De periuri in iureiurando litis decisorio conditione ...

발행: 연대 미상

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

men rogari posse eum, qui iurare lege vetitus sit. Immo qui iusiurandum defert, non id agit, ut is cui defertur iuret, sed eo consilio defert, ut iurisiurandi religione motus iniuriam confiteatur, et quamvis solemni delationis formula is cui defertur nihil nisi iurare iubeatur, ipsa tamen lege illae facultates vel referendi vel probationibus se defendendi integrae ei servantur. Ne maiore quidem ratione quisquam dixerit, tum eum qui

defert se unquam iuraturum es8e perrere non posse,

quum ab eo cui defertur scilicet periuro iusiurandum referri non permittatur de hac quoque quaestione tunc modo agi poterit, quum iureiurando delato is cui fertur referre se malle dixerit. Ceterum ut is cui d fertur vere a referendo prohibendus fuerit, tamen id ipsius arbitrio eius fiet qui detulit, eoque ipso quod detulit, quavis iurisiurandi sorte a contentum foreta claravit. Praeterea haec doctrina ex ea nata est, quae periuro deferri iusiurandum non posse contendit quam' que falsam esse supra iam demonstravimus. Alia denique doctrina exta eorum, qui legibus ipsi dicunt cautum esse, ne inter periuros iusiurandum deferatur. Quod, artim Vorlag. II. 261. - docet in iuro Pontificio his verbis praescribi qui semel periti-ratu fuerit, nec ad octoramentus accedat ne in aua causa

ne alterius iurator Mistat. - Qua ex lege qui, tinistud praeceptum derivare Otuerit, equidem non OS- sum intelligere, neque ipse eam notionem persequi a sua est, quo quam sit absurda sine dubio statim comperisBet. Quaecunque modo doctorum hominum praecepta attuli, ea vidimus vel eo laborare, quod ab iniquis rationibus profecta sunt, vel eo quod angustioribus finiabus contenta singulas tantum causae constitutiones ceteris omissis spectant. Nec tamen haec eorum sola sunt vitia, sed illud gravissimum maximeque persPlauum, quod iusiurandum deferendum cum praestiando confu-

32쪽

sum est. Nam ubicunque vetitum est iusiurandum praestari, ibi ne deferri quidem permittunt quamquam quisit iurisiurandi delati motus non potest nisi lectione ab eo oui defertur facta diiudicari; hoc unum dicendum est, iusiurandum delatum cum ab initio quidem validum fuerit, post propter viam ab adversario electam invalidum fieri. Videlicet si ex sorte iurisiurandi vel delati vel relati de ipso admittendo iureiurando praeiudicandum esset, hoc opinor ubique esset prohibendum, dummodo constaret iusiurandum delatum iuratum non iri, quod utrum arbitrario partium consensu an abdio tione an ex lege fiat, nihil curandum est.

q. s. Atque id quidem demonstrasse mihi videor, dubit

tionem istam utrum aliqua pars iurare possit nec ne, ad tractandam hanc de iureiurando deferendo quaestionem omnino nihil afferre. Iam hoc quaerendum videtur, quatenus iurisiurandi delati effectus mutetur. Sunt qui periurum iusiurandum deferentem causa cadere dicant, si iusiurandum calumniae ab eo postu-Ιatum sit. Quacum re coniungi potest ea, quum iusiurandum ei refertur, in utraque enim de iureiurando praestando sed propter fidei defectum non praestito agitur. - Haec sententia non video quo defendatur.

Iuramentis facile intelligitur nisi ad finem liti impone

dum partes non uti i. e. tum demum, quum aliter probatum non fuerit; quo fit, ut qui deferat Herumque causa cadat, quum ultimo remedio privatus sit; quod tamen non ista eius natura efficitur, sed eo, quod iureiurando adempto, quum tempus probationibus permissum praeterierit, aliae legitimae probationes deficiunt. Sin aliter a defendere nequit, quavis probatione deperdita pars causa cadit, in quo videmus periurium omnino nullius esse momenti. Quodsi iuriiurando deferendo tempus probationibus datum non esset praescriptum,

33쪽

quod quidem non aliam ob causani factum est, nisi quod iusiurandum in legitimarum probaetionum numero eas ducebatur vel si ea iurisiurandi natura, ut nisi aliae probationes deficiunt eo utendum non sit, nondum valeret, non esset u iuramento etiam inutiliter delato is qui detulit causa caderet, quum aliis probationibus nihilo minus uti posset. Sin autem aliis probationibus Oaret ideoque causa adit, id propter periurium fieri merito non dicemus. At enim vero id solum spectandum est, quanti ponderis iusiurandum deperditum fuerit. Id quidem iusiurandum si partem untaxat argumenti probandi continuit, secundum nota de partiaria probatione regulas agendum St. Ne tum quum periurus, cui delatum est, referendo partea deferentis sustinet, dicendum erit eum causa ea dere. Ortasse eum qui defert ipsum dixeris fide adversarii confisum litem iureiurando dirimendam proposuisse eaque de causa iuretur sibi de calumnia non iure suo postularo, quum ab eo cui ipse detulerat tu iurandum sibi relatum fuerit hac autem sola de causaeum, cui delatum sit, referentem ab iureiurando e lumniae solutum esse, ideoque tum, ubi qui defert adversarium iurare non posse sciverit, eum fide eius o

