장음표시 사용
1쪽
3쪽
7쪽
duaerenti mihi, num et quatenus periurio commisso in iureiurando litis decisorio ipsius periuri mutetur conditio evenit ut, quum diligentius quae sit vis iuramentia natura inquirerem, a communi opinione plane discederem oportuit igitur ad cunabula ut ita dicam rei me redire primaque eius vestigia indagare, neque tamen quod propositum mihi habebam omittere volui. Hac de
causa quum plures quaestiones in unum concurrerent
eaeque tanti oneris tantaeque amplitudinis, quae per se singularem dissertationem exigere videantur, non potui, qui in quibusdam rebus, nimirum novis, longior essem, contra in aliis brevior, quam vel ipse cuperem. Hoc cum evitandum esse putarem, quaestionem de iuramento
aptiori loco servandam arbitratus, hodie de periuro dumtaxat disseram. Disquirendi autem ratio ea opportuna mihi visa est, ut primo fontium sententia ac doctrina praemias quid hodie iuris sit singulis quaestionibus dispositis accuratius explicem, deinde de ceteris iuramentis assertoriis quaedam adiungam. Hoc ita peragendum putavi, ut primum iuris Germanici, deinde iuris Romani de ea re praecepta exponam, denique quid in iure Canonico vel additum, vel mutatum, vel accuratius descriptum sit usque ad nostrum tempus persequar.
8쪽
q. I. In iure Germanico simulac legitimo modo aptis
cum consacramentalibus iuramentum praestitum est, iam accusatione reiecta veritas explorata adesse creditur;
quod uisum iure an iniuria fiat, numini discernendum relinquitur. Quod ut fieret non solum rogabant numen, sed quodammodo irritare studebant, dum facta periurii criminatione iuris defendendi facultatem ei praebebant ). Quod si reo licebat ab actione iureiurando se liberare, idem debebat sinceritatem suam ordia subeundo probare neque ille solus debebat, sed etiam consacramentiae eius, quorum unumquemque adversarius periurii compellare poterat utra pars in certamine vicit, ea in iure est. Itaque quoniam ipsum numen decreverat, iurisiurandi praestiti nullus erat effectus apparet vim ei insitam per numen ademtam non esse. Quin immo oblatam periurii criminationem pendebat potius iuramenti effectus. Quae quidem criminatio quin in continenti necessaria fuerit ego quidem non dubito post inte
vallum enim ea prolata existimo iuramentum non potuisse rescindi.
At tali periurio poena non irrogabatur putabant enim religiosum eum atque ab hominum poena defensum, qui aut ipso ordalis exitu, quod non raro alterius morte finiebatur, puniri, aut certe post moditem ultione divina tangi credebatur. Neque repugnat, quod mendacium coram iudice periurio prolatum aut ab omnibus aut a nonnullis iuratorum pecunia ruendum
1 Eiusmodi ordale pugnam duorum semper fuisse putaverim, quia reum iuramento praestito iam valde munitum ad subeundum ordale solum compelli, absque ratione esse videtur. Atque ubique, quod mihi cognitum est, eiusmodi pugnae peractae sun
9쪽
erat ). ac nempe poena nondum soluta reus AouItatem iurandi amittebat , ipsa vero solutione quilibet periurii effectus sublatus erat. Fides periuri debilitari non poterat, quia inter bonam et malam fidem, inter accusatum et consacramentales et falsos testes non distinguebatur. Quod nisi ita fuisset, periurus sine ullo iuris praesidio fuisset.
ἔ, 2. Apud Romanos illis temporibus, quibus ius dicebant pontifices, nemo dubitaverit, quin periurus poenis ex religione depromptis afflictus fuerit ); posteriore tempore ICti iis periurium puniendum relinquebant,
et quamvis alia delicta periuri commissa punirentur ), tamen periurium ipsum negabant ab hominibus poena afficiendum. Huic doctrinae non repugna lex illa 22 D. de dolo 4 3. nam apud quem iurat erat, idem puniebat periurum, sive Deus is, sive imperator erat- . Quod autem ad quaestionem attinet hic propositam, quatenus rei conditio ipso periurio comm lata sit, distinguendum nobis est inter iusiurandum in iure et iusiurandum in iudicio delatum. Iuramento in iure alicui delato praetor eum cogebat aut ipsum praestare illud, aut adversario referre quo Praestito, vel remisso, vel recusato lis omnino erat finita, neque licebat vel ipsius periurii causa quaestionem retractari. Quocum pugnat l. 13 C. de reb. cred. 4, 1.
1 Wilda, tralaechi d. German. p. 982. Quod quaerendum restat, secundum quam regulam factum sit. 2 Milda l. o. p. 302, Dubitandum, num ii quoque, quibus
3 es Bassenn de iureiur veteri Trai. ad Rhen. 1728 p. 35 sq. 4 1 4 D. de stellion. 47.20. 1.13 C. de testib. 4. 20. l. 1s. 1.2. . ad 1eg. Corn. 48. 10. 1.37 C. de transact. 2. 4. 1. 4. C. deerim stellion. 9. 34. 5 AIiam sententiam sequitur Bassenn l. o. P. 376.
10쪽
8 quae quid sibi velit maxime dubitatur. Μihi quidem
ex universa legis indole hoc videtur colligi voluisse quidem imperatorem Christianae doctrinae de iurei
rando praecepta sequi, attamen non obtinuisse ). At vero iuri praetorio haud consentaneum erat ubivis alteram partem Ogere, ut aut iuraret, aut iurame tum referret. Namque in toto iure omnino iniquum est, nisi singula rei momenta perspecta sint iuris regulam perficere. Quod praetor ut conciliaret, modo rei tionem denegavit, modo delationem praeclusit, modo denique calumniae iuramentum non concessit i. Neque in eo haerendum est, quod hanc regulam nusquam i venimus diserte expositam sufficit compluribus locis eam satis probari. Itaque si causa eiusmodi est, ut iniquum videatur alterutram partem cogi a praetore, is cui iuramentum defertur recusare id potest simulque postulare, ut iudicio ex ordine instructo lis integra pedi
Talem recusandi causam adhuc ut extare, quum a periuro iuramentum defertur. am quum is, cui d latum est, alioquin semper ea lege teneatur, ut aut iuramentum accipere aut adversarii conscientiae confidere debeat, tum, cum adversarius periurus est, quippe cuius fidem nullam esse constet, recte illa lege solvitur. Quum contra periuro defertur, huius periurium nullius
1 Dissentiunt Ago opus divinum ad Cod. Vac tit. sol. 63. Nicolai de udechis xx Panormitanus comm ad decretia Lugd. 1546 sol. 167. Fr. Duaren, com ad h. t. Frcst. 1607. c. 7. - Anton Pereg, ad cod. Antverp. 1720 p. 2204. 35. Martin Vorleag. lib. Civilproc. Leipg. 1857. II. p. 47.
3 Duaren l. c. - l. 74 D. de reg. ur. Quod albi anh, doctr de iureiur Tub. 1820 p. 83. inde dicit apparere, Romanis iam probationem pro exoneranda conscientia notam suisse, in eo sallitur vir doctus. Namque probandi munus, quod albianhii