sollicitudo Patrum versata non fuerit in ulla haeresi profliganda. ; sed lumma rerum steterit in solius disciplinae moderamine, ut clare demonstrant Acta Conciliaria a Fraternitate tua pro libito percurrenda: Tuto nemo poterit allerere. Sanctum Episcopum operam . & laborem suum impense contulisse ad perficiendam Gothorum conversionem , dc ad haeresis Arianae semina stirpitus eradi

canda .

Cum itaque res caligine antiquitatis effusa digna non sit, cui Apostolica accedat Auctoritas, vindicandae , astarendaeque veritati semper studiose; Cumque contra nullum in serri debeat dispendium

fidei quaecumque illa sitὶ Scriptorum id asserentium quod certe

contingeret, si praemissae lectiones, expuncta ab illis hac narratione, Calligatiori praelo jussu nostro committerentur; Nos idcirco quam- Cumque vel odii, vel erroris occasionem refugientes , adductique desiderio declarandi aliquo paterni Amoris monumento volunt tem noliram erga Te . tuum Capitulum . di inclytam Nationem Hispanam de Religione egregie promeritam. novas lectiones. &consonam illis Collectam calamo nostro exaravimus , ac stylum adhibuimus . quo in aliis ossiciis Ecclesia utitur. ita tamen, utSaneti Episeopi illustribus, ae praeclare geliis nihil subtrahi laudis videatur . Dum itaque confidimus . libenti te animo hoenoltrae diligentiae, & Amoris pignus excepturum . Fraternitati Tuae Apostol icam Benedictionem impertimur.

IN FESTO S.BRAULIONIS EPISCOPI. ET CONFESSORIS

In Seeundo Nocturno . Lectio IV. Raulius Episeopus Caesaraugustanus,quanta futurus esset sanctitate , & doctrina . egregium ab ineunte aetate specimen dedit rab optimis enim Parentibus pie, & liberaliter institutus adeo in excolenda vitute brevi profecit, ut morum gravitate, & castimo-Oo a nia

315쪽

Gηessio rocitandi Osscium , ct Missam de S. Ioanne Damasieno sub ritu duplici minori die Ir. Maji pro omnibus , ct suulii utriusque sexus Chri fi libus Portuallia Regi etiam extra Lusitaniam subjectis. Die 11. M i.

IN FESTOS. IOANNIS DAMASCENI CONFESSORIs .

ORATIO. DEus . qui, restituta B. Ioanni Consessori tuo mirabiliter dextera , Imaginum Sacrarum cultum in Fcclesia conservasti; ejus meritis . dc precibus indulge , ut quorum Imagines in Terris veneramur, eorum a speetu dignemur in Coelis . Per Dominum &c.

IN IL NOCTURNO.

Ioannes Damasci t unde illi cognomen Damasceni iactum nobili genere natus, patrem habuit Christi fide, ac piis moribus

illustrem , neque Christianis modo, in quos e captivitate redime dos, alendosque largas opes conserebat; verum ipsis etiam Sarais cenis jam tum Damascum obtinentibus t apud quos publicis negotiis tota ditione administrandis praeerat; carissimum . Eumdem , quem patrem , puer animam sortitus bonam aliquot jam annis habebat. & Magistrum ἔ eum a Saracenis piraticam agentibus Damascum eaptivus inter alios Cosmas Monachus desertur , vir humanis, divinisque literis doctissimus. Huic e barbarorum vinculis erepto bonis artibus , ac moribus instituendus adolescens traditur a qui, ut vivido erat ingenio , doctrinaeque omnis capaci aeque , ac tenaci. brevi sic omnia perdidicit, ut magister, nihil ultra jam ha bens . quod doceret , missione, ceu laboris praemio . impetrata. solutus . ac liber ad Lauram S. Sabbae convolarit, . illuc di ipsum deinde Discipulum expectans .

IN terim pater Ioannis moritur , relictumque filium patre ipso

meliorem videns Saracenorum Princeps. invitum licet, ejus praefectura , mox di primi Consiliarii dignitate ornat. Quo tempore , cum Isauricus in sacras Imagines , earumque cultores impie saeviret, ejus surorem nequaquam timuit Ioannes, sed calamo, velut ense pugnans, haeresi late grassanti se sortiter opposuit . Quod ubi Leo deprehendit, dolo , cum vi non posset, agendum ratus, eum apud Saracenos insimulat, quali de prodenda Damasco secum per literas , utique confictas . agitantem ; Quo factum . ut dextera illi minus barbari Prinei pis jussu amputaretur. Affuit tamen prompta innocentiae vindex Dei para Virgo; ante cujus Imaginem dum

316쪽

dum suam , ejusque causam non tam vocibus. quam lacrymis age. ret , Ioannes obdormi lcens, ab ea sibi vi ius eii de manu . ad pid pro sacris Imaginibus decertandum , reddita moneri. Quam cum evigilans , non alio quam stillantis cruoris glutine , suo iterum conjunctam brachio conspexisset . servis manumissis. di quibus assuebat opibus in pauperes large distributis; pauper ipse , ac lo-lus Hierosolymam ad loca Christi vestigiis consecrata pie veneranda peregrinatus, inde in Lauram secessit cum Colma magistro suo Vitam illic monasticam acturus. Lectio VI.

IN eo Monasterio , cum tanti Discipuli magister esse doctissimu,

quisque senum recusaret. unus quidam aliis simplicior. sed & austerior . curam, quam illi defugerant . suscepit. Sub cujus disciplina Ioannes, caeca praesertim obedientia , magnanimaque sui abjectione, eo Chrillianae virtutis . ac sapientiae progressus est, ut ab eo, qui praeciperet, numquam causas quaesierit praecepti quantumvis ardui . aut insoliti; abJectiora domi munia sibi semper co cupierit : soris autem aliquando vili centone indutus sportas, quas texuerat. humeris impositas , Damascum . ubi antea vicem Principis egisset, attulerit, duplo plus solito sic enim senior juis . rat) vendendas; vulgi forens s risus . ae ludibria large sibi scilicet

empturus. Donee, magistro a Dei para per visum admonito , ju sua eli sapiens scientiam suam non amplius abscondere, sed tamquam imbres eloquia mittere sapientiae : quod ille scriptis deineeps libris luculenter tecit; magno sane fidei orthodoxae hono . haeresi, autem damno, ac dolore. Quo velut aculeo compuncti Principes Icon machi , varie relegatum , aut carceribus inclusum afflixere . Sed Copronymus etiam clavium Ecclesiae potestatem stolide sibi arrorogans , quot annis in absentem anathema , brutum veluti fulmen, jacere non dubitavit. . Ille autem a Patriarcha Hierosolymitano Presbyter rite ordinatus , bonum ubique certamen certans , -- namque semper consessus consessionem , in bona etiam senec tute mortuus est: vir plane divinus , Deoque plenus a S. Stephano ju niore Monacho, dc martyre merito appellatus.

IN III. NOCTURNO.

Lectis Sancti Evangeli secundum Lucam . 6. 6. IN illo tempore iactum est & in alio Sabbato, ut intraret Iasus in synagogam , ut doceret ; Ac erat ibi homo , & manus ejus

dextera erat arida . Et reliqua .

Ηomilia S. Petri Chrysologi Episcopi. Serm. 32.

317쪽

rere dignoscuntur: Proindeque demissis precibus postularunt . ut sibi concederetur hujusmodi facultas , Sacrosanctum nempe Missae Sacrificium , etiam sine Lapidea Sacrata Tabula. celebrandi super Antimensi is Ruthenorum & stannem Calices adhibendi. Cum autem hujusmodi Missionariorum preces a dicita Cardinalium Congregatione Propagandae Fidei negociis praeposita, alteri u Congregationis Venerabilium quoque Fratrum nostrorum ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium adversus Haeretic m pravitatem Generalium Inquisitorum , examini, & judicio, de more , remisi e suerint: di consequenter de iis actum suerit in Consessu eoram Nobis habito die a a Ianuar.elapsi Anni I7ςo.. Nos tunc, ut ad generale Rescriptum super his edendum ma ure procederemus . quidquid oIim in hac materia ab hac eadem Apostolica Sede decrφ- tum fuisset, in unum colligi jussimus; ac praeterea Venerabili Fr

tri Episcopo Lenopolitano , qui tunc opportgne in curia praesen aderat, quique, & antea diu in Polonici Regni ditionibus , atque in Ecclesiasticis Catholicorum Latinorum . Graecorumque Unitorum negociis Apostolicae Sedi egregiam operam navando , versatus suerat; & deinde ad easdem Regiones , & ad eosdem labores laudabiliter prosequendos , non obitantibus itinerum difficultatibus, expensisque, redire non dubitavit; mandavimus , ut Nos super expositorum veritate instructos redderet, suamque Nobis sententiam super hujusmodi pollulatis . Rim voce . quam scripto aperi

ret. Nunc vero, extabiti Nobis praecedentium Decretorum minnumentis , iisque per Nos accurate perpensis ; atque omnibus, quῖς

in dietis precibus narrata fuerant . prauati Episcopi Zenopolit itestimonio comprobatis ἔ quum is pra: terea Nobis retulerit, complures esse in iis regionibus Presbyteros Latini Ritus, & quidem

Deum timentes, qui in supradictis necessitatibus constituti, minime dubitant super Anti mensiis Graecorum Unitorum absque L pidea Tabula Missarum Sacra sacere. ejusdemque consilium fuerit , quod sicuti Graecorum Unitorum Presbrteri, quoties id rerum opportunitas suadet, propriis Anti mensi is relictis , Missarum Sacrificia offerunt super Lapideis Latinorum Tabulis ; ita ad constitutam feliciter unionem magis, magisque stabiliendam non parum conduceret, Latinis Presbyteris liberam facultatem concedere , ut ubi necessitas sic exigere dignoscatur. deficiente nimirum Lapidea Altatis Tabula. Missas celebrare valeant super eorumdem Graecorum Unitorum Anti mensiis ; his omnibus attente perpensis, in hanc denique sententiam devenimus, ut praedictis SMerdotibus Latini ritus in Russia Polonica degentibus permitterem us in Ruthenorum Unitorum Ecclesiis. deficientibus Lapideis Tabulis de more consecratis, & Calicibus aureis, sive argenteis, Missarum sacrifi-

318쪽

cia super eorumdem Ruthenorum Anti mensis. & eum Cali et bute stanno, qui apud illos in usu sunt, sine ullo conscientiae scrupu

Io, celebrare.

Porro , quod attinet ad Calices stanneos, omissis iis . quae repeti possient ex priorum Ecclesiae seculorum memoria , quum sci-1ieet & lignei, & vitrei Calices in Altaris ministerio adhibebantur ;ut ostensum a Nobis est in tractatu de Sacrifcio Misse, nullum generale Decretum proferri potest , quo vel hodie vetitum sit hujusmodi Calicibus effanno confectis in Missa uti, si Ecclesarum , vel

sacerdotum paupertas tanta lat, ut majoris pretii vata comparari

nequeant: Quin imo in Can. ut Calix ὸe Conserat. di sint . I., haec expressa verba leguntur: Si quis autem tam pauper es , saltem et et sanneum Calicem habeat: Et quidem ad comprobandam , asseren damque hujusmodi Ecclesiae Indulgentiam plura leguntur apud San. Thomam , aliosque Scriptores de hoc disciplinae capite agentes.

t. να. - usi. Quod Vero spectat ad alteram optati Indulti partem , satis ora. d sextum . quidem constat in Ecclesia Latina nequaquam celebrari posse incruentum Misse sacrificium . nisi super Altari, quod vel totum rite dub. I-coi, consecratum suerit. vel saltem superimpositum habeat consecratumiai ''M. . 'Lapidem . qui Tabula Altaris nuncupatur ; qua etiam de re egimus in dicto Traelitu de Saerificio Mi se . In Graeea autem Ecclesia', hujusmodi sacrati Lapides minime sunt in usu ; Sed ibi a pluribus in or Mi jam seculis in more positum est . ut, ubi Altare solemni conse-cli. a Cratione totum dedicatum non fuerit, loco Lapideae hujusmodi Tabulae, super Altaris Mensa aptetur Linteum quoddam Episcopa li benedictione consecratum, in cujus angulis Sanctorum Reliquiae reconditae sunt, quodque vocatur Antimension , & super ipso sacra Mysteria conficiantur ; ut apud auctores de rebus Liturgicis tra-

Coar. a noti, ia ct ntes videre lieet. Eae Og, Graecor . Quum vero nunquam scelesar Latinae mens fuerit, ut Grae- eorum Ritus destrueret, quin potius eorum semper conservationi, Lu us i. να -Ge- quantum fas esset, nec non eorumdem apud Graecos fideles obseris diis. i. d. ζει antiae prospexerit; numquam proinde Missarum celebrationem , ni ellaeap. 3. quae super hujusinodi Anti mensiis a Graecis Catholicis fit, impro-

ἡ .e ' bavit ; sed eam, & quidem non in partibus Orientis dumtaxat,

Re3 nandot.ia Coi, verum etiam inter Italo Graecos, permitti expresse declaravit; ut ostentii. . is i. o. videre licet tum in Instructione per sel. ree. Praedecessorem nostrum edit. Parisen. Clementem Papam VIII. edita, tum in nostra Constitutione , qu ea histor. Eiai. ancipit Et si PastoraIis .sasticor. in vob. Ouum vero in iis Regionibus, in quibus Italo Graeci sunt, a. d. a. . R. U. Iatini quoque frequentes habitent, atque ibidem tam unius, quam g lib. .eaν. alterius Ritus Ecclesiae adsint; ita ut absque ullo impedimento

319쪽

8c sine gravi incommodo unusquisque Presbyter proprii Ritius M. Hesiam adire valeat; nulla sane causa eli. ob quam Latinis earum partium Presbrteris permitti debeat, contra constantem Ecclesiae Latinae disciplinam , sne sacrata Altaris Lapidea Tabula Missas celebrare , easque super Graecorum Antimensis offerre a quod ipsis proinde in citata nolira Constitutione vetitum suit, . . Sed aliter se res habet, ubi de Regionibus agitur , in quibus Latini Presbyteri ab Ecclesiis Latini Ritus longe degentes, quum Sacratas Lapideas Tabulas per longa itinera sine gravi incommodo. Ec sine periculo eas confringendi , secum deserre nequeant , vel Mis . sae celebrationem penitus omittere, & sic Latinos Fideles sice sacrifieio proprii Ritus, & sine Mysteriorum participatione relinque re, vel eam super Graecorum Anti mensiis peragere compelluntur iaIn hujusmodi rerum circumstantiis . Apostolicae Sed is provida indulgentia jamdudum enituit; quum scilicet anno MDCII. ad si inplicationem tunc existentis Episcopi Vilnensis, praedicta Cardinaenalium Inquisitorum Generalium Congregationi hac de re exhibitam, ipso etiam Praedecessiore Nostro Clemente Papa VIII. approri. hante, rescriptum fuit: Sacerdotes Rurheni non Schismatici in Eccle- sis Catholicorum Ritus Latini, Altaribus, Calicibus, ct Vestibus Sacris eorumdem Catholicorum uti, ct Missam celebrare possint in eas. n cessitatis , ac etiam flum demtionis causa , dummodo Ritu Ruthena ce Iabrent, ct e contra Sacerdotes Ritus Latisi in Ecclesiis ratianorum nin Schismati eorum, Altaribus, ct Calicibus, ae Mytibus Sacris uti,i Missam eclebrare valeant, Ritu tamen Otim: Et pradicta serventuin

selus omni scandala, ct δε licentia Prautorum, o Rectorum i Wγιμ

Nos igitur praemissae necessitatis intuitu , atque etiam hujusmodi Decreti consideratione adducti, praesentium literatum teno re , atque ex certa scientia , ic A postolicae auctoritatis plenitudine, salvis praefati Clementis V L, Mitrisque super Ritibus. Italo-Graetcorum editis Constitutionibus , dc Ordinationibus . non modo relatum superius decretum approbamus, & confirmamus; verum etiam praefatis omnibus Missonariis. aliisque Sacerdotibus Latinis in tota Rustia Polonica nunc , & pro tempore commorantibus, ut

ipsi , 8c eorum quilibet, in Ecclesis Ruthenorum Unitorum , deficientibus Lapideis Altarium Tabulis rite consecratis , super sacris eorumdem Ruthenorum Anti mensiis Mi parum Sacrificia celebrari Te, atque etiam . ut supra dictum est, in hujusmodi celebrau et eorumdem Calicibus stanneis uti libere , & licite possint, de valeant, concedimus, & indulgemus. Non obstantibus quibusvis Apostolicis, seu Generalium, aut Provincialium, vel S1nodalium Conciliorum contrariis Constitutionibus, de ordinationibus , sive Locorum,

Eodem

320쪽

Concessio Ossieli S. Barbarae V. di M. sub Ritu dupliei I. Classis pro Monialibus S. Joannas Torcellanae Dioecesis . Nil mi tu Christo Filiabus Abbatisse, o Monialibus Mona*Hi S. Lanniι Apostoli, ct Evangelista Torcellana Ovitatis. v I Diacesiis Ordinis S. Benedicti .

BENEDICTUS PAPA XIV.

Dilecta in Chriso Filia Ialtitem. SUpplicem libellum , quem dudum Dilectus Filius Ilieronymus

Lombardus Presbyter Societatis Iesu Nobis vestro nomine porrexit . ea paterna benignitate excepimus, quae &vestris religi sis virtutibus, di nostris erga vos Pontificiis Studiis responderet. In ipso autem demissae preces continebantur, ut nimirum , quoniam Sacra pignora Sanctae Barbarae Virginis, ac Martyris Constantinopoli olim translata in Monasterii vestri Ecclesia suisse reposita . di adhuc requiescere tradiderunt graves rerum venetarum Historici, atque eam Praecipuam Patronam colitis . & veneramini, Ossicium proprium , ut dicitur, ejusdem Sanctae Barbarae vobis recitandum Apostolica Auctoritate indulgeremus . Nos autem perspectum habentes , quibus Acta ejusdem Sanctae virginis, oc Martyris obnoxia dissicultatibus reperiantur, per Nos ipsi, ut vestris piis votis obsecundaremus, illa expendimus, atque ex Lectionibus , quae in aliquibus Ecclesiis recitantur . eas tandem delegimus, quae Capitulo . Ac Canoni eis Patriarchalis Basilicae nostrae Lateranensis murulis ab hinc annis, a Congregatione Venerabilium Fratrum nostr rum S. R. E. Cardinalium Sacris Ritibus praepositorum maturo examine comprobatae quotannis usui sunt. Probe vero edocti Monasticum Institutum vestrum , tribus illis pro secundo Nocturno Lectionibus laudatae Basilicae Lateranensis quartam addidimus, quM Octava in ordine Divini ossicii, Translationem Corporis ipsius Sanctae Barbarae Dioscori filiae ad vestram Sancti Ioannis Apostoli, dc Evangelistae Ecclesiam complectitur . Porro multa sunt graVium Auctorum , ut praefati sumus, testimonia , quae nos ad octavam hanc Lectionem exponentem historiam Translationis hujusmodi adornandam adduxerunt. In primis Fontinus Dandalus Episcopuε Patavinus , Andreas Dandalus in Manu scripto Chronico. tque etiam judicium hac super re a b. m. Joanne Baptista Agucchia me ritissimo nostro Bononiensi Cive interpositum, dum Venetiis Ap stolicum Nuntium ageret, praeter eetera quoque documenta in iii storia dictae Translationis Corporis Sanctae Barbarae primum NicomediaConstantinopolim deinde hinc venetias ad Ducalem Ecclesiam, tum tandem ad memoratam Eeelesiam vestram comprehensa a Fortunato Olmo Veneto Abbatae Sanctae Mariae de Pero, ac MoΠacho

SEARCH

MENU NAVIGATION