장음표시 사용
31쪽
obiecto, quod ubi materiae condiciones excedit, potentiam quoque postulat a materia remotam .i Quare et intellectus et voluntas sunt propriae facultates segregatae a cognitione et appetitione sensibili, quae quidem ut in particularibus speciebus continentur, multum pendent a materia.' aa. Ad naturalem hanc appetituum diversitatem pertinet, quidquid in eorum actione contrarii invenitur. Etenim si inferior appetitus cum materia intime est coniunctus, non mirum est quod corporis desideriis facile se accommodat, ubi voluntas, quae sola ratione agit, eadem neglegit et contemnit. Deinde sicut in brutis animae affectionibus corpus etiam perturbari vidimus, ita et nostra appetitio sensibilis cum corporis quadam emotione procedit aut interiore aut, si vehementius erumpit, etiam exteriore suis enim impedire potest, ne anina turbulentis istis motibus agitati imago quaedam naturalis in oculis et vultu, interdum etiam in toto corporis habitu exprimatur Cordis deinde festinata motio, sanguinis
subita ascensio, vultus pallescens et erubescens, lacrymae prae gaudio aut tristitia fusae, tremores et languores, omnes isti diversarum assectionum comites aperte testantur illarum fontem esse potentiam materiae condicionibus implicatam. contra OltantaS,
ut non corporis quendam habitum vel statum requirit, ita gravissime et firmissime multa decernit plena corporis tranquillitate Quod enim in iis, quae voluntate et ratione suscipimus, concreti et turbulenti ostenditur, ex adiuncta, ut postea dicetur, sensibili affectione procedit. ')
i De Verit. U. a. a. o. ad a. Cum voluntas non habeat organum corporale, sicut nec intellectus, voluntas et intellectus ad eandem partem
S. theol. I. U. O. a. a. c. Intelligere autem est operatio penitu immaterialis quod ex eiu obiecto apparet, a quo actus quilibet recipit speciem et rationem. Sic enim unumquodque intelligitur, inquantum a materia abstrahitUr.' S. theol. l. v. i. a. I. c. auaedam cognoscitiva virtus est actus organi corporalis c. Sensus, et ideo obiectum cuiuslibet sensitivae potentiae est forma, prout in materia corporali existit. Ib. I. II. u. s. a. f. c. Nulla potentia sensitivae parti neque apprehensiva neque appetitiva ferri potest in universale quia universale fit peφabstractionem a materia individuali, in qua radicatur omnis virtus sensitiva. ' De Verit. U. s. a. s. c. Inferiores appetitus tendunt in sua obiecta materialiter et cum aliqua passione corporali . . . appetitu vero Superior habet aliquos actus similes inferiori appetitui sed absque omni passeione.
32쪽
et 8 23. Aliud signum, quo natura sensitiva ab intellectu seiungitur, in eo consistit, quod sensus , excellenti sensibiliu corrumpuntur i. e. insigni quadam facta et immodica perceptione minora percipere aliquantulum prohibentur. Ita splendidum lumen intuiti aspectum paulisper omnino amittimus et sonis fortissimis perculsi
leniores statim non animadvertimus. Sensitiva enim cognitio ex materia coniuncta naturalem quandam angustiam habet, super quam impune non sublevatur. Intellectus autem pro amplissima sua natura, quo clarius et diutius altissima rerum intuetur, eo acrius etiam minora perspicit et diiudicat. Idem inter appetitum superiorem et inferiorem interesse videtur. Hic enim vehementibus aliquantum iactatus cupiditatibus aut terroribus perculsus minoribus aut bonis aut malis adeo non movetur, ut quasi obstupefactus et inanimus iaceat ille vero etiam firmissimis consultis aciem et vigorem minime amittit sed ex summorum bonorum appetitu statim ad minima et vilissima, quibus illa iudicataSSeqUenda, descendit. x
De passionibus denique, quae in inferiore appetitu sicut in
brutis ad duas partes reducuntur propter sensitivae virtutis angustiam , in superiore autem neque eadem ratione et varietate inveniuntur neque diversas exigunt potentias, alio loco plura asseramus. cfi I. SeqU. a . Jis sane, quae diximus, satis constare mihi videtur, duplicem esse appetitum animi humani, alterum sensitivum, qui bonis particulari modo cognitis et diiudicatis cum quadam corporis concitatione moveatur, alterum intellectivum seu rationalem, qui finem universalem ratione cognitum in rebus singularibus persequatur nulli obnoxius et immixtus materiae condicioni. Ex quo sequitur maximam esse Superioris appetitus prae sensitivo excellentiam; quo enim causa ad plura se extendit, eo amplior est et perfectior; finis ergo, