Divi Thomas Aquinatis de voluntate et appetitu sensitivo doctrina

발행: 1888년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 철학

21쪽

Ex his potentiis ad movendum appetitum plurimum valet virtus aestimativa. i Species enim sensibus et imaginatione propositae plerumque ad appetendum non movent, donec iudicio quodam constitutum sit, quomodo, quod illis significatur, ad animalis utilitatem se habeat.' Istae namque species per se ea solas potentias perficiunt, quibus recipiuntur; appetitu autem Sensitivus, cum totius animalis commodum spectet, saepe aliter iudicare debet

ac Sensu proprius, Ut multa, quae in conspectum veniunt, non quia oculos oblectant, expetuntur, sed quia aliis necessitatibus inserviunt. ' Ubicunque autem bonum alicuius sensus idem est,

quod totius animalis, ibi naturali quadam applicatione appetitus

Sensitivus sequitur naturalem potentiae illius appetitum. Quod contingit in inferioribus sensibus tactus et gustias, quibus corporis salus tamquam custodibus commendata est; quod autem corpus affigit, totum animal offendit, cuius est illud pars constituens; quare simulatque tactu aliquid noxii nuntiatum est, appetitus statim repugnat, si quid iucundi, delectatur. Reliquorum autem senSUUm perceptiones non ita ad animalis utilitatem pertinent, ut quod conveniens aptumque sit visui vel auditui, semper toti animali commodum afferat; quare eiusmodi perceptionibus per se brutorum appetitus non movetur. - Cum tamen ea, quae ad corpUSSUStentandum opus sunt, etiam absentia debeant appeti, de talibus rebus visu vel imaginatione propositis oportet iudicare potentiam quandam totius animalis utilitatem spectantem. Atque haec est vis aestimativa, quae si non rationis instar ex generalibus principiis, quae bona sint, deducit, tamen ex hoc vel illo signo, quae ad se pertineant, discernit. Cuius iudicia in brutis primo ex iucundis vel iniucundis corporis immutationibus, quas aliquando eXperta Sunt, proficiscuntur; sicuti etiam apparet in iis artificiis,

i Ib. I. u. I. a. s. c. Appetitus sensitivus in aliis quidem animalibus natus est moveri ab aestimativa virtute.' Ib. I. II. u. s. a. I. ad a. Sicut imaginatio formae sine aestimatione convenientis vel nocivi non movet appetitum sensitivum ita nec apprehensio veri sine ratione boni et appetibilis Sc voluntatem . f. Gent. II, T. ' Ib. I. u. 8. a. d. c. vi viden lupum venientem fugit non propter indecentiam coloris vel figurae, sed quasi inimicum naturae, et similiter avis colligit paleam, non quia delectet sensum sed quia est utilis ad nidificandum A Ib. I. II. u. I. a. . . Animalia, quae non habent delectationem Secundum sensum nisi ratione utilitatis, non delectantur in aliis sensibus nisi in ordine ad sensibilia tactus.

22쪽

- quae ab hominibus erudita exercere incipiunt in quibus addiscendis vel maximum stimulum praemia poenaeque sensibiles dare solent. Deinde sicut humana ratio quibusdam universalibus principiis natura imbuta est, ita etiam brutis ad ea, quae ab initio ad vitae institutionem pertinent, iudicia particularia natura indidit, quae nullo

usu comprobata statim certissime adhibent, Ut pleraqUe . . naturalem ciborum, quibus nutriuntur, notitiam prae Se ferunt. Haec institutio innata maxime requiritur ad ea opera, Uibia Sensuum

delectatio nulla adiungitur, qualia sunt labores, quos domibus aedificandis, pullis educandis impendunt ea enim omnino nequeunt

USU adamari. i)I Sed ut ipsum appetitum sensitivum, qua ratione moveatUr, accuratius consideremus, pro diversa rerum qualitate, pro maiore aut propinquitate aut remotione magna in eo exsistit affectuum varietas.

Ex qua una tamen distinctio tam clare effulget, ut in duas inde partes appetitum dividi oporteat, quae etsi arctissime iunctae et invicem sint obnoxiae, tamen cum ob nimiam sensitivae cognitionis angustiam sub communi ratione iungi nequeant, realiter differunt. Exempla rem illustrent Duo animalia conspiciant aliquid, ex quo Vmmam perceptura sint voluptatem utrumque vehementer allicitur, sed ecce limpedimento quodam oblato, alterum post aliquo conatus desperans a certamine desistit, alterum quo saepius repellitur, eo magis exardescit, eo vehementius instat. Duobus aliis eripe pullos iam diversam moves tristitiam ex pari profectam amore Illud timore perculsum nil contra latronem audet, hoc vero neglectis periculis et ulla eribus pertinax inimicum persequitur. Ex his exemplis apparet in animalibus esse non eam solam vim, quae bonum simpliciter appetat malinanque fugiat, sed adiunctam esse alteram, quae respiciat impedimenta, quibus assecutio boni malique vitatio ardua efficitur. Illa quidem par erat in exemplis allatis haec vero cum differret, contrarium adduxit eventum. Cum enim prior illa vis, quae dicitur concupiscibilis, solitan bonum delectabile vel naturae conveniens appetat, vis irascibilis accedit, ut ardua quaeque et adversa, Vae concupiscibili Sola nunquam Superaret, aggrediatur et

i De Verit. v. q. a. a. Bruta habent aliquam similitudinem rationis, inquantum participant quandam prudentiam naturalem . . . Quae quidem similitudo est, secundum quod habent iudicium ordinatum de aliquibus. Sed hoc iudicium est eis ex naturali aestimatione, non ex aliqua collatione.

23쪽

impugnet in Atque ut totam motuum, quibus utraque afficitur, seriem nexumque brevissime explicemus, in concupiscibili quidem primum obiecta quadam boni malive specie nascuntur amor clodium ex his oriuntur concupiscentia et fuga, quibus movetur ad assequendum aut vitandum absens bonum aut malum ultima est quies in bono acquisito, quae dicitur delectatio vel gaudium, cui opponitur dolor seu tristitia de malo praesente. Irascibilis vir tutis affectiones ab illis incipiunt et revertuntur ad eas bonum enim, quod amatur et desideratur, si cum difficultate quadam ac quiritur, movet aut Spem aut desperationem in irascibili malum, quod repellitur, aut timorem aut audaciam. Gaudio Utem, quoniam adepti bonum nulla iam adipiscendi difficultate premimur, nulla respondet passio irascibilis ex tristitia autem nascitur ira, quae malum inflictum studet ulcisci. Diversitas autem partium in eo vel maxime perspicitur, quod in concupiscibili passiones contrariae sunt sola ratione boni et mali amor odium eici), non vero ratione, qua in idem obiectum tenditur; - per se enim nec bonum sperni nec malum appeti potest, in irascibili autem

praeterea contrariae fiant , secundum accessum et recessum ab

eodem terminosi spes et desperatio in bono, timor et audacia in malo); bonum enim arduum non solum videtur appetendum, quia bonum est, sed etiam fugiendum, quia arduum. Ex eadem causa ira non habet affectionem contrariam; quia enim ex malo iam inflicto nascitur, recessus non iam fieri potest.')Longum est ea, quae de passionum natura et varietate subtilissime S. Doctor disseruit, fusius exponere hoc vero addendum arbitror, nomen , passionum c appetitus sensitivi motibus dari non ideo tantum, quod ipse a rebus tamquam a principi activo movetur, sed proprie significare, omnes illos motus fieri cum corporis quadam immutatione et perturbatione. Omnis namque actio seni S. theol. I. U. I. a. p. c. Hae autem duae inclinatione non reducuntur in unum principium; quia interdum anima tristibus se ingerit contra inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irascibilis impugnet contraria unde etiam passione iraScibili repugnare videntur passionibus concupiscibilis. Nam concupiscentia accensa minuit iram et ira accensa nainuit

concupiscentiam. 2 cf. Ib. I. II. U. 23. . . .

' Ib. I. U. o. a. I. ad a. In paSSionibu appetitu Sensitivi est considerare aliquid quasi materiale c. corporalem transmutationem et aliquid quasi formale fc quod est ex parte appetitus Sicut in ira ut dicitur de an. l. I.

24쪽

sibilis pendet a materia et hoc ipsum, quod rebus particularibus

se , individuis: continetur, accipit a materia, quae dicitur , principium individuationis. uare mirum esse nequit appetitum sensitivum et accommodari corporis condicionibus et suarum affectionum similes in illo excitare emotiones. Ac veluti vita vegetativa a corde proficiscitur et impellitur, ita animalis haec concitatio in corde plerumque oritur, unde quasi ex fonte ad exteriora membra propagatur. i)IS. Anno t. I. Sunt, qui vim aestimativam otiose ad illustrandam vitam sensitivam adhibitam, immo eiusdem naturae minus consentaneam esse arbitrentur; qui quidem imaginationi tantum tribuunt, ut nullo interposito iudicio ab ea statini appetitus moveatur. Quibus mihi respondendum videtur, primum quidem ea iudicia, quibus aestimativam natura diximus imbutam esse, ad imaginationis species earumque in appetitum virtutem non posse reduci. Ut enim . . ruta proprios pullo tenero amore pro- SeqUantiar, alieno neglegant, externa specie, colore vel figura in

quibus versatur imaginatio certe non essicitur, quippe quae in utrisque sint aut eadem aut plane similia, sed naturali quodam iudicio, quo singularem priorum secum familiaritatem percipiunt. Et eo magis in iis, quae ab hominibus instructa amare aut odisse incipiunt, apparet implices rerum formas animo conceptas ad

agendiam non movere, ut quae in statu naturae nullam vim habuerint. Canes enim, qui famulorum in Sta hero proSeqUiantur,

horum specie vel figura certe non alliciuntur; neque etiam semper delectationibus ab illis praebendis appetitus pellitur, cum et cibis plene satiati illis adhaereant et interdum prae desiderio heri amissi cibos ipsos aspernentur. Ex multis sane poenis et praemiis, quibus ab illis assiciebantur, particularis quaedam officii et familiaritatis notitia quasi coaluit, sicut in ratione e multis, quae singula experta est, communis et universalis scientia derivatur. - Sed gravius est, quod hac facultate sublata passionum varietas vix potest

Is 63. materiale est accensio sanguinis circa cor vel aliquid huiusmodi formale vero appetitas vindictae.i De Verit. v. b. a. s. c. Secundum modum operationis eius app.Sens. Statim disponitur organum corporale, c. cor, unde est principium motUS, tali dispositione, quae competat ad exequendum hoc, in quod appetitu Sensibilis inclinatur. Unde in ira servet et in timore quodammodo rigescit et con

25쪽

explicari. Eiusdem enim rei imagine animo obversante surgunt et invicem succedunt amor, desiderium, spes, desperatio, tristitia, prout mutatur loci vel temporis condicio posito autem, simplicem imaginem appetitui naturaliter commendatam esse, haec tamen imago non inhaereret animo loci et temporis cuiusque vestita condicionibus; sed ut pro harum diversitate amor ille nativus rectum agendi modum inveniret aptamque incitaret passionem, ea opus esset virtute, quae fluxas et mutabiles rerum condiciones aliquomodo perpenderet qualis est aestimativa. Hoc argumentum maxime pertinet ad irascibilem potentiam, cuius affectiones de eodem bono imaginatione proposito evadunt plane contrariae, Si,

quod adipiscendi spes erat, mutatis condicionibus iam nimis dissicile videtur. Utrum autem aliquid vires excedat annon excedat, id neque ad meram imaginationem pertinet diiudicare, neque omnino constanti vel indita significatione definitur, sed pro singulis

rebus et temporibus aestimandum est. ix Et si dicitur non con- Stare, tam ea, quae propter solam utilitatem a brutis quaeruntur, reapse nulla voluptatis specie appetitum alliciant, hoc certe constat passiones irascibiles non solum sine delectatione, sed saepe contra eam ad agendum impellere. Quare rectissime duae illae vires, aestimativa et irascibilis ita inter se comparantur, ut Utraque propius, quam reliquae vires sensibiles, ad rationem accedere dicatur; sicut nempe aestimativa in rebus ea, Uae SenSUm per Senon immutant, exquirit, ita irascibilis ad ea, quae Sensum per Senon delectant, animum impellit.' Minime tamen aestimativae adscribitur facultas deliberandi seu iudicandi ex principiis genera-ibus, ut rationi, sed eius iudicium est particulare, quia res non consideratur nisi quatenus ad ipsum animal eiusque actionem pertinet.' uodsi tandem conicitur Aquinatem hanc facultatemi De Verit. U. b. a. q. c. Sed propria distinctio ipsius irascibilis est, ut passiones eius distinguantur secundum excedens facultatem appetentis vel non excedens, et hoc secundum aestimationem.' S. theol. L qu. I. a. a. ad a. Sicut in apprehensivis virtutibus in parte sensitiva est aliqua vis aestimativa, c. quae Si perceptiva eorum, Uae SenSUm non immutant, . . . ita etiam in appetitu Sensitivo est aliqua vis appetens aliquid, quod non est conveniens Secundum delectationem sensus, Sed Secundum quod est utile animali ad suam defensionem, et haec est vis irascibilis. s. De Verit. U. i. a. a. 3 Comment de anima II. l. 3. Aestimativa non apprehendit individuum aliquod secundum quod est sub natura communi, Sed Solum secundum

26쪽

omisso severiore examine a philosophis Arabicis adoptasse, hoc eo iam minus verisimile redditur, quod in ipso articulo, quo de aestimativa agit, aliam potentiam inter aestimativam et imaginativam mediam ab illis temere inductam ostendit .i Ceterum etiam Alexander Halensis,' Bonaventura, ' Albertus Magnus xvim aestimativam receperunt. Neque etiam ab Aristotelis doctrina eandem facile dixeris alienam, si contuleris, quae de d/άνοια ab illo dicta affert Baeumlier de Aristoteles Lelire voti den iusserit und innern Sinnesvermogen Paderb. 8 p. . t tot a DI 6. Anno t. II. Distinctionem concupiscibilis et irascibilis virtutis, iam Pythagorae notam Cic. Tusc. IV. i. , Plato cele

non plane Thomisticae definitioni consentiunt. Nam i Plato utramque vim non tam potentiam quam partem animi putat et cognitione et appetitione instructam, irascibilem autem nobilioris esse naturae mediamque inter concupiscibilem et rationem ' a Itaque eosdem utrique affectus saepe tribuit, diversae tamen dignitatis delectationem . . quam Thomas ad solam concU-

piscibilem refert, etiam in irascibili invenit.* 3 Apud Platonem

, μυροc, ut habetur vis altior, plerumque rationi tanquam satelles

adiungitur ad oppugnandos concupiscibiles motus; ' apud Thomam, ubi ad eadem bona utraque ordinata est, irascibilis saepius propugnatrix concupiscibilis virtutis nominatur.' - Asia et minus

quod est terminus aut principium alicuius actionis seu passionis sicut ovis cognOScit agnum, non inquantum Si agnus, Sed inquantum est ab eo lactabilis, et hanc herbam solummodo, inquantum est ipsi cibus. Unde alia individua, in quae se non extendit eius actio seu passio, nullo modo apprehendit

sua aestimatione naturali. S. theol. I. u. 8. a. d. c. in fine.

- cf. Schwane, Dogmengeschichte III., ' Comp. theol ver. l. II. c. 38. Ad imaginationem non sequitur affectus miseriae vel tristitiae ... Ad aestimationem autem sequitur quodlibet Storum an. l. a. r. 3. Argumenta contra hanc facultatem supra proposita attulit Schutχ: Gorres-Geselis chali, Jahresbericli de Sectiones Philosophie 883, cui assentit Schmid in iisdem annalibus a. 188 . editis Thomae sententiam tenent PlaSS- mann l. c. III p. 3 . Commer . . II. p. 8 . e Sch l. c. I. p. das

' De Verit. U. i. a. a.

27쪽

philosophica est divisio, quae apud Ioannem Damascenum,i Auctorem libri , De anima, u* Scotum' invenitur, qua alteri potentiae tribuuntur affectus in bonum, alteri in malum tendentes; nam, ut supra commemoravimus, est eadem ratio amandi bonum ac mali detestandi Ex iis autem, qui Thomam equuntur, nonnulli, ut Suareg realem negant diversitatem. Sed quod hic quidem maxime obicit,- irascibilem nunquam plane contrariam esse concupiscibili cs notam ad n I .), sed ideo solum amare tristia, ut consequantur delectabilia, hoc non multum probat. Etsi enim in omni irascibili affectione malum quoddam suscipitur ad delectationem maiorem consequendam, et ex amore, qui in concupiscibili est, ceteri affectus omnes procedant, tamen id, quod est proprium irascibili et specificum, ex concupiscibili deduci non potest. Nam patienter dolorem ferre amore pullorum aut spe delectationum, id nemo irascibilem brutorum affectum nominat; sed disticultatem et dolorem subire impugnandum. Non , amat tristia ubi irascibilis, non fugit, sed alio modo se habet, qui licet verbis exprimi pro sensibili sua natura disti cile possit, tamen ex simplici in bonum malamve assectione, quam habet concupiscibilis, non procedit Illud ficile eminet, quod Thomas ad ambas vires distinguendas affert, concupiscibilem ad recipiendum, irascibilem ad agendum magis institutam esse. β Cap. III.

De humani appetitus duplici natura.

IT. Ad humanam naturam transeuntibus nobis magna occurrit dissensio, qualis sit in ea et quotuplex appetendi facultas. Etsi enim ceterorum animalium condicionem multo eam excedere nemo est, qui neget, tamen quomodo et in se ipsa distinguatur et a brutorum differat appetitu non multi consentiunt. Et alii quidem

De fide orthod. l. p. c. a.

De anima inter opp. Hugonis Victorini lib. II a. . Me auctore cf. Schwane, Ogmengeschichi III, p. 33T.' In III sent dist. q. n. o. Per hoc in ianuis irascibilis erravitu notat Caietanus In I. II. U. s. a. I. Suare De anima l. V. c. d. H. q. β De Verit. v. s. a. a. c. Una earum, Scilicet concupiScibilis, videtur Crdinata ad recipiendum haec enim appetit, ut ei suum delectabile coniun

28쪽

summa imis confundentes unam volunt esse potentiam, ut Sensistae et Materialistae ceteri vero aut necessarium appetitum et liberam voluntatem distinguunt neglecta sentientis et intellegentis naturae diversitate, aut hanc quidem principalem existimantes, appetitum sensitivum et intellectivum f. rationalem discernunt.

Doctor angelicus ipse quidem concedit, si propriam appetitionis

naturam pectemus, non tam cognitionis, quae illam praecedat, rationem habendam esse, quam ipsius motionis, utrum ex propria procedat an aliena determinatione; et ideo principalem esse necessarii et liberi appetitus distinctionem. Quia vero ex intellectu et ratione libertas appetendi sponte manet, senSitiva autem cognitio etiam appetitui imponat necessitatem, , ex consequentisi distingui posse appetitum sensitivum et rationalem. i Et haec quidem distinctio, quoniam non solum indicat diversitatem, sed etiam, unde procedat, ostendit, apud antiquos fere usitatior est effecta. Sed hoc non omnibus probatur obiciunt enim ad bona etiam

ratione et intellectu cognita saepe animum trahi necessario quodam impetu renuente libera voluntate unde apparere rationalem appetitum non esse eo ipso liberum appetitiam, sed esse potentiam inferiorem, sensitivo appetitui coniunctam, a libera autem voluntate diversam.')Ut in hac controversia, quid rectum sit, inveniamus, primUm quidem, quomodo sanctus doctor intellegat rationalem appetitus nat aram eamque separet a sensitiva videamus deinde illam libertatis esse participem hanc expertem, age, demon StremUS. I S. Contrarios motus rerum cognitione in animis saepissime excitari omnes concedunt uorum alteri magis spectant bonagatur altera vero, Sc irascibilis est ordinata ad agendum, quia per actionem aliquam Superat id, quod Si contrarium vel nocivum, ponens Se in quadam altitudine victoriae super ipsum. Hoc autem communiter in potentiis animae invenitur, quod recipere et agere ad diversa potentia pertinent, sicut patet de intellectu agente et possibili.i De Verit. u. a. a. d. ad . Voluntas ab appetitu sensitivo non distinguitur directe per hoc, quod est Sequi apprehensionem hanc vel illam, sede hoc, quod est determinare sibi inclinationem vel habere inclinationem determinatam ab alio, quae duo exigunt potentiam non unius modi Sed talis diversita requirit diversitatem apprehensionum, ut ex praedicti patet. Unde quasi e consequenti accipitur distinctio appetitivarum virium penes distinctionem apprehensivarum et non principaliter. cf. Hagemania, Psychologie p. IO8, II S, ad

29쪽

corporis sensu vel imaginatione proposita, alteri ad cuiusvis generis bona tendunt praevia rationis deliberatione. Et hanc diversitatem non ibi tantum animadvertimus, ubi in contrarias partes illae vires tendunt et quasi pugnant inter se, sed etiam in iis operibus, quae iunctae perficiunt, sicut si qui voluptatibus deliberata voluntate, instigante tamen libidine se dedunt. Ut vero, quae Sit utriusque motus natura, perspiciamus, id inquirendum est in unoquoque, quod est motionis causa et principium. In ordine

autem appetendi principium et ratio agendi est finis, quippe qui

moveat ad quaevis alia appetenda.J Quare ad appetentis potentiae naturam diiudicandam explorandum est, qualis sit finis, cui potentia est accommodata et a quo tanquam a proprio obiecto e caciter movetur. Et quo finis iste amplius se extendit, eo

sublimiorem apparet esse potentiae natiaram.

13. Atque hic maxima virium illarum ostenditur diversitas. Cum enim utraque bonum appetat id, quod omni appetitui naturale est, alteri haec ratio boni implexa apparet et alligata rebus singularibus, quibus propositis statim excitatur, alteri vero eadem

offertur plane seiuncta a materia et universali motione expressa nec quidquam singulis rebus inest ad eam movendam virtutis, donec ad communem illam boni rationem referantur. Licet enim appetitus inferior ad omnia corporis oblectamenta Sit propensUS, tamen haec ratio delectationis non est illi commune principium, ad quod singulae voluptates referantur, sicut etsi commune visus obiectum est color, singulos tamen colores non percipit ad communem quendam colorem relatos; sed est haec delectatio, quae per se appetitur, iste color singularis, qui videtur. Quodsi finem, quem respiciat superior appetitus, communem et Universam esse dicimus boni rationem, hoc minime est abstractio quaedam et comparatio postea facta, sed est proprio sensu intellegendum;

quidquid enim ad appetendum ei proponitur, priUSqUam OVeat, ad finem illum perte referri et si quid efficit, ex illius accipit

virtute Est igitur non ipsa res, quae alliciat hanc facultatem, sed significitio quaedam bonitatis ex ea ei uigens, non finis ullus singularis, ad quem sit ordinata, sed finis generalis et communissiimus. Duare idem, quod nunc appetit, statim aspernabitur, cum

i De Verit. U. i. a. s. c. Fini enim secundum Philosophum VII. Ethic. cap. . a. med. in operabilibus rationem principii tenet.

30쪽

as ad assequendum illum finem, quae est beatitudo, non iam videbitur ei opportunum. i)2O. Neque casu evenit, quod huic appetendi diversitati duplex etiam cognoscendi modus respondet Inferior enim cognitio, quae Sensibus Xercetur, ea, quae offeruntur, particularibus exprimit

signis et iudiciis discernit ratio autem omnia generalibus percipit notionibus et amplissimis in iudicando utitur principiis. Et sicut appetitus superior nihil appetit nisi ad finem ultimum assequendum, ita ratio nihil cognoscit nisi ex principiis illis omnibus notis . :

Quare et in argumentando, si propioribus rationibus ea, quae Olumus, satis luculenter probare non possumus, ad primas istas et

naturales veri existimationes refugimus, et in appetendo, quidquid dubii occurrit, beatitudine tamquam ultimo fine metimur. Sicut autem in sensitiva cognitione rationibus nihil flicere possumus, ita ad appetitum inferiorem movendum nihil valet beatitudo generalis, sed sola delectatio seu utilitas hic et nunc oblata. a T. Videmus igitur appetitum superiorem cum ratione arctissime esse connexum inferiorem autem eandem naturam prae se ferre

atque cognitionem sensitivam. Diversitas autem ista universalis et particularis actionis sicut diversas potentias requirit cognoscentes, requirit etiam appetentes.' Ea enim facultates, quae rerum Uminfinitam multitudinem tum immensam varietatem sub eadem prorsus ratione comprehendant, ut ratio et olimias, materiae vinculis plane liberae sunt potentiae enim accommodantur proprioi De Verit. v. i. a. I. c. Appetitu Superior tendit directe in rationem appetibilitatis absolute, sicut voluntas ipsam bonitatem appetit primo et principaliter . . . . hanc vero rem vel istam appetit Secundario, inquantum eS praedictae rationi particeps . . . Appetitus vero inferior Sensitivae partis tendit in ipsam rem appetibilem, prout invenitur in ea id, quod Si ratio appetibilitatis non enim tendit in ipsam rationem appetibilitatis . . . Obiectum appetitus naturalis est haec res, inquantum talis res appetitus sensitivi laec res, inquantum est conveniens vel delectabile obiectum vero proprium voluntatis est ipsum bonum absolute.* S. theol. I. u. a. a. I. c. Finis Se habet in operativis, sicut principium in speculativiS. De Verit. U. i. a. a. ad 6. DiverSitas apprehensionum per accidens se haberet ad appetitivas vires, nisi diversitati apprehensionum diversitas apprehensorum coniungeretur; nam SenSuS, qui non est niSi particularium, non apprehendit bonitatem absolutam Sed hoc bonum intellectu vero, quia est universalium, apprehendit bonitatem abSolutam, ex quo diversificatur appetitus inferior a superiore.

SEARCH

MENU NAVIGATION