Divi Thomas Aquinatis de voluntate et appetitu sensitivo doctrina

발행: 1888년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

sa. Et si hanc libertatem non omni videris necessitate vacare, eo minime turberis. Nam sicli aliae animi facultates, ut vidimus, naturalem appetitum habent, etiam voluntas, ut est natura quaedam, et smodi inclinationem accipere debuit; i quae cum amplissima sit et communissima, non obstat libertati, immo etiam liberis actibus ut naturale fundamentum subicitur. Et sicut in cognitione ad eandem potentiam pertinet, intellegere principia et assentiri conclusionibus, quia illud est huius ratio et causa, ita necessaria beatitudinis appetitio non potest a libero arbitrio separari alterive tribui facultati. ' Nihil enim illud haberet, cur ad bona proposita tendat, nisi in natura sua assinitatem quandam boni haberet. Et si conceditur, voluntatem reapse quidem in

omnibus spectare beatitudinem, attamen necessitatem hanc non

ipsi voluntati inesse sed alteri potentiae,' adlauc explicandum est, cur voluntas hanc novam potentiam semper sequatur eiusque desiderium respiciat quod non explicatur, nisi necessarium quoddam erga hanc facultatem obsequium voluntati ascribis itaque necessitas aliqua semper huic manebit. A

est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam voluntates sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia, nisi voluntas in eorum consensionem, quae volumus u De civ. De l. d. c. Ergo argumentatio illa non solide fundatur. - At contrariam istam thomae sententiam Ditis Scotus defendit et voluntati non solum maiorem vim ad assequendum ultimum finem quod etiam Thomas concessita sed etiam altiorem dignitatem et priorem locum in fruendo illo fine tribuit. f. Schwane, Dogmengeschichte tona III.

i De Verit. U. a. a. s. ad . in contr. Voluntas dividitur contra appetitum naturalem cum praecisione sumptum l. e. qui est naturali tantum sicut homo contra id, quod est animal tantum non autem dividitur contra appetitum naturalem absolute, sed includit ipsum, sicut homo includit animal.- De Verit. U. q. a. f. c. obiectum et id, quod est ratio obiecti, ad eandem potentiam pertinent, Sicut color et lumen ad visum. Tota autem

ratio appetibilitatis eius, quod est ad finem, inquantum huiusmodi est finis. Unde non potest esse, quod ad aliam potentiam pertineat appetere finem et id, quod est ad finem.' Hagemania, Psychologi p. ad Was mari sons moli dem illen Euschreibt, das nothwendige treberi amsicli nacti dem voti de Vernulaster annien Ochsten Gute in Aligem einen, gelior dein unu illi tirlichen Stre-

' Quomodo appetitus necessarius et liber in una potentia iungantur etiam a Scholasticis ante doctorem angelicum non eodem modo exponitur Alexander Halensis distingui voluntate naturali liberum arbitrium

42쪽

33. Sed difficilior est quaestio, num praeter generalem Stam

inclinationem, quae per se non est actio, sed actionum radix et regula, etiam necessarii actus particulares in voluntate inveniantUr

Quod quidem negare non possumus, si unc libertas pendeat, meminerimus Libertas specificationis, ut habitum est, iudicium sequitur rationis, quo de rebus oblatis deliberat, quomodo ad finem se habeant itaque si ratio tempus non habet deliberandi fieri potest, ut bonum propositum omnino et unice diligendum videatur, quod maturiore examine minus amabile appareret. Neque tunc voluntati semper copia est actum suum differendi nam haec libertas exercitii, ut vidimus, aliquam mentis reflexionem requirit, quae interdum abest. Fiunt autem eiusmodi motus inconsiderati voluntatis in repentina ac festinata actione, maxime si consuetudine vel habitu ratio et voluntas in quandam partem inclinatae SVnt. Bona enim, quae assueta et quasi naturalia facta sunt, si animo proponuntur, vi examini subiciuntur aut ad ultimum finem referuntur, sed ipsa virtutem finis ultimi ac naturalis quasi indueriant, tantamque voLmtas ex consuetudine facilitatem agendi acquisivit, ut iudicium primum et quasi-naturale rationis statim

quod putat esse habitum rationi et voluntati communem Bonaventura voluntatem naturalem et deliberativani ut duos unius potentiae modo discernit, liberum vero arbitrium et ipse habitum dicit rationis et voluntatis, quo dominium exerceamus de actibus nostris, etiam iis, qui cum nec ESSitate procedunt; est ergo liberum arbitrium aliud ac voluntas deliberativa. Albertus denique liberum arbitrium non solum habitum rationis et voluntatis, sed tertiam praeter eas facultatem esse ait, quae illa compleat ac perficiat. s. Schwane,

i Qu. disp. de Viri. U. I. a. I. c. HabituS, cum Sit per modum cuiusdam naturae, perationem Sibi propriam quasi naturalem reddit. - De malo qU. f. a. n. ad ad Consuetudo facit necessitatem non simpliciter, sed inrepentinis praecipue; nam ex deliberatione quantumcunque OnSuetus potest contra consuetudinem agere; fori Stol. Eth. Nicona d. p. IIII. b. 6. ταεξαίφνη ὲκουσι μὲν λεγομεν, κατα προαίρεσιν δ'ου. VareZ, De volunt et invol diSp. a. Sect a. n. I. Uppono UObUS modi posse actum voluntatis esse necessarium, primo ex imperfectione, ut contingit in actibus indeliberatis, in quibus volunta excitatur antequam ratio perfecte advertere pOSSit . .

Secundo ex perfectione, ut contingit in amore Dei, quem habent beati. Eiusmodi motus necessarii sunt saepe gratiae inspiratione cf. Salmant in I. II disp. Id dub. . Posita illa Supernaturali illustratione ex parte intellectus . . Statini per se loquendo equitur in voluntate aliqui affectus, quo in

43쪽

3 . Sicut autem actus quidam imperfecti sunt in voluntate, quae libero arbitrio non subduntur, ita omnium actuum etiam perfectorum primum principium deliberationem praecedit. Quamquam enim voluntas dicitur se ipsa movere ad agendum, tamen ea, quae omnino de potentiarum motione constant, etiam ad voluntatem adhibenda sunt. Certum namque est Omnia, quae modo in potentia, modo in actu sunt, ab alio accipere primam agendi impulsionem .i Nulla enim potentia se ipsam reducit in actum nec agere quidquam potest vel movere, nisi quod est in actu Quare voluntas se ipsam movere non potest, si antea fuit omnino

in potentia sed eo, quod actu iam appetit finem, ad eligenda ea, Uae pia Sunt ad finem assequendum ipsa se movet.' Sed quoniam ne finem quidem semper actu appetiit quotiens nempe omni abstinet actione V ut ex plena ista quiete et inertia primo excitaretur, ab exteriore quodam impelli debuit. Sic e . . qui medicum arcessit, hoc ideo statuit, quod prius actu appetiit sanitatem;

clam Vero non semper actu voluerit sanari oportet fuisse principium, ex quo velle istud inceperit. Quod si ipsa voluntas esset, prius debuisset actu appetere finem ulteriorem nihil enim movet, nisi quod est in actu. Et si perveniremus ad finem ultimum, ne hunc quidem semper actu voluisset posito igitur Semper O luntatem se ipsam movere, dicendiana esset, ad illum hic et nunc appetendum ex priore eiusdem appetitione eam processisse. Et sic oporteret regredi in infinitum, quod fieri non potest ergo, ut voluntas ex pura potentia eliciatur ad finem primo appetendum, nec ESSE est calasam exteriorem advocari. ' uae non est alia

bonum Supernaturale inclinatur . . Praedictus autem affectuS, cum primo excitatur, est motus indeliberatus, quia non fit ex praecedente aliqua consultatione . . . Ut plurimum S actu necessarius, quia cognitionem Omnino determinatam eqUitUr. S. theol. I. II. U. s. a. d. c. Omne enim, quod quandoque S in actu et quandoque in potentia, indiget moveri ab aliquo movente.' Ib. . . ad . Voluntas non Secundum idem movet et movetUr, unde nec Secundum idem est in actu et in potentia sed inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum, quae Sunt ad finem,

ut Sc. aci ea velit.

Ib. a. d. c. Cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare, quomodo hoc consequi possit et per talem cogitationem pervenit ad hoc, quod potest sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper actu Sanitatem voluit, necesse St, quod inceperit velle sanari ab aliquo movente. Et si quidem

44쪽

nisi Deus, qui, ut solus condidit naturam voluntatis, ita solus intrinsecus et naturali modo eam ad agendum impellit Neque timendum est, ne divina ista motio necessitate quadam clam inducta totius actus libertatem quasi in radice destruat necessitas enim, qua voluntas Deo impellente movetur ad exercitium actus, est plane eadem, quam etiam plena mentis conscientia et sentimus ipsi et volumus. Sicut enim potentiam volendi soli bono universalissimo accommodavit, ita, quotiens hanc potentiam ad actum applicat, per se nihil aliud ficit quam ut actu finem illum universalem appetamus. Exinde autem voluntas ad alia bona amplectenda aut spernenda se ipsa libere movet, quin etiam actualem sinis appetitionem, si deliberare coepit, suspendere potest. Itaque haec divina motio, quae ad exercendum actum requiritur, rertam eligendarum nullum inducit necessitatem .i Neque alii cuiquam praeter Deum eiusmodi in voluntatem potestas tradita est cum enim sit Deus solus, qui tribuit virtutem

ipSa moveret e pSam ad volendum oportuisset, quod mediante consilio hoc ageret ex aliqua voluntate praesupposita. Non autem est procedere in infinitiam. Unde necesse est ponere, quod in primum motum voluntati voluntas prodeat ex instinctu alicuius exterioris moventis. - f. Conrad US, Onam Ent. ad I. II. u. s. a. i. ad 3. Per hoc autem non habetur, quod volunta concurrat solum passive vel quod sit insufficiens ad actum quemcunque, quia nulla Suffcientia creaturae excludit operationem Dei ab ipsa, sed quod in actu voluntati est considerare exercitium, quod est a Deo in ordine ad bonum, et eS considerare determinationem ad hoc vel illud bonum, et hoc est libertate

voluntatiS.

' S. laeol. I. II. u. s. a. f. ad 3. Deus movet oliuntatem hominiSSicut universalis motor ad universale obiectum volanitatis, quod est bonum, et Sine hac universali motione homo non potest aliquid velle sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel

apparen boniam. f. I. II. U. IO'. a. p. ad . De malo V. . a. n. Caietanta Comment in I. II. u. s. a. d. Quamvis primus actu volUntatiSSit ex instinctu dato ab exteriori, non obiecto, sed causa effectiva Deo ipsa tamen iam ex hac sinis volitione se ipsam movet ad volendum alia propter finem, quod brutis non convenit. Ceterum cf. n. s. interdum Deu etiam ad fines propiores voluntatem inclinat animosque habitu quodam e g. charitatis informatos non generali illa inclinatione sed statim ea, quae reSpondet habitui , excitat, ex qua ad eligenda media libere procedant conscia enim SUIDUS, On Omnia, quae volumus, ad communissimam illam beatitudinem revocari Sed ad alia bona, quae cum ea necessario cohaerere habitualiter nobis perSUaSimUS. S. theol. I. II. u. s. a. f. ad 3 Sed tamen interdum Specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum morale c. Sicut in his, quos movet per gratiam.

45쪽

volendi, ipse solus excitare eam et applicare potest naturali modo. Quod eo luculentius probatur, quia velle natura sua nihil aliud est, quam tendere in bonum universale atqui nulla causa particularis dat inclinationem universalem. ut Quare ne angeli quidem ad voluntatem intrinsecus movendam ullam vim habent sed

ea tantum via immutare voluntatem possunt, quod rationi bona quaedam commendant , per modum suadentisu, vel ut nos diceremus: non modo physico sed morali. ' Appetitus autem sensitivus etiam , ratione interioris moventis si viribus creatis subicitur. Ita enim sensitivae potentiae corpori coniunctae Sunt, Ut e concitato et perturbato et imagines rerum in phantasia oriantur et in appetitu affectiones, quae corporis emotionem imitentur, sponte exsurgant. Angeli autem et boni et maligni non solum corporis complexionem perfecte perspiciunt sed pro sublimi sua natura eandem potestatem in omnia corpora exercent, quam de Suo quisque homo possidet; quare assectiones quaslibet in sensibili

appetitu excitare possunt, votivitatem autem ad consensum trahere non possunt.')3s. Est igitur humana voluntas quamvis libero arbitrio singularem ac paene divinam acceperit dignitatem, a Dei ipsius voluntate et gubernatione minime exemta. Sed veluti exeunte capite priori n. g. intelleximus Deum esse ultimum finem, qui in omni voluntatis actu implicite quidem appeteretur, ita eundem hic invenimus primam causam efficientem, ex qua omnis motio voli natatis capiat initium. - Deus ergo, ut simili utar, est quasi

- Ib. I. U. O6. a. a. c. Angelus . . inclinare potest ad amorem Dei vel creaturae per modum suadentis. Ex parte vero ipsius potentiae voluntas nullo modo potest moveri nisi a Deo.' S. theol. I. I. u. o. a. a. c. Tota interior operatio diaboli esse videtur circa phantasiam et appetitum SenSitiVUm. Ib. I. U. III. . . . Natura corporalis obedit angelo ad motum localem. Illa ergo, quae ex motu locali aliquorum corporum OSSunt caUSari, Subsunt virtuti angelorum. Manifestum est autem, quod apparitione imaginariae causantur interdum in nobis ex locali mutatione spirituum et humorum. Ib. I. I. u. O. a. a. c. Similiter etiam appetitus sensitivus concitatur ad aliqua passiones secundum quendam determinatum motum cordis et Spi

De Ver. u. a. a. a. Sicut Deus propter hoc, quod est primumessiciens agit in omni agente, ita propter hoc, quod est stimus finis appetitur in omni fine.

46쪽

sol illustrans et attrahens omnia ad se ipsum desiderio beatitudinis, quo voluntate naturaliter imbuit est etiam radix intima et universalis, vigorem et succum arboribus infundens eo, quod exima potentia dat impulsiones agendi quales autem fructus edere velint, arbores ipsae pro bona aut mala voluntate libere decernunt. 36. Plura ad libertatem voluntatis explicandam et defendendam afferre, ad propositum non pertinet quod nobis quidem demon- Strandum erat, recte ab antiquis distinctionem illam sensitivi et rationalis appetitus adhibitam eaque gravissimum necessitatis et libertatis discrimen minime neglectum aut confusUm SSe, EX COSatis perspectum putamus, quod ex diverso cognoscendi modo diversam appetendi rationem sponte procedere intelleximus. Cum vero multi, etsi satis luculenter illud argumentis probatum agnoscant, tamen animi sui vitam contemplantes affectiones appetitionesque forsan haud paucas inveniant, quae bona ratione quidem commendata respiciunt nec tamen voluntatis actibus similes sunt sed sensitivis, relinquitur adhuc ad appetitum humanum plane illustrandum, ut, quomodo Sensitiva par ex rationis propinquitate amplificetur et ad maiora adaptetur, ostendamus. Qua re non solum omnis dissicultas, quae in discernendis potentiis illis reliquaerat, tolletur, sed etiam altera illa quaestio solvetur, quomodo iungantur inter se et ad actionem vere humanam perficiendam

Cap. V.

De appetitus sensitivi in rationem obsequio.

3T. Potentiae sensitivae, qua propria natura permanere in homine supra iam vidimus, hac ibi fruuntur condicione, ut cum praeparent et adiuvent rationem, tum quasi mercedem huius ossicii maiorem ab illa perfectionem consequantur. Cum enim humana ratio universale non separatum sed materiae coniunctum proprie spectet, omnis eius cognitio incipit a sensibus, e quorUm perceptionibus species, quae dicuntur, intellegibile depromuntur. Quae sicut acquiruntur sensibus, ita non possunt revocari nisi, per conversionem ad phantasmatast quare omnis actio rationis

sensuum indiget adiumenti. Unde procedit, quod ne illa quidem, quibus nulla est admixta materia, ab hominibus cognoscuntur,

47쪽

nisi imaginibus quibusdam huic mundo decerptis exprimuntur. x Sed imaginatio, ita in rationis servitio occupata, ab illustri domina et ipsa maiorem vim et agilitatem accipit. Neque enim paucis

rerum exterarum imaginibus continetur, sed, etsi elementa inde recipit, novas tamen ratione magistra et innumeras ex iis formas

38. Neque minus vis aestimativa ex rationis vicinia perficitur et augetur. Quae cum in hominibus insitae prudentiae dotibus minus instructa sit, quam in multis aliis animalibus, tamen, quia rationis iudiciis se accommodat, ad plura et magis varia, quam in illis, se extendit. ' Primum quidem hac facultate naturaliter iudicamus de rebus quibusdam singularibus, sicut sine rationis inquisitione, quantum temporis ex aliquo momento es fluxerit,aeStimamUS,' et numeriam, quo sonoriam aut verborum modulatio ordinatur, utrum recte procedat an claudicet, naturali quodam sensu distinguimus. Pueri imprimis, qui nondum ratione utuntur, huiusmodi iudiciis instructi naturalem quandam prudentiam in parvis negotiis suis exhibent; et omnino, quae magis ad animalem vitam pertinent ut sexuum mutuae inclinationes , non prius ratione, sed hoc sensu interiore percipiuntur. Deinde vero ea, quae ratio deliberatione et consilio statuit, haec vis ad singularia deducit et applicat quare sicut imaginatio ad res singulares percipiendas peculativae rationi inservit, ita aestimativa practicae rationi ad opera, quae in particularibus versantur, instituenda necessaria est ratio particularis). - uod . . in artibus exercendis usu venit ea enim, quae mentis ingenio inventa Sunti S. theol. I. u. 8 . . . c. Ad hoc, quod sitellectus actu intellegat, non solum accipiendo scientiam de novo, Sed etiam utendo scientia iam acquisita, requiritur actu imaginationis.' Ib. U. 8. a. d. c. Alia animalia percipiunt huiusmodi intentiones Solum naturali quodam instinctu, homo autem per quandam collationem. Et ideo, quae in aliis animalibus dicitur aestimativa naturalis, in homine dicitur cogitativa.' Ib. Et ipsa ratio praeteriti, quam attendit memoria, inter huiUSmodi intentiones aestimativae computatUr. De Verit. U. o. a. s. c. Mens singularibus se immiscet mediante ratione particulari, quae est potentia quaedam individualis, quae alio nomine dicitur cogitativa . . . ut sic fiat quidam syllogismus cuius maior St univerSaliS, quae est sententia mentis minor autem singularis, quae St applicatio particularis rationis conclusio vero electio Singulari operiS.

48쪽

et primo non sine continua eiusdem attentione fiebant, mox adeo in suum usum convertit, ut naturali quodam instinctu promptissime peragantur. Cum vero ista facultas, ut est sensitiva, a corporis pendeat institutione, i facile intellegitur, cur eandem rationis condicionem non eadem semper ad prompte agendum facultas sequatur. Quotiens namque inveniuntur, qui cum rationis acumine et eruditione valde excellant, in vitae operibus mirum in modum inhabiles se praebeant, quia felici huius sensus indole carenti' 3'. Similis ordo inter vires appetiti vas intercedit, cum inferior appetitus, ut est medius inter mentem et corpus, voluntatis imperia ad movenda corporis membra deducat et, quod ad nostrum argiamentum magis pertinet, ex rationis propinquitate ita perficiatur, ut eadem, quae illa sequitur, suo modo amplecti, iisdem, quibus illa delectatur, aliquatenus frui possit. Et sicut ad brutorum appetitum movendum maximi momenti esse vidimus vim aestimativam, ita, quae illi plane similis est, ratio particularis humana plurima est in appetitu superiore et inferiore iungendo, cum bona ratione proposita etiam ad sensibilem appetitum adhibitis notionibus particularibus accommodet. Neque dixeri ea, quae suadente ratione voluntas assequenda sibi proponat, esse sublimiora, quam quibus ille possit moveri. Quamquam enim per se ad rationalem potentiam pertinent, nihil tamen obstat, quin eiusdem hominis etiam pars inferior suo modo ea sentiat et amplectatur. Nam si illud tenes, nihil habere appetitum sensitivum cum bonis illis superioribus, quomodo explicas ipsum

corpus et cognitione eorundem et appetitione saepe vehementer commoveri Annon lepores et facetiae sermonis, quae risummovent, ex mentis sagacitate procedunt, annon lacrymae, Vas

effundunt peccatores contriti, malum, quod ratio agnoscit, expiare

t Ib. Habet determinatum organum in corpore, sc mediam cellulam capitiS.' S. theol. II. II. u. T. . . ad 3. Prudentia conSiStit . . . in SenSU

interiori, qui perficitur per memoriam et per experimentum ad prompte iudicandum de particularibus expertis non tamen ita, quod prudentia sit in sensu interiori sicut in subiecto principali sed principaliter quidem est in ratione, per quamdam autem applicationem pertingit ad huiusmodi Sensum. Ib. V. '. a. a. ad 3. Recta aestimatio de fine particulari et intellectus dicitur, inquantum est alicuius principii, et sensus, inquantum est particularis.

49쪽

volunt, annon furiosa iracundi hominis agitatio iniuriam propulsat ratione perpensam omnes enim eiusmodi corporis immutationes non consulto aut iubente ratione fiunt, sed eadem saepe renuente sponte prorumpunt. Quod autem corpori concedimus, id cur appetitui sensitivo recusemus, non intellego. Neque difficilis est transitus, quo ex ratione motus aliquis ad partem inferiorem propagetur. Omnis enim mentis deliberatio fit comitante imaginatione, ut supra Xpositum est; quare dum ratio bonum aliquod contemplatur, imagines sensibiles illi inhaerentes etiam inferiorem

partem commovent. Et eiusmodi commotiones, Si per se non

consentiant iis, quae ratio iudicat, tamen facile illi accommodantur, quoniam et imaginationis species pro eius arbitrio excitantur et amoventur, et ratio particularis, quam equitur appetitus sensitivus, ad superioris sententiam sua iudicia fingit et adaptat i Sic e g. considerantibus nobis Dei perfectionem primo voluntas ad immensam eius bonitatem diligendam inclinat cum vero eandem Dei maiestatem et benignitatem humana quadam imagine adumbratam etiam imaginatio proponit, inferior quoque appetitus ad amorem et admirationem rapitur. Item aeternis peccatorum suppliciis ratione cognitis voluntas quidem satis vehementer ad quodvis grave peccatum detestandum incitatur; sed potest etiam haec aeternitatis notio exemplis allatis ita explicari, ut sensibili aestimatione, quid valeat, quasi experiamur et tunc etiam sensitivus appetitus tam ingentis poenae timore percellitur. In hac porro intima rationis ac sensuum coniunctione omnium artium vis posita est; quae enim per se rationi soli honesta et admirabilia apparent, ea tam aptis et perfectis exemplaribus sensibus

opusc. i. Intellectus et phantasia passionem efferunt. De Verit. U. 26. a. s. ad 3. Ex aliquo apprehenso per intellectum poteSt sequi passio in appetitu inferiori . . . inquantum id, quod intellegitur

universaliter per intellectum, formatur in imaginatione particulariter. S. theol. I. U. I. a. s. c. Appetitus sensitivus in aliis quidem animalibus natus est moveri ab aestimativa virtute . . . Loco autem aeSt. viri. Stin homine vis cogitativa, quae dicitur a quibusdam ratio particularis . . . Unde ab ea natus est moveri in homine app. sensitivus. Ipsa autem ratio particularis nata est moveri et dirigi in homine secundum rationem univerSalem . .

Et ideo patet, quod ratio universalis imperat appetitu sensitivo . . Hoc etiam quilibet experiri potest in seipso applicando enim aliqua universale conSiderationes mitigatur ira aut timor aut aliquid huiusmodi aut etiam instigatur.

50쪽

commendant, ut iam tota hominis natura in idem ingenuum conspiret oblectamentiam.

o. Quare si Thomae obicitur, ea, quae de sensibili affectuum origine doceat, non posse ad rerum spiritualium amores et gaudia apte applicari, id quanta veritate dictum sit, satis intellegetur. Porro si eadem doctrina, ut qua assectionum varietas fere tota adsensibilem appetitum deprimatur, magis monachi esse dicitur, quam philosophi, i primum quidem respondendum est, non omnes affectus

ad inferiorem appetitum a S. Thoma reduci, Sed iit, mox Stendetur, etiam voluntati suos affectus tribui deinde monachos, simultas affectiones nominaverint sensibiles, adeo se exhibuisse philosophos, ut celeberrimus fere nostratium enixe glorietur, ubi ad similem sed minus distinctam de affectibus doctrinam pervenerit. ' Denique si ista monachiu commemoratio indicare vi detur, affectus a Scholasticis ideo ad vitam sensibilem translatos esse, ut maiore iure damnari et opprimi possent, eo vel clarissime ostenditur, quam sit illa monachiu imago, quae multorum mentibus obversatur, a veritate aliena. - Ceterum iam Plato intellexit appetitum sensitivum posse rationis aliquo modo participem fieri qui cum alteram illius partem (το πιθυιμη τέκον plane carere rationis institutione diceret, ' alteram (το θυμοειδεσ) umbra quadam rationis dosia instructam et nobilioribus affectibus, ut ambitione, pudore, indignatione, imbutam voluit. - Et nonne

Nant, cuius auctoritas tantum valet, aperte ait omnes affectus,

etiam eos, qui bona ratione commendata respiciant, ad sensibilem animi partem pertinere si I. Sed Aquinatis sententia, ut iam significavimus, non ex solo appetitu sensibili affectus animi repetuntur etiam volimias amore et odio aliisque assectibus movetur. Quod quidem maximei S i et oeci, Gesch. d. svchologie l. c. Daher aucti die nichi putrefiende, meli monchis che als philosophische Bestinam ung die Gemuttis et ais olchehabe thren Grund wesenilich in dem silanticli egelirenden Thelle de Menschen. - d. v. Harim ann l. c. p. os . ei de Begri des rabewussienWillens in de bisherigen Psychologi sellite, darum honiate si . . die Er- larun de Lus ais Besriediguit de Willens nichi unbedingi acceptiren, und et ili de Begri de unbe ussie Vorstelluri fellite, darum mussi siemit dein gangen Gebiet de Gesutile nicht Rechtes angulangen. - Haec gloriatio quam Sit inanis, elucet, si pro voce 'unbemusStu ponitur sensibilis; uhabes enim sere Thomisticam doctrinam.' Plato, Tim. o. A. - Ib. I. A. - s. Upra p. d.

SEARCH

MENU NAVIGATION