장음표시 사용
11쪽
turbat haec namque turbatio vel stupefactio voluntatis est conscientia. i Quo vero magis mens rationalis stultitiam ac vanitatem omnis voluntatis perspicit, eo fortius voluntate deliberata naturalem illam tollere nititur quod aliquando continget, cum maxima parS hominum taedio vitae mundique impleta communi consilio ad nihilum redire constituet tunc enim voluntas naturalis et universalis fortiore voluntate rationis tolletur, et sic totus mundus ad statum purae potentiae redigetur. ' Haec doctrina, etsi sublimior apparere vult, non multum abest a materialismo, qui nihil agnoscit nisi materiae motus necessario procedentes; si enim conscientiae originem ad cerebri undulationes referas, cetera autem omnia communia nobis et infimis animalibus esse velis, paullulum interest, utrum appetitum illum, qui omnia regit, elegantius voluntatem nomines, an rudius famem .' Namque Materialistae, cum omnem appetitum ex materiae motibus explicent et maiore delectatione necessario trahi voluntatem affirment, aperte eandem homini naturam cum bestiis, eandem voluntatem, eandem libertatem esse profitentur. S. In tractanda sychologia hoc tempore multi etiam Herbari Sequuntur, qui ut universum mundum ex innumeris atomis compo SitUm esse putat, ita animum eiusmodi facit substantiam diversasque eius actiones ad aliorum atomorum incursione redU-cit. Quibus irruentibus si animus ad suum statum ServandUm
Obsistit, specie oriuntur cognitionis quae si elapsae aliquamdiu
mente, Ursus intrare conscientiam obstantiaque impedimenta amovere conantur, appetitiones dicuntur; ipsius autem impedimenti eiusque amotionis sensus nominantur affectus. si Potentiae autem non sunt virtutes verae et distinctae in animo, sed notione quaedam logicae ad animi operationes apte disponendas a philosophis
β Cf. expositionem huius doctrinae apud Hagemann Psychologie ed III p. I. IOI, 3 strici, ei uia Seel p. dis . SIT.
12쪽
inventae. ix In hac doctrina, praeterquam quod appetitio minime ad specierum conatum, quo petunt conscientiam, reduci potest, ne odiosa quidem illa , potentiae notio evitatur; nam ipsum se conservandi studium, quod animo tribuitur, legesque, quibus species cognitivae in eum agunt, ad vires insitas referri necesse est.
Hoc vero philosophia ista effecit, ut multi philosophi, ubi de potentiis animi disserunt, accuratam distinctionem minime curent et omnino, si physiologicas quaestiones excipias, magis animi vitam describant eleganter, quam unde profluat, aperiant et illustrent. In quo nihil opportunius est, quam nova ista potentia affectiva, ad quam, ut natura obscuram, merito conferri posse videatur, quidquid animi a plana et communi intelligentia magis est remotum. Ita iam Jacobi fidem, quam in ratione non invenit, ad hanc potentiam retulit et ideo corde tantum fidelem, mente autem paganum se appellavit; 'x Schleiermacher dogmatum diversitatem prorsus neglegendam ratus totam religionem in animi erga Deum devoto et humili sensu posuit; ' Vtrici non modo id, quod antiqui synteresin vocabant, sed ipsam Dei cognitionem ex affectiva virtute nasci putat; A immo omnes fere philosophi non catholici mysteria fidei, ut ab inimicis defendant, non rationi, quae argumentis possit invadi, sed inaccessae huic et caliginosae animi parti
committunt. β)6. Quam qui definire conantur, in duas potissimum partes discedunt alteri di passionumst nomine forsitan seducti ascribunt ei commotiones animo ita impressas, ut ipse in iis nullo modo agat, sed tantum patiatur; ' quod non modo experientiae
' Hanc opinionem defendunt robis ch, immer mann fere iisdem verbis cogitationem aiunt fieri in nobis, appetitionem ex nobis: Anderesdagegen chein mi uris voraugehen, o das mi darunt e leiden dies istdas tulit enu Drobisch, Empir. Psychologie S a. f. immermann Empir.
13쪽
repugnat, qua docemur in istis affectibus animum semper agere et saepe vehementissime agitare aliquid imprimis in affectibus Sthenicis, quos dicunt), verum etiam rectae rationi, quae potentias ait vires esse vitales, quibus ad agendum utitur animus, quaeque sine actu ullo cogitari nequeunt di, Cuiuslibet potentiae tam activae quam passivae est operatio quaedamu .i Ceteri id magis respicere videntur, quod affectus nostra lingua etiam sensus Gesulite nominantur dicunt enim illos esse perceptiones, quibus statum corporis animique prosperum aut adversum sentiamus.' Sed quaeritur, utrum ipsum hoc , sentire affectivae potentiae tribuant, et tunc habent potentiam cognoscentem, cum sentire sit cognitio quaedam; - an status ille, qui sentitur, illius potentiae actus declaretur; et tunc quaestio revertitur, quomodo status hic disserata cognitione et appetitione. - Herm. LotZ autem, quam Sit arcta coniunctio inter affectivam et appetentem vim, perspiciens, Odiam tamen non solvit, sed discindit, cum non affectus appetitui, sed etiam sensibiles appetitiones affectivae potentiae tribuere, illi autem liberam solam voluntatem relinquere videatur. ' Quare iure ac merito a plerisque plhilosophis catholicis antiquorum doctrina revocatur et defenditur, qua difficultates illae vitantur ac tenebrae, quae originem affectuum involvunt, distinctione virium in iis agentium depelluntur. )
14쪽
T. Sed tenebrae istae etiam voluntatis rectam intelligentiam impediant. Neque enim affectus tantum ab appetit Secernuntur, sed ipsa voluntas, quia multis appetitionibus resistit, propria potentia declaratur ab appetitu diversa. Quod cum trici minus constanter proponite tum Hage mann clare et studiose defendit. Qui praeter cognitionem in animo unam ponit appetitivam facultatem, necessario motam cognitis aut sensibilibus aut superioribus bonis cui praeest voluntas, quae ipsa non est potentia appetens sed se ipsam determinans et eligens inter bona appetita, nulli obnoxia necessitati Sequitur tandem facultas affectiva Ges util), quae
interioris vitae statum cum quadam commotione sentit .'
S. Habes, unde intellegas, quanta in hac philosophiae parte
dissensio, repudiata veterum doctrina, mentes seiungat. Quae his temporibus ita aucta est, ut iam pessimorum errorum, quibu Un- quam fides et sana philosophia turbatae sunt, imitationes adumbratae et multorum cultu celebratae appareant. Annon EpicUrUS de natura animi inepte disserens et sensuum oblectamenta diserte commendans in Materialistis quasi revixit, nonne Pantheistae id, quod veteres Platonici aperte concludere non audebant, liberrime profitentur, omnia tam humana quam inanima, tam bona quam mala ex eodem divino fonte necessario profluere, Stoicorum nonne
sapit Superbiam, quod Rationalistae a solo mentis humanae iudicio leges agendi pendere dictitant Et apud eos quoque, qui non ita
a fide et sana ratione alienati sunt, addita nova illa potentia ad turbandam perspicuitatem et constantiam, qua de rebus moralibus iudicandum est, multum contulit. Nam si affectiones, quae X appetitu sensitivo oriuntur, ad aliam potentiam deferuntur, quae non inferior ratione et voluntate, sed, ut est magis abscondita, divinior illis habetur, facile animis persuadetur, ut non, quae ratio
init dem egeliren ii Streberi u identifikiren de aus demselbe abguleiten. Ipse in hanc contradictionem incurrit p. 6 II, ubi voluntatem altiorem appetendi
15쪽
honeste iubet, sed quae huic sensui placent, XSequantur. Quare ossicia clarissime cognita non raro deseruntur, quia naturali et intimo sensui repugnantu, omnisque honestas instabili ac periculoso
fundamento nititur. Idcirco cum philosophiae tum theologiae ratio ferre videtur, ut etiam illa schola, quae utriusque disciplinae per
tot saecula celeberrima magistra fuit, quomodo de voluntate annexisque animi potentiis sentiat, interrogetur. Ex qua nemo adeo aut Sanae psychologiae leges constanter servat aut divinae morum regulae illustrandae humanam scientiam apte accommodat, ut octor Angelicus, qui princeps Scholasticorum recte dictus, maxime in hac scientiae parte omnium, qui praecesserant, Studia complet ac
superat. Qui quidem ipse, quam sit in his quaestionibus error
gravis ac noxius, clare eloquitur ii Non possumus, inquit, perfecte ad scientiam moralem pervenire, nisi sciamus potentias animae v. i)Et revera omnia, quae de natura et distinctione virtutum, in quibus maxime versatur theologia moralis, a theologis traduntur, intellegi vix possunt, si quis nova philosophia imbutus accessit. Quomodo . . habitus in voluntate collocari possunt, si voluntas non est potentia appetitiva aut naturali ulla inclinatione praedita, Sed mere activa, ' quomodo praesertim charitas et gaudium beatificum eidem tribui possunt, si eiusmodi affectiones ad facultatem prorsus aliam pertinent e Sed ut haec melius intellegantur, iam ipsam doctrinam Thomisticam de relatione inter voluntatem et appetitum inferiorem accurate exponamus in quo hunc tenebimus ordinem, ut prius, quomodo facultates appetitivae disserant inter se, deinceps, quomodo coniungi et possint et debeant, ostendamus.
i Comment de anima lib. I. leci. I.' Summa theol. I. II. u. q. a. I. c. Potentia eniim activa tantUm non est alicuius habitus Subiectum. b. u. o. a. s. ad a. Sed volunta et quaelibet vis appetitiva est movens et motum, ut dicitur de anima l. 3. t. id. . In theologia speculativa oeconomia ipsa Trinitatis, in qua perSonarum proceSSi conStanter ex duplici spiritalis substantiae operatione, cognitione et voluntate, explicabatur, cum nova philosophia minus OnSpirat.
16쪽
De animi potentiis et de appetitu in genere.
' Animus humanus, ut quaelibet res creata, non sola substantia, sed potentiis ab ea diversis operatur. In Deo enim solo, in quo idem est esse et agere, ad idem utrumque principium referendum est. In nobis autem licet a substantia iuuant omnes animi virtutes, ipsam tamen non esse proximum agendi principium iam eo cernitur, quod interdum ab agendo desistimus substantia enim, ut Semper actu perfecta est, ita, si ipsa per se ageret, conretinuam haberet operationem .i Porro substantia est aliquid in re ipsa absolutum et comprehensum quare ibi solum actio est Substantia, ubi sinis, cui illa est apta et accomodata, in ipsa re consistit. Hoc iterum proprium est divinae substantiae, quae omnia et cognoscit in se ipsa et vult propter se ipsam nos Vero, quidquid Operamur, ab iis, quae sunt extra nos pendemus.' Substantia denique animi est finita et secundum genus ac Speciem determinata actiones autem quaedam in ea inveniuntur, Vae tendunt ad universalia et specie diversissima quas quidem reduci oportet ad potentias universales et quodammodo infinitas.')Thom. Umma theol. I. u. T. a. I. c. Si ipsa Ssentia animae esset immediatum operationis principium, semper habens animam actu haberet opera vitae, sicut Semper habens animam actu Si vivum. f. Bona v. I. Sent. diSt. . p. a. a. I, U. . ad arg. Si idem esset principium essendi et operandi, cum re Semper habeat esse, Semper haberet perari.' Thom S theo G. v. s. a. a. c. auidquid se extendit ad id, quod ES CXtra rem non est rei SSentia . . . unde ibi solum est idem voluntas et eSsentia, ubi totaliter bonum continetur in essentia voluntatiS.' Ib. V. d. a. a. c. Intelligere et velle, quantum S de Se habent Se ad Omnia . . . si e autem cuiuslibet creaturae est determinatum ad unum Secundum genu et speciem Solius autem Dei esse est Simpliciter infinitum,m Se omnia comprehendens unde solum esse divinum est divinum intelligere te divinum velle.
17쪽
Sed ut iam diversitas actionum indicat et natura fert animi humani, qui non solum est mens intelligens, sed etiam forma cor poris, non unius generis potentiae ad varia vitae munera rite sun genda sussiciunt. Quae quidem eo potissimum distinguuntur, quod aut res diversas aut easdem res diversa spectant ratione quod enim in potentia est, speciem ab iis accipit, quibus in actum reducitur. Et ita infimum quidem locum tenet vita vegetativa, quae proprium tantum corpus respicit et viribus utitur corporalibus. Alterum potentiarum genus, quod dicitur sensitivum, non solum corpus animo coniunctum sed quidquid corpus est, spectat; quod cum membris quibusdam utatur, tamen non corpori viribus ea, quae spectat, attingit, sed speciebus animo informatis. Tertium denique genus non solum ad corpora, sed ad Omnia, quae aliquo modo sunt, se extendit; neque per se corpori eiusque membris obnoxium est; et hoc dicitur intellectivum f. rationale .i Haec vero altera potentiarum genera, sensitivum et intellectivum, cum ad ea, quae sunt extra hominem, pertineant, necesse est aliquo modo illis admoveri vel coniungi quod duplici ratione fieri potest aut res intrant animum, non propia quidem natura, sed similitudine quadam animo impressa, aut animus ad res ipsas se inclinat . Sunt igitur istae et sentientis et intellegentis vitae principales operationes altera cognitio, qua res vel potius rerum imagines in animum recipiuntur, altera appetitio, qua animus tendit ad ipsa res cognitione propositas (Unde verum, quo perficitur cognitio, in mente cognoscente ponitur, bonum autem, quod sequitur appetitus, in rebus appetendis. ')IO Appetitus autem, ne quis vocis ambiguitate fallatur propria quidem verbi significatione ad bonum tantum pertinet; malum enim, quatenus malum est, non appetimus, Sed fugimus. uodsi appetitum nominamus animi quandam potentiam, eidem inest virtus attrahendi bonum atque malum repellendi. Est enim eadem prorsus ratio, qua bona sequimur et mala aversamur Deinde
apud antiquos quidem philosophos nulla unquam fuit dubitatio,
quin eadem potentia praesenti bono frueretur malove doleret, quae absentia appeteret aut fugeret Namque ut in rebus corporalibus
Ib. u. 8. a. I.' Ib. I. u. f. a. I. c. Hoc autem distat inter appetitum et quamcunque cognitionem; quia cognitio est Secundum quod cognitum est in cognoscente, appetitus autem est secundum quod appetens inclinatur in ipsam rem appetibilem.
18쪽
ad eamdem vim pertinet, absentia ad se trahere et praesentia tenere, ita eiusdem animi virtutis censent esse cupiditatem et delectationem, abominationem et tristitiam. Atque haec sententia
multo magis rerum naturae consentanea est, quam recentior Imopinio, qui tertiam quandam praeter cognitionem et appetitum cultatem eiusmodi affectionibus designant. Dissicile enim est indicare, in quo huius ab appetitu consistat diversitas. Nam cum ipsarum rerum, in quibus versantur, diversitas nulla inveniatur, pluressi essent potentiae, diversa ratio exhibenda esset, qua se illis animus coniungeret. Sed intellegi nequit, quae alia inter res et animum possit ratio intercedere praeter illas, quibus aut cognitio aut appetitio perficitur. Omnia enim, quae aut in rerum natura aut in hominum animis existunt, prout sunt, cognitioni subiciuntur prout conveniunt aut non conveniunt, appetitui qua vero ratione tertiae potentiae subdantur, dissicile est ad inveniendum. Et revera ea animi affectio, qua bona vel re vel cogitatione praesentia amplector, eandem equitur rationem, atque eorundem appetitio eadem enim est causa, quae impellit appetentem et quae satiat possidentem. Iam diversa appetendi forma, qua pro sua quidque perfectione
Utitur, accuratius consideranda est, ut hominum appetitiones et affectus, ex quo fonte Sint repetenda, recte possimus discernere.
De appetitu naturali et sensitivo.
II. Inest primum quidem omnibus rebus etiam inanimis ordo et inclinatio ad ea, quibus natura indiget, ut se conservet ac perficiat. Conservatur autem natura eo quod partes, qui bias constat, forma et materia se invicem quasi amplectuntur et sustentant;
perficitur autem eo, quod potentiae, quae ipsi inhaerent, attingunt ea, quibus in actum reducantur. Quare appetitus hic naturalis, qui dicitur, ipse non est propria facultas, sed aut est ipsa sub-
Stantia, Ualenta natUrae Spectat conservationem aut est ordoi Ib. I. u. s. a. . c. ManifestUm Si autem, quod quiescere et moveri non reducuntur ad diverSa potentiaS.Ib. I. II. U. . a. q. c. Voluntas autem fertur in finem et absentem, cum ipsum desiderat, et praesentem, cum in pS requiescens delectatur.
19쪽
facultatum ad obiecta, quatenus ad exteriora se extendit. i)Appetitus autem eiusmodi ordinatio idcirco metaphorice saltem dici potest, quod omnis actio naturalis non ex impulsu exterioris virtutis sed ex principio indito procedit. ' Quamquam non propria cognitione principium istud ornatum est, sed finem a conditore cognitum et praefixum sequitur.'
Ist. Hanc communem omnium rerum condicionem egreditur
natura animalium, quae cum cognitione praedita sit, rerum imaginibus animo informatis ad appetendum aut fugiendum sollicitatur. Quae quidem idcirco ceteris dicitur esse perfectior, quia forma, qua ipsa
completur i. e. anima, iam in materia minus vincta et occupata sit, non solum est principium , Ut quore res movetur, sed principium , quod movet; ' item quia etiam aliarum rerum formas, quibusdam speciebus expressas, in se recipere potest si Sicut autem propriam formam, quam dedit natura, amor ille naturalis sequitur, ita etiam aliarum rerum species, quas cognitio dedit, motu quOS-dam animi provocant.' uid cum pro specierum illarum praei Ib. I. V. '. a. a. c. Videmus in corporibus naturalibus, quod inclinatio, quae est ad esse rei, non est per aliquid superadditum essentiae; sed per materiam, quae appetit esse, antequam illud habeat, et per formam, quae tenet rem in esse, postquam fuerit. Sed inclinatio ad aliquid extrinsecum est per aliquid essentiae superadditum. Ib. I. U. O. a. I. ad 3. Unaquaeque potentia animae est, quandam forma seu natura et habet naturalem inclinationem in aliquid.' Quaest disp. de Verit. a. a. I. c. Si essent omnia inclinata in bonum, sine hoc quod haberent in se aliquod principium inclinationis, possent dici directa in bonum, Sed non appetentia bonUm.' Atque cum fines, quos appetitus naturalis sequitur: SSe perfectio, conservatio Speciei participationem quandam divinae perfectionis includant, appetitus hic recte dicitur pondus quoddam, quo tota rerum natura in Deum fertur. f. Summa contra Gentiles III, Is. Nostri philosophi naturales, qui
divinam gubernationem a natura exclusam volunt aut omnem ordinem, UOres ad finem praestitutum dirigantur, contra innumera argumenta negant Materialistae aut totam naturam universali quadam voluntate imbutam esse fingunt Schopentiauer, v. Harimann aut Singulis rebus etiam iis, quae inanimae videntur, propriam cognitionem et appetitionem tribuunt Leibnigii quidam imitatores f. Pesch, Die grossen elirati, Sel I. p. y8 .
A De Verit. U. a. a. . . Formae earum rerum corporalitam non pOSSUL ESSE Oventes, quamvis possint esse motus principium, ut quo aliquid movetUr . . . Re ver animatae Uni compositae ex natura Spirituali et corporali unde potest esse in eis una par movens et alia mota.β S. theol. I. U. O. a. I. c.
20쪽
Is sentia aut absentia modo excitentur modo intermittantur, apparet eos ad propriam animi facultatem pertinere, quae possit de potentia ad actum perduci. J Atque haec facultas, quae dicitur appetitus sensitivus seu animalis, etsi non destruit appetitum naturalem, quo aliae quoque facultates praeditae sunt, tamen est illo Superior, quia non ea tantum, quae alicui conveniunt facultati, sed totius animalis commodum respicit. ' Hoc quoque interest, quod appetitus naturalis, quoniam forma naturalis una est, ad unum
determinatur, sensitivus autem pro rerum cognitarum varietate
diversissime movetur. ' Denique naturalis, ut qui Sequatur cognitionem non propriam sed eius, qui condidit naturam, nunquam fallitur sensibilis vero falsa cognitione seductus, ut vanam boni Speciem sectari, ita verum bonum repudiare potest. IJ Ut vero appetitus sensitivi naturam accuratius perspiciamus, cognitio sensitiva quomodo procedat, necesse est explicari. Quae quidem a sensibus exterioribus incipit, quibus animus primo signa quaedam vel similitudines rerum acquirit. Cum vero horum unusquisque ad alium non attingat, ad discornenda ea, quae compluribus cognita sunt e g. colores et Sonos), requiritur en SUS communis, qui et ipsam sensuum actionem percipit. Species autem
illae, sensibus exterioribus receptae et communi sensu distinctae, conservantur ipsisque rebus absentibus in memoriam reducuntur imaginatione seu phantasia. Ut vero istae potentiae omnes in corporum speciebus versantur, ita in brutis quoque inveniuntur notiones quaedam altiores, quae etsi universalibus intellectus deis comparari nequeunt, cum sint particulares, tamen quia in materia per se non subsistunt, sensibus exterioribus non cognoscuntur, ut relationes temporis, utilitatis, necessitudinis atque eiusmodi notionibus percipiendis assignata est vis aestimativa, conservandis memorativa.
i S. theol. I. u. 8. a. I. ad 3. Naturali appetitu quaelibet potentia desiderat sibi conveniens. Sed appetitu animali consequitur formam apprehensam et ad huiusmodi appetitum requiritur Specialis animae potentia. s.
- S. theo G. u. o. I. ad 3. Appetitu animali appetitur aliquid non
ea ratione, qua est conveniens ad actum huius vel illiu potentiae . . . Sed quia est conveniens simpliciter animali.' De Malo. u. . art. n. - De Verit. U. a. a. 3 ad 3. S. theol. I. U. 8. a. d.