saum esse merito non dici; itaque ei qui detulerit esse permittendum, ut priusquam iusiurandum ab adversario periuro elatum praestare cogatur, ab illo iusiurandumoalumniae ex lege possit exigereμ. - Sed qui iusiurandum defert, eum meminisse oportet, semetipsum ad id iusiurandum praestandum cogi posse ); atque eum, qui nihil nisi eo quod adversarius obtulit ex lege utitur, adversario de calumnia iurare debere adeo iniustum atque ineptum est, ut e contrario aequum videatur, e iuro quum iusiurandum ei defertur permitti, ut quoquo

34쪽

modo agere constituerit, adversarium iubeat iurare non calumniose periuro se iusiurandum detulisse. Unde apparet, eo quod iusiurandum ab adversario periuro non iuretur, non fieri, ut is defert causa cadat Quod quamvis fieri possit, certe oriurio commisso non effici. Attamen non intelligo, qua re perducti alii dicant, periuro qui iusiurandum acceperit, poenam irrogandam esse eam, qua qui iurare noluit afficitur. Quem erroremiam ipsa edicti verba redarguunt haec manifestae tu pitudinis est, nolle ne tumore nec referreμ. Illic quidem de contumacia agitur, qua praetor fingit partem esse confessam, hic autem de contumacia agi nequit, quia periuro iurare non licet. De voluntate non quaeritur, neque igitur propter voluntatis defectum periurus punitur. Voluit fortasse iurare, neque tamen potuit,

quis igitur eum nolentem dixerit At, inquit, periurus delicto suo optionem ipse sibi ademit, ideoque a praetoria ista electione exclusus in ea solummodo causa est, ut referat; cui iure hodierno quidem probatio pro exoneranda conscientia adiuncti est accipere iusiurandum non ei esse concedendum. Quae interpretatio nobis inepta esse videtur etenim summa edicti haec est, comtumaciam esse puniendam, ' qua alterutra pax neque ipsa iureiurando litem finire neque adversario confidere velit. Igitur partem confessam esse tum demum fingi poterit, quum pars aliqua omnem declarationem recusans

e facultatibus sibi permissis nulla uti voluerit. Atque in

eo causae statu confessionem fingi non solum non durum sed necessarium est, quo iudicis auctoritas integra sexu tur. Id tamen non valet in periuro, qui nullius contumaciae reus fit, quum ut lex iubet voluntatem suam enuntiat et iusiurandum delatum accipit. Iurare eum non posse

ideoque illius consiIium, qui litem voluit iureiurando finire, irritum factum iri, si aut a pertur acceptum aut periuro relatum fuerit iusiurandum. id utrique parti

35쪽

aeque fuit cognitum. Itaque periurum iusiurandum a cipientem pro confesso esse habendum falso contendunt. Neque contrarium est, quod Te idem evenire potest, sicut quum is cuius est probatio iurare debet, sed propter periurium nequit. Id nemo facile cum poena eius qui iuxare noluit confundet, a qua maxime distat velut

in appellatione permittenda, in restitutione in integrum concedenda, denique in expensis refundendis. l. 10. His praemissis veram doctrinam descripturi hoc

iteramus, adhibendo auriiurando periurium rub altera Ρ-te commissum nequaquam obstare Quatenus autem effectum commutetur singuli quaestionibus dispositis optime explicabitur. I. Qui defert, periurus est, adversarius eius aut: l. probationibus se defendere constituit, tum probatione perpetrata obtinebit de adversarii fide omnino non quaeritur. Sin probatione non persoluta ad iusiurandum recurrit, tum quae infra sequuntur locum habent, neque eorum quidquam propterea mutatuae, quod ante probationibus sese defendere conatus est. Aut ille 2 accipit iusiurandum et ut de calumnia sibi iuretur postulat oum iureiurando discerni nequit, nam qui detulit, ei iurare non licet. - Aut 3 accipiens non postulat calumniae iusiurandum, tum

consuetam vim habet delatio, quoniam fides adversarii periuri non requiritur Aut denique 4. refert iusiurandum tum quum adversarius iurare nequeat, iusiurandum cadit. II. Is cui defertur periurus est, qui I si conscientiam probationibus defendere vult, de iureiurando nondum disceptatur. Supra enim iam monui, ut conscientiae defendendae facultas ab accipiendi

vel praestandi iurisiurandi iure prorsus distinguatur,

36쪽

quod quantum differat hic eluost. Fortasse enim dixerit quispiam, vel ex ipso nomine apparere conscientiam illo beneficio uti, de conscientia autem agi non posse nisi in eo, cui simul iurare liceat periuro ideo tale conscientiae beneficium non esse tribuendum. Sed rectius sine dubio dicetur, probationem istam suis legibus uti, ut neque facultas neque voluntas iurandi in ea eo cedenda respiciatur. Aliter statui iniquum ensemus, etenim sine ullo iuris praesidio periurus adversario foditasse minus religioso traditus esset, si ne probationibus quidem se defendere ei liceret. Si alia facultate non frueretur nisi accipiendi vel adversarii fidei obtemperandi, gane coactus foret iusiurandum accipere eoque magnum advereario damnum afferre. - Aeque periurus ad iusiurandum recurrere debebit, quum probationem non expleverit.

2. Si periurus accipit iusiurandum, delatio irrita fit. Neque tamen id ei permittendum est, ut nihilo minus

iusiurandum calumniae postulet, utpote quod non ad iusiurandum acceptum sed potius ad praestandum SpectRt.-3. Periurus refert iusiurandum tum adversarius ivirare lege cogitur neque ex referentis fide ullam exceptionem sibi comparare potest. Si iurare noluerit, Omfessionis poena afficitur.

III. Periurus alteri periuro defert. Hac in conditione totus iurisiurandi delati effectus is est, ut cui defertur rem iureiurando affirmandam probet, . . conscientiam defendat. Quod si non vult, vel probatione non expleta ad iusiurandum redit, quavia alia electione delatio irrita fit. Neque vero haec est alterius partis contumacia ne is quidem qui defert contuma est, quamvis sciat utramque partem iurare

Quae vero inde sequuntur, quod iusiurandum des tum irritum fit, eorum summam rationem non osse

statui iam antea diximus ex factis id diiudicandum est.

37쪽

Plerumque lapso tempore probationibus dato et quia iuramenta nisi subsidii loco praestari non solent, quae pars delatione privata est, ea causa cadit. Si vero tum demum, quum iusiurandum iam acceptum est, eius qui nocepit periurium compertum, vel si periuro ab eo quii ignoravit relatum fuerit, contra eiusmodi detrimentum in probationibus sine culpa allatum pars iure suo restitutione implorabit.

III.

q. 11. Ita postquam quaestionem nostram mihi videor profligasse, de ceteris iuramentis superest ut nonnulla adiungam. In quibus brevior esse possum, qui neque ad nostrum propositum faciunt et omnino leviora sunt. De iureiurando necessario apud Omnes constat non sola probatione iudici esse statuendum cui iusiurandum imponi debeat. aximi sane ponderis fides est. Itaque quibus in periuro regulis iudex uti debeat, quamquam e sola aequitate pendet, tamen haud difficile est perspicere. Nam si cuius probati est periurium is commisit, quaerendum erit, de qua iurisiurandi necessarii specie agatur; si de suppletorio iudex adversario purgatorium imponere non dubitabit, nam in maiore

minus inest si de purgatorio agitur, nihil impedit,

quominus adyersarius iurare aut confiteri cogatur. Contra si adversarius periurus est, ad suppletorium id

nihi facit, purgatorii autem beneficio is qui probat

merito privatur, quum hoc iusiurandum tum reo imponere iniqui iudicis sit. - Si denique uterque periurus sit, ab iureiurando necessario aequum erit iudicem nino recedere damnumque inde ortum probanti attribui. Restant nonnullae iuramenti species, quarum dtotam litem finiendam quum nullus sit usus, tamen iis

38쪽

ad singulas quaestiones absolvendas utimur. Iusiurandum dico in litem et iusiurandum et editionis et dissessionis et manifestationis. Quae qua natura sint quia busque regulis subiicienda, maxime quidem dubitatum est, quam tamen dubitationem hoc loco omittimus. Nam periuri quidem in his omnibus una eademque est eo ditio haeo perit iusiurandum, quod cui damnum afferat, praecipue ex factis iudicandum erit. Itaque in iureiurando in item aliis probationibus periurus probare debet quanti sua intersit in manifestationis iureiurando

nullo vere iure eum dicimus esse privatum, nam quum eo res pervenerit, ut de iureiurando agatur, a crediatorum percontationibus securus erit; - in iuramentis

denique dissessionis et editionis summa ratio quae sit

non apparet, hoc unum sane perspicuum St, periurum

hic quoque non pari modo atque qui iusiurandum ex arbitrio recusaverit teneri. Quare e factis decidendum est id tamen praetermittam, cum de iuris regula non de facti specie quaerere voluerim.

39쪽

Ioi Disseritur de doctrina iuris Germanici a. I. M. AE2. De iure Romano ο 2. - I3 De iure Canonico 3 3. - 10 II. 1. Probationem pro exoneranda conscientia ab iure Saxonico excultam statuitur 3. 4. - 22. eigelli de hac quaestione doctrina resutatur . a. b. se b3. Opinio proposita defenditur O. . . se Is4. Falso prohiberi periurum ab iureiurando deserendo demonstratur 3. . , Iε5. De effectu iurisiurandi inter periuros delati opiniones quaedam recensentur ... - . . . . . - 306. Vera sententia explicatur 3 10. - 33m. De periuro in ceteris iuramentis quaedam adduntur . . o. II. - ab

SEARCH

MENU NAVIGATION