Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1790년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

MEDICINAE THEO RETICAE I

grotantes iterum integra fruantur valetudine.

96o Medicinae vero rationalis principiis imbutus, perspecto probe aegri statu, tum quod ad morbi signa, tum simul quod ad res non morbosas, judicat quid sibi faciendum quid nimirum in aegro corpore mutandum, ut sublata vel totius morbi vel partis aut signi ejus cujusvis causa, vel in integrum sanetur morbus, vel mitior saltem, et tutior, et tolerabilior fiat. 961. Tale judicium vocatur consilium medendi, seu indicatio curatoria recipsa, qualiscunque sit, in aegro, quae istud judicium

medico suggerit, vocatur indicans mutatio vero quam medicus necessariam factu credit, indicatum dicitur mutatio ista demum efficitur, et medendi conflium absol-Vitur, ope remediorum. 962. Plurimum profecto inter medicos disputatum est, unde sumenda essent

22쪽

s CONSPECTUS Cap. XXIV.

filia medendi. Si medicina prorsus perfecta esset, omniumque morborum causae Proximae cognitae, secundum notionem il-Iam vulgo apud medicos receptam 46. 7.)de causa proxima morbi), et remedia ad quamlibet mutationem eiciendam idonea cognita et in promptu essent, tum perspicuum foret, a proxima causa posthabita remotiorum consideratione in omni morbo conflia medendi sumenda esse adque eam fere solam respiciendum quippe qua sublata, tota simul tolleretur signorum morbosorum

Caterva.-Tantum Vero abest ut ars salutifera talem hactenus attigerit perfectionem, ut raro ad causam morbi proximam remedia accommodandi faculta sit, neque alia reS, tum causa remotiores, tum quo que signa praesentia morborum, negligere liceat. 963. Sunt tamen quatuor re quibus maXimae nititur medicina uationalis, et unde omnium medicorum consensu, consilia medendi recte deduci possunt causae imprimis

23쪽

MEDICI ME HEO RETICAE s

imprimis remotissimae, quae corpus tantum morbo opportunum reddunt causae remotae excitanteS, quae corpori sic opportuno existenti admotae, morbum inducunt causa proxima, ubicunque haec detegi et definiri potest), concursu priorum effecta, ipsaque morbum efficiensa et demum singula morbi signa vel indicia, Variaeque aegrotantis conditiones, Vel praesentia, vel praeterita, vel etiam futura, siquando signis quibusdam praesentibus, fortasse satis levibus, de aliis et gravioribus mox venturis quodammodo monemur. 964. Nonnulli autem neque profecto parvi nomini auctoreS, contendunt, cons-lia medendi saepe sumenda esse ab experientia rerum juvantium et laedentium, et

a viribus seu conatibus Naturae ipsius in aliis exemplis cum similibus morbi conflictantis 63 et seqq.); et interdum etiam variis appetentiis aut desideriis insolitis aegri S contingentibus, quibus, tanquam instinctu quodam, perducuntur et invitan

24쪽

1 CONSPECTUS Cap. XXIV.

tu ad res salutares, et divertuntur a Pe

niciosis 6So.).963. Alii vero negant consilia medendi ab

his rebus recte deduci, talemque medendi rationem nomen medicinae rationalis mereri. Vocabulum certe non meruit ut

de eo disputetur; neque de re ipsa ulla e istere potest controversia nemo enim sanus negaverit, boni et sapientis esse medici siquidem rationalis vocari nequeat ad Naturae conatuS, et aegri desideria, et experientiam rerum quae juvant vel laedunt, omni attentione respicere, et ab iis saepe doceri, et in arte sua exercenda dirigi. 966. Saepe revera disputarunt medici, quibus in exemplis Naturae conatu alu vandi promovendique essent, quibus sopiendi et compescendi. Neque sane de tali Te praecepta ulla certa et fixa dari possunt; quippe quia curatio omni accommodari debet singulari uniuscujusque aegri conditioni. Medici igitur erit, in singulis morborum

25쪽

borum exempliS, quid maxime profuturum sit aegro judicare, et Naturge conatUS, si tuti et utiles visi sint, secundare; iri minus, ipso pro morbis, vel saltem pro signis morborum, habere, arte sua vel temperandi vel penitus sistendis. 967. Pari ratione, sagax medicus de uti litate aut periculo varior iam appetituum in morbis accedentium judicabit, et quando et quousque iis indulgere conveniat. Et de singulis hujusmoni conatuum seu instinctuum, non secu ac de remedii arte comparatiS, Caute et sedulo considerabit, quid morbus postulet, quid aegri conditio sinat, quid prae omnibus ire su ferant, quidque demum ferre recusent. 968. Quin et omnes boni medici ad ea remedia semper confugient, sive modus quo prosunt intellectus fuerit necne), quae

certa Xperientia prodesse comprobaverit; et ab iis abstinebunt, quae eadem experientia, 'cere, aut nil prodeste, ostenderit.

26쪽

12 CONSPECTUS Cap. XXIV.

rit. Tantum enim prodest scientia medica, quantum ad bona remedia bonamque curationem perducat neque profecto aut

leges philosophandi, aut quidem sensus communis, sinunt fidem adhibere ulli ratiocinationi, utcunque speciosiae, cui experientia adversatur.

960. Quoniam plurima saepe et admodum diversae in eodem aegro simul existere possunt morbos se conditiones, Variaque morborum signa eodem tempore urgere, quorum nonnulla quam ipse primarius morbus plus molestiae facessant, forsan etiam plus periculi afferantu satis perspicuum est, multa simul medendi consilia 96o. et seqq. interdum esse oritura, quibu vel Omnibu eodem tempore, vel aliis post alia, prout res postulaverit, vel ipsi facultas fuerit, medicu satisfacere debet. 97o Variae aliquando re in eodem aegro simul observatae, idem remedium requirere possunt, Vel ut auctore loqui amant,

idem

27쪽

idem indicare. Saepe autem res adeo diversae observantur, ut remedia non modo differentia, sed prorsus contraria, et sibimet invicem opposita, postulent. Hinc quae Vocantur co-indicantia et contra-indicantia, de quibus tantum disseruerunt medici. 97I. Priora nullam assierunt dissicultatemn posteriora saepe maXimam, Vixque, aut ne vix quidem, semper expediendam.

Datur autem quo simplicius esse nequit aut certiu praeceptum plana illa et utilissima regula majori necessitati, quaeqUe magi urget, satisfacere primo, posthabita

minori cura summoto enim, vel suble-Vato tantum, graviore periculo tempus datur ad leviora mala respiciendi vel haec forsitan, solis Naturae viribus, ad suum opus jam propter levamen melius ValentiS, brevi quoque submovebuntur.-JUVR ta' me monuisse, plerasque istiusmodi dissi- Cultatum quae medicos tantum soliis fuerant morari, imaginarias esse; scilicet quce

28쪽

14 CONSPECTU Cap. XXIV.

a solis morbi signis observatis, nulla illorum causarum ratione habita, oriebantur 972. Nemini vero latere potest qui ad morborum causa et signa animum attenderit, plurima et admodum diversa mala ab eadem causa, puta morbo vel Vitio quovis simplicissimo in corpore haerente, suam originem trahere. Neque sane Ut negan dum est hoc aut ridendum, tanquam diversi vel contrarii effectus eidem cause imputarentur praeterquam enim quod corporis conditio admodum Variat, et ViX Un- quam in diversis hominibus, ne quidem in iisdem diversis temporibus, prorsu eadem est; et sic varii ab eadem causa affectia profluunt; unusquisque fere istorum affectuum seu indiciorum morbidorum pro alia causia morbida haberi potest, unde, veluti a novo radice, novi morbi, OV Vitia, nova morborum indicia, continuata serie pullulant.

973. Igitur in tali statu bene perspi

cuum

29쪽

MEDICINAE THEO RETICAE II

euum est, a contemplatione uniuscujusque signi morbi compositi, novum medendi consilium esse oriturum totque ideo remediis fere opus futurum ad morbum quemlibet sanandum, quot in singulis aegris praeter

naturam re observatae essent et pari ratione, non modo innumera fere medicamenta eodem tempore, vel brevissimis intervallis, ab aegris esse devoranda, sed haec quoque diverussima naturae, fortasse etiam penitu contrariae ita ut siquid singula valerent remedia sibimet adeo adversantia,

suos mutuo effectu turbare et impedire oporteret, non sine gravi aegrotantium incommodo, vel forsitan Periculo. 974. Quin et ratio pariter docet, et multa experientia demonstravit, parum le-Tumque in curatione morborum profici ab

iis qui talem curandi rationem instituerint nimirum qui, neglecta Origine et causa mali, in singulis sublevandis morborum signis toti semet occupaverint. Npe enim nullis aut tolli aut sublevari potest Temediis

30쪽

remediis molestissimum morbi signum, nisi prius sublata fuerit ejus morbi causa. Vel si forte fortuna remediis quibusdam validissimis suspensa fuerit ejus molestia,

deleto scilicet vel superato eju sensu, tamen mulium abest ut cum hac molestia periculum quoque morbi submoveatur. 97s. Plerumque sane, mitigatis quibus. dam vel omnibus morbi signis, totus

mul sublevatur morbus, et non solum mitior, sed tutior quoque, et sanatu facilior evadit fortasse etiam Naturae viribus i terdum sanatur penitu quod tamen non constans esse, plurima Xperientia comprobatum est. Nec major aut frequentior fere in arte medica reperitur difficultas, quam ut sciat clinicus quando et quousque

mitiganda sint molestiora morbi signa, posthabita generali curatione mali, quae sublatis ipsius causis absolvi debet. 976. Facile igitur ex jam dictis intelligetur differentia inter indicationes curatorias

SEARCH

MENU NAVIGATION