SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 516페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

ra aprina, Ingvlget . ut stetim ad examen aliorum operum.

Tint . credibile non est, hujusmodi exemplum, sive in Regia Bi hliotheca S. Laurentii in qua condita fuerunt opera Sanetae Theresiae, ut refertur in citata Relatione illius Causae ab Auditoribus Rotae consecta pag. 27o. , sive alibi, asservatum non esse . Η itaque exemplum si exquiratur , id quod omnino necesse est, haud dissicile , ut putamus, invenietur . Eo autem reperto, si hujusmodi comparatio instituetur , qualem Ximenius se persecisse asserit, judicium fieri poterit de asserta uniformitate, ac denique si additamenta, & explicationes , quas idem Ximenius innuit, examina-huntur, complures obscuritates ex his omnibus tolli poterunt, quae hanc Caulam plus satis involvunt. At dices, ex ejusmodi operationum serie majorem asserri m tam progressui Causae Betificationis Ancillae Dei . cujus expeditio tibi, tuisque Religiosis omnibus in Votis est , & pro qua Protector olim vel ter bonae memoriae Cardinalis de Aquaviva . nominibus etiam Hilpaniarum Catholici, & utriusque Siciliae Regum . deviassas Nobis preces obtulerat. Verum animadvertendum hic est, in hujulinodi causa nihil aliud huc usque peractum fuisse, nisi quod poli serocessum ab Ordinario constructum . admissa est introductio ipsius caulae ; approbata sententia super non cultu; & peculiaris auctoritate Apoliolica Processus contectus ad excipiendas depositiones Testium , quorum vitae obitus imminere timebatur , ut su-Pra nλIravimus. Antequam vero deveniatur ad praecipuum propo

nendum dubium super virtutibus . deindeque ad aliud super Miraculis , ex quibus nempe potissimum pendet optata Beatificationis conclusio ς opus est, non quidem ex nova lege, quae pro hac causa peculiariter statuta suerit, sed ex veteribus. & generalibus legibus Congregationis Sacrorum Rituum, ut omnia. quae eXtant opera ab Ancilla Dei conscripta. examini subbicianturi PI Census Apostolicus super fama Virtutum , & Miraculorum in genere conficiatur; tum super ejus relevantia pronuncietur ; alter den inde Processus Apollolicus in specie super virtutibus , & miraculis Construatur; ac tam de Processus Ordinarii. quam de aliorum Apostolicorum validitate judicetur. Pendente autem judicio super libro Mysticae Civitatis Dei, nihil ex praemissis omnibus fieri posset, resistentibus Decretis Urba ni VIII. , quorum verba superius etiam allata, sic habent: Nam Astri se se consuerit, non prius es ad aliquem actum inquisitienus de υemendum , quam tales libri diligenter in Sacra Congregatione examinen Iur. Nos tamen his minime obstantibus, de Apostolicae auctoritatis . & liberalitatis plenitudine , atque etiam aliquibus Praedecet larum Nostrorum exemplis, quae in citato opore nostro lib a. cap.aT. retulimus, quamvis non adeo amplis, innixi; ex speciali gratia

292쪽

rratia libenter indulgemus, ut licet nec de vero hujus libri Auctore , neque de eius approbatione , quidquam adhuc statutum fuerit, nihilominus & ad examen aliorum operum ejusdein Ancillae Dei procedi valeat; &, consequutive ad novum Processum Apostoli- cum . judicium super fama ipsius virtutum , & Miraculorum in id genere seri possit; di alter etiam Processus Apostolicus super ipsius ta at a Virtutum, & Miraculis in specie conficiatur; & tam Processus si, ordinarii. quam aliorum Apostolicorum validitas expendatur ζ animadversiones quoque super virtutibus in specie a Promotore Fidei

exponantur, eisque opportunae Responsiones, si placet, a Postulatoribus comparentur; dummodo tamen ipsum dubium super vim tutibus in specie in Congregatione Sacrorum Rituum non absolvatur, antequam judicium de omnibus Ancillae Dei operibus prolatum suerit. Persuasum autem tibi esse volumus , Nos hac concessionis amplitudine . ultra servatos a Praedecesseribus Nostris fines longe progressos esse . propter piam affectionem . quam erga Ancillam Dei merito fovemus a teque etiam intelligere , dum praefatum Dubium de illis Virtutibus in specie , non nisi post ejusdem Ope-Tum approbationem absolvi volumus , magnam a Nobis utilitatem afferri illius Cauta , quae iei licet ex ipsis operibus , si approbata suerint, majorem procul dubio splendorem accipiet. Quae vero interim fieri permisimus , dum praelati operis Reviso absolvitur, ea Nos quidem paucis verbis complexi sumus.

Verum , ut eadem ad exitum Perducantur, non parum temporis

necessarium erit. Cuius temporis decursu si ea simul perficientur, quae superius facienda indicavimus , ad approbationem operis de Nystica Civitate Dei attinentia ; profecto evidenter agnosces, non modicum compendium ipsi Beatificationis Cause obvenisse ex eo. quod a Nobis, ut supra, statutum fuit. Hoc eodem temporis decursu, nos ipsi omnem diligentiam adhibere non omittemus , ad hoc ut . si aliquando probatum sue- . y 'rit . MVsticam Civitatem Dei a Venerabili Maria a Iesu vere com- h lacti , i, i positam fuisse, tunc demum , vita comite , Iudicium Nostrum proferre valeamus, an liber ipse continear errores contra Fidem , UI g. bonos mores, vel doctrinam aliquam noUam , vel peregrinam, atque a communi sensu Fecksa, ct consuetudine alienam, juxta relatum superius Urbani Praedecessoris Decretum. Quamobrem mandavimus etiam lingulis Cardinalibus, atque Theologis peculiarem Congregationem a Nobis, ut supra , deputatam constituentibus , ut unusquisque suam hac de re sententiam scripto conceptam . suoque sigillo obsignatam in manus Nostras remittant; volentes omnia hujusmodi Judicii capita in antecessum per Nosmetipsos debita matu

ritate s

293쪽

Censura saeuitat avarἱsensi ag .et sui versonem Gallie in

eensitam aprobat.

xitate , una cum Iudiciis Academiarum Salmanticensis, Complutensis, Lovamentis, ac Tholosanae, pensare . Utque nihil Te lateat eorum , quae adsternendam hujusmodi Iudicio viam interim examinare decrevimus, hoc primum tibi notum esse volumus, magnam Nobis semper opinionem fuisse , atque adeo esse de bonae memoriae Cardinali de Aguirre , cujus familiari consuetudine . in juvenili aetate constituti , olim usi sumus; quemque non minori apud te existimatione esse arbitramur; neque putamus ab Alumnis vestri ordinis recusatum iri Iudicem in Causa M3sticae Civitatis Dei, pro qua is pium suum studium tantopere declaravit. Eo vivente, Anno Domini MDCXCVI. prodiit Censura Facultatis Sothonicae in primam partem hujus operis, quae resertur in Diario Sapientum rim. 24. pag. ς I. m pag. ςI6. , Ac inserta est per extensum in Tom. III. Ollectionis Iudiciorum, Parisiis edita an-m IT 36. pag. I 6o. θ seqq. Quae sane censura quum praefato Cardinali magnopere displicuisset . ab eodem impugnata est peculiari scripto , quod exhibitum non fuit. Idemque praeterea scripsit Epistolam unam ad Galliarum Regem, & alteram ad Archiepiscopum Parisiensem ; in hac vero, quae data fuit die IV. Augusti Anni MDCXCl X., fassus est, propositiones in praefato libro a Sorbonica

Facultate notatas , prout jacent in versione Gallica . qua usi sunt Parisienses Theologi, jure , meritoque damnatas fuisse ; verumtamen hujusmodi versionem parum fidelem et se contendit. En verba Epistolae relatae in vestro Summario Praeli minari g. IV. nlim. 8. g. a I .: Net di cui idioma , de Gallica lingua loquitur, cori tra-dotte, ancor Leontarra in asserira , che sienosute giu tamente eensurate daret sya Universita. Itaque Cardinalis de Aguirre censuram Sorbona approbat . versionem libri non approbat; Censurae subscribit, relate ad versionem Gallicam, eamdemque censuram ideo rejicit,

quod versonem illam minus fidelem existimat. Haec autem versio non alia esse potest, quam quae ex Hispanico idiomate in Gallicum facta est a Patre Croiset ordinis Vestri Presbytero , quaeque imprensa suit Massiliae eodem Anno , quo prodiit in lucem Censura Sorbo nicae Facultatis . Atque haec est illa versio, quae in summario Causae tam magnis elogiis in Coelum tollitur. Cardinalis de Aguirre Hispanus Croisetum Gallum reprehendit, tamquam in Hispanico idiomate parum versatum . Si quis vero Traductoris Galli partes suscipiens, Cardinalem Hispanum , tamquam Gallicae linguae minus Feritum reprehenderet. totum judicium in ancipiti haerere necesse esset . Quare , ut hujusmodi dissicultatum involucra tollantur, Nostrae curae erit aliquem invenire in utroque idiomate probe , pariterque versatum , cujus diligentia rei veritatem in claro positam

tuto dijudicare possimus.

294쪽

Novimus praeterea . non tibi ignoratum esse opus de Revelationibus, o Visionibus , ab Eusebio Amori Canonico Regulari La. xi ,biecti inea Eu.

teranensi editum anno MDCCXXXIV., in quo praefata quidem μν' Censura Parisiensis Facultatis reprobatur , sed aliae, ac diversae objectiones fiunt adversus Mysticam Civitatem Dei. Cui novo Cen sori sese respondit doctus quidam ordinis Vestri Prosessor Frater Dida cus Gongaleet Mattheo Hispanus . qui suas Responsiones Nobis dicatas superiori Anno MDCCXLVII. Matriti edidit, Nobisque transmisit. Harum quoque objectionum . & Responsionum examen fieri debet. & a Nobis , Deo adjuvante , fiet, antequam de Mystica Civitate Dei sententiam proferamus , quum nullam in hoe gravissimo judicio diligentiam supervacaneam sore judi

cemus .

Haec erant, quae tibi innotescere volebamus . Nunc ea, quae In praerata V ngregatione Particulari coram Nobis deliberata Iuerunt , in summam colligendo, sequens Decretum . de ejusdem Congregationis consilio . atque unanimi sensu , edicimus; nempe: Ex hactenus deductis non consare. prout oportet. in eas . ct ad eo

ctum , de quo agitur , quod optis inscript tim Mistica Citi, di Dio , minus Venerabilis Sema Dei Sororis Maria a Iesu de Agreda ; ex gratia tamen spee ali. Postulatoribtis industeri, ut in Cavsa Beatificationis , ercanonrdationis ejusdem ad ulteriora procedatur . ita tamen . ut dubium

super Virtutibus non absolvatur . nis praυio iterato novo demit imo Decreto . aut a Nobis . aut a Nosris SuccesΡribus . praemissis , uti supra , respective pramittendis . edendo ; in quo . vel faruatur , opus praedictum non esse Serva Dei. vel, coinuo esse opus ejusdem . definiatur . nihil vel in eo, vel in abis operibus ejusdem Ser.Dei, reperiri, quod si comtra Fidem , bonos mores , vel quod sapiat doctrinam aliquam notam , ct peregrinam , atque a communi sensu Ecessae. ct consuetudine alienam ,

juxta prascripta in Decretis urbani VIII. Tibi, Dilecte Fili, universoque ordini tibi commissio , Benevolentiae Nostrae pignus , Apost lieam Benedictionem impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem die decima nis. sexta Ianuarii Millesimo septingentesimo quadragesimo octavo, Pontificatus Nostri Anno octavo. να νεν.

295쪽

Hurima Capitula Ecclesia Veronensis conceduntur privilegia . ct portune providetur, ut essentissimuI cum abis canere, atque nullire

non omittant.

Dilecto Filio Nostro Danieli Τituli f. Mariae supra Minervam Presbytero S. R. Ecclesiae Cardinali Delphino nuncupato , ex concessione , & dispensatione Apostolica Patriarchae Aquilcensi .

BENEDICTUS P P. XIV. Dilecte Fili rister saIutem , ct Apsolicam Benedictionem .

ΡRaeclara decora , insignia ornamenta, ac tot, tantaque privilegia , quibus a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris . Imperatoribus , Regibus , Principibus , ac Ducibus Capitulum Cathedratis Ecclesiae Veronensis instructum, cumulatumque a priscis temporibus adhuc excellere perspicitur, ita nobis Comperta,& explorata sunt , ut dum in minoribus constituti pro nostri muneris debito certam omnium Ecclesiarum . ac praesertim Cathedralium notitiam Nobis compararemus, prope in admirationem addu

xerint .

c. ν; .i. v ... Illud potissimum animo versabatur, quod bon. mem. Rotal-nense ab Epistum dus Episcopus Veronensis Anno DCCCXIII. abdicatam a se, suisque successoribus omnem in ipsum Capitulum jurisdictionem & auctoritatem sub tutela , & refugio Patriarchae pro tempore existentis Aquil ejensis , cujus suffraganeus etiam num est Episcopus Veronen sis, ita reposuerit, ut liberum. & immune ab omni Veronensis Antistitis potestate , & jurisdictione sit, & habeatur . No.l. pri. iselli. Quoniam autem Nobis supplex expostulasti, ut in insigne decoratur . hujusmodi Capitulum Tibi , Tuisque SueeesIoribus Patriarchis Aquit ensibus , ut praemittitur , subjectum novis Apos holicae etiam mitrae benignitatis, auctoritatisque documentis ornare , di augere dignaremur; Nos sane, qui eximias, Pastoralesque virtutes tuas Pontificiis laudibus prosecuti, in amplissimum quoque s. R. E. Cardinalium Collegium eooptavimus . votis tuis hac in parte , Quod nobis integrum est , obsecundare libenti animo gaudemus .f.e Eut. Itaque modernis, re pro tempore existentibus ejusdem Cathe-xiκη- in Misui; - dralis Ecclesiae veronensis Canonicis usum Scotulae . sive palmulae, vulgo Buggia , ad instar Episcoporum tam in Missis privatis, quam in solemnibus cum cantu , sive in eadem , sive aliis ipsius Civitatis , & Dia cesis Veronensis, atque aliarum etiam Dioecesum Ecclesiis in perpetuum concedimus , & elargimur .

Ait te privile ilia Praeterea iisdem , ut praemittitur, Canonicis in perpetuum

v --zia ' indulgemus, ut Sacrosanctum Missae sacrificium. quod ad quod-

296쪽

eumque Altare his in hebdomada quilibet eorum pro animabus Christi fidelium , quae a Deo in caritate conjunctae ex hac vita migraverint , celebraverit , perinde iisdem suffragetur, atque ad altare Privilegia tum fuisset celebratum .

Insuper spirituali consolationi singulorum ex iisdem modernis,& pro tempore existentibus Canonicis , quantum cum Domino POL Mauri c. sumus . benigne consulere volentes, euilibet ipsorum , ad mem

rati Capituli Villam Angiari dictam , ut bonis, reditibus, pro ventibusque advigiletur, adeunti, & commoranti Apostolica auctoritate tribuimus, & impertimur facultatem celebrandi, sive celebrari saetendi Sacrosanctum Missae Sacrificium in aedium ejusdem Villae oratoriis ad hoc decenter muro extructis , & ornatix, seu extruendis, & ornandis, ab omnibus domesticis usibus liberis , prius tamen ab Archipresbytero ejusdem Camtuli visitandis , de approbandis, in cujuslibet Canonici, & sibi inserventium inibi sa- mulorum praesentia ita , ut in diebus festis de praecepto ab obligatione audiendi Missam in Ecclesia liberi, & immunes habeantur ;salvis tamen juribus Parochialibus . , . ,1 Porro nolumus inter tot, tantaque privilegia eidem Capitulo. & Canonicis concessa numerandum esse illud , quod, quemadm - . V:

dum Tibi aeque ac nobis notum est, antiqua traditione contra Sacrin vileaia te ni ι ne

Tum Canonum Sanctiones, ac nostram praesertim Constitu vocem, v - cujus initium est : Cum semper Masas et invectum ab ipsis Canonicis. non modo contenditur , sed etiam servatur, interessendi dumtaxa Choro . & cum ceteris Mansionariis. Capellanis, Aeolytis, MClericis canentibus , psallentibusque assistendi, nunquam vero cum iisdem canendi, psallendive . etsi nonnullos eorumdem esse acceptimus , qui aliter sentientes a conscientiae angoribus agitantur ex eo quod ea propter se non secisse fructus suos existiment Itaque 1 Te, Dilecte Fili Noster, poscimus, & flagitamus uisis, ἰο ,a sit,i-

ut non solum hujuimodi abusum,&corruptelam ab Ecelesiastica di-- νψ'sciplina absonam , & Canonicis ordinationibus , ac nostrae quoque

Constitutioni contrariam penitus evellere ,& eradicare adnitaris ;Verum etiam ipsos suaviter, sortiterque admoneas, & horteris, ut in posterum ea, qua decet , di tenentur, reverentia Choro inter- sint, assistantque, nec non pari pietate, attentione, ac vigilantia omnino canere , vel psallere cum ceteris studeant , & conten

dant a

Deinde iisdem edicas. & notum facias, Nos . quemadmodum per hasce nostras in forma Brevis literas Tibi declaramus.& injungi leos us, decernere, atque statuere, sicut in eadem Constitutione nour innuimus, ipsos, suosque successores Canonicos Choro quidem interessentes . assistentesque , minime. vero canentes, psallentesque Tona. VI. M m nullo

297쪽

nullo paeto ex pnebendis,& distributionibus sacere fructus suos , atque adeo restitutioni obnoxios esse, ac flare . Verum cum iis , qui haC super re conscientiae stimulis acti ad Te confugerint, benigne indulgentes, Tibi facultatem tribuimus .a rari, qηi Be impertimur, ut sive per Te ipsum, sive per alios a Te deputandos unusquisque Canonicus, qui se in canendo , psallendove in Choro eum aliis defecisse animadverterit dummodo promittat se deinceps omnino euraturum , ut in Choro di praesens assistat, & cum aliis canat, psalla tue) absolutionem a culpa , & ab omnibus fructibus indebite perceptis dispensationem obtinere possit, & valeat.

N...e.1idie eis. Ceterum volumus,& m Mamus, ut nulli eorumdem Cincini cessi, privilegus Pn corum , qui licet praesens in Choro assiliat. tamen minime eanat

psallatve. suffragentur hujusmodi indulta, ac privilegia , quae uni- cuique moderno, & pro tempore existenti Canonico ad tuorum meritorum intuitum per easdem praesentes literas concedimus, &elargimur. p. ita . b. Ceterum te, Dilecte Fili noster, rogamus. & in Domino hor- ut omne i tamur , ut iisdem studiis, quibus Nos supplicationibus tuis incli- nati , eosdem Canonicos novis Apostolicae benignitatis, auctoritatisque Privilegiis auximus, nostris, tuisque rationibus Pallorum Principi Iesu Christo aeterno Iudici reddendis satis ciendum cures;& abusu ,& corruptela hujusmodi penitus sublata Divinum cultum per Divinat Psalmodiae cantum promovere, & augere satagas, ut non minus ipsi Canonici, quam nos ipsi invicem alternam mercedem a bonorum omnium largitore Deo consequi mereamur. Interim coelestis praesidii auspicem dc studiosae materiae ad Tibi gratificandum voluntatis pignus esse cupimus Apollolicam benedictionem , quam Tibi, Dilecte Fili Noster, & iisdem Canonicis

peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Pi-Dat. ἔν. IV. ν δ scatoris die XIX. Ianuarii MDCCXLVIII. Pontificatus Noliri Anno

Octavo . Casetanus Amatus.

De publita cultu, quem in Santra maria Majore quidam vellent

Nitatio Papa IV. asserere .

NIeolaus Papa IV suit citra omnem controversiam inter Romanos Pontifices multa ornatus literatura . ut patet ex Bibli theea Pontificia Ludovici Iacobi a S. Carolo lib. I .verb. Nicolaus IV. tibi di recensentur libri ab ipso compositi, & declaratur, qu nta

passim Diuitjgod by Corale

298쪽

pissim in aestimatione haberentur. Praeterea singulari virtute insignitus suit, ac pietate , non eo solum tempore , quo sedit in Ponti-sea tu , sed tum etiam cum ordinis Minorum Conventualium Alumnus S. Francisci Regulam intra Religiosa claustra profitebatur , &ad Ecclesiasticos honores evectus Cardinalitia dignitate fulgebat. Plurima illius in Cardinatatu merita enarrantur in II soria generati Cardinabum typis Pari=Wibus edita anno 16 o. o Cardinati Richelio dicata. Nemo tamen de illo cum laude scripsit perinde, ac S. Antoninus in sua Hsor. tit. a 4. cap. 9. g. 8. sub finem, ubi refert primo, quantum ab acceptanda Cardinalitia dignitate ipse abhorruerit. deinde ea suscepta quam singularis fuerit exempli. Accedit Scriptor nuperrimus Gregorius Lot b, qui in sua serie Romanorum Pontiscum agens de Nicolao IV. scriptum reliquit eum mortuum suis Ienon minus artate consectum . quam dolore; propterea quod Ptolemaidem Syriae Urbem ab Aigyptiis tunc temporis expugnatam viderat, & Ciuristianorum Principum ad bellum contra communes adversarios capessendum tarditatem expertus fuerat. Verum si quis

abunde edoceri cupit de insignibus meritis hujus Pontificis , legat ejus vitam egregie conscriptam a Pagio in Breviario Romano Ponti eum tom. 3. praeter id , quod summatim attingunt Sandinus in suo de Romanis Pontificibus opusculo , & du Chelae in Rom. Pont eum Hi-soriat Om.2. ubi testatur eum non sine magna sancti talis opinione decessisse . a. Nonnullos adversus eumdem Pontiscem latratus ediderunt Scriptores quidam praesertim heterodoxi . Platina auctor Catholi cus , sed maledicus , illum incusat, eo quod Gibellinis faverit conistra Guelphos , studio partium abreptus; res in Summo Pontifice non toleranda . In Romanorum Pontificum Vitis . quas scripserunt Auctores heterodoxi Robertus Barns , & Ioannes Baleus Angli, quasque Ioannes Martinus Lidius edidit, palam de Nicolao IV. assirmatur, eum suo muneri frigide satis secisse nulla animarum habi-ra ratione. Chronici Belgici Auctor , & Krantetius narrant eumdem in mortis articulo constitutum decrevisse, ut nullus post hac eligeretur in Pontificem , nisi ex hac Religione S. Francisci; atque adeo

Cardinales omnes tunc viventes deposuisse, totidem in eorum locum Religiosis S. Francisci subrogatis. Denique in Pontificum Ηistoria typis edita Hagae.Comitum anno I 733. tom. 3. crudelitatis Crimine, & furoris accusatur hic Pontifex , eo quod jusserit a sepulchroe X trahi, atque in cinerem redigi, cadavera Ioannis de Begiers Minorum Conventualium Alumni, & Pedri Cassi ori, quibus culpae imputabatur, quod viventes illum appellassent Antichris um . 3. Sed haec omnia merae sabulae sunt, atque infames calumniae,

quas validis argumentis confutavit Attichy in Horibus resoria Sueri

299쪽

Colletii Cardinalium , ubi Hieronymi Card. Asculani. deinde Nico Iai 1 v. Vitam describit, num. . & Gretserus in Destnsione Roma uorum Pontimum , aut in Examine Mysterii PIesseani Cap. ς6. Tom. r.

pertim niserrimae Editionis , quoad notam vero adhaesionis nimiae e ga Gibellinorum factiones, easdem sabulas Confutavit Muratorius in Annalibus Italia ad annum I 292.

. Posita igitur tanquam certa Nicolai IV. pietate , positis re-hus summa cum gloria gestis ab egregio Pontifice prae laudato, agendum restat nunc de illius publico cultu . quem in Basilica S. Mariae Najoris ei volunt asserere tanquam de Beato . aut Sancto , quamvis nullibi aut Beatificationis Breve, aut Bulla Canonietationis in veniatur ; quemadmodum in ceteris similiter servis Dei sectum est . s. Primo intuitu assumptum hujusmodi videtur Nobis valde dissicite; tum quia de Nicolao IV. ne verbum quidem factum est eo tempore, quo Clementis X. Pont. Maximi jussu diligenter perquisitum suit, quinam Pontifices publico cultu gauderent, ad eum finem ut eorum Oseeia cum Lectionibus propriis Ecclesiae Lateranensi concederentur ; quorum deinde extensio ad duas pariter Ecclesias . nempe S. Petri in Vaticano, & S. Mariae Majoris facta est : tum etiam quia de eodem Nicolao IV. mentionem nullam facit P. Artu vis, qui Martyrologium Franciscanum composuit, atque in illo eorum nomina a dnotavit, quotquot ex suo ordine in aliqua sanctitatis opinione decesserant: tum demum quia . ut nihil dicamus de inscriptionibus. quae olim legebantur in S. Mariae Majoris, at Nodo amplius non extant, sed tamen afferuntur a Ciaeconio ita

hujus Pontificis Vita , in quibus si non fit mentio de illius sanctitate , & cultu . hoc ideo evenisse dicendum est , quia in signum grati animi ob ipsius erga illam Basilicam merita tum factae fuerunt, cum ipse adhuc in vivis degeret ; tota vis iundamenti revocatur ad inscriptionem illam , quam Sixtus V. anno Is 64, posuit, tribus scilicet serme seculis post Nicolai IV. mortem . quae accidit anno Ia92. Verum in ea Inscriptione , qua praecipitur, ut transferantur Nicolai ossa ab humili loco, ubi iplo jubente suerant collocata. de Hundem sanctitate, & cultu ne minimum quidem sermonem facit Sixtus, qui ait se ad id moveri. in Ordinem , ct Patriam pietate , ab

ingenita nempe erga ordinem suum dilectione . cujus alumnus iuerat Nicolaus, & in communis Patriae laudem , cum ambo oriundi essent ex Piceno.

6. Iam vero nihil amplius requiritur, ut pia circa publicum Nicolai IV. in S. Maria Majore cultum opinio infirmetur . Sed ut id magis elucescat, ad examen revocemus sundamenta , quibus innititur praefati cultus assertio. Primum sundamentum conuitit inoo, quod cum ceteris Sanctorum Reliquiis, quae in Armario asser

vantur

300쪽

vantur Canonicalis AEdicular, ante quod binae continuo lampades ardent accensae, hujus quoque Pontificis Reliquiae inventae sunt. Ibi enim repertum eii involucrum quoddam ex charta , cum inscriptione, de papa Nicoli misi OIO de S Francessori & in eodem involucro

duo praeterea continebantur minora involucra , pariter ex Charta,

quorum unum distinguebatur hoc titulo, delle Nomenta di Santorii cito Papa , che D dsepolo de Santo Francesso ; alterum vero inscriptum habebat, te Ossa de Saso Niecto Papa , chι sti disi bis de Samo

Francesso.

T. Cum tamen ignoretur, quis auctor inscriptiones praedictas apposuerit, nullum propterea deduci potest ex iis validum ad hanc tuendam opinionem argumentum ; quod videtur apte confirmari posse exemplo. Ponamus enim, quod in Urbe Roma ante sores alicujus Ecclesiae insans aliquis expositus reperiatur cum schedula collo appensa , in qua affirmetur illum baptizatum iu isse . In eo casu , si vel Scripturae auctor ignoretur . vel quamvis probe cogni tus adhuc non omni fide dignus habeatur. insans ille censeri non debet tanquam vere baptizatus , adeoque baptizandus est sub co ditione , ut Nos ipsi ostendimus in nos is insiturionibus; & in tractatu de Θnodo lib. 7. cap. 6. ntini. s. Porro si ad comprobandum Baptismum non est testimonium sussiciens schedula sola cum inscriptione, cujus auctor ignoretur , qui fieri poterit, ut Sanctitas . aut publicus cultus comprobetur per Scripturam tantummodo . cujus sit

Auctor incertus p Neque juvat reponere, quod locus ipse, ubi inventae sunt schedulae limul cum Reliquiis , essicit, ne dubitationi locus relinquatur . Si enim hoc sussiceret ad id , quod intenditur. sequeretur , quod statim ae Reliquiae in aliqua Theca publieae v ne rationi suissent semel expositae, nullus amplius superesset locus eas indidem extrahendi. aut tanquam dubias, incertasque, aut tanquam Reliquias Servorum Dei, quorum publicus cultus nouesset satis probatus: & tamen rem omnino aliter se habere oste dunt tum exquisitae indagines, quas tertio quoque die Episcopi, dum sui incii partes implere volunt, circa suarum Ecclesiarum Reliquias exercent: tum facinus celeberrimum Alexandri VlI. qui ob supra memoratas rationes extraxit Reliquias plurimas, quae iupraegrandi Lipsanotheca S. Ioannis in Laterano fuerant per tot secula, easque in loco clauso remotas seposuit, ut a publico cultu

subtraherentur.

S. Si Nicolai IV. Reliquiae in aliquo Altari Basilicae S. Mariae

Majoris suissent expositae, si eadem peculiariter, & separatim ollensae suissent statis diebus. quibus Reliquiae ceterae populo ostendan tur ; si haec eae remonia suum habuisset principium centum annos ante Urbani VIII. decreta, atque ita per nunquam interruptum

SEARCH

MENU NAVIGATION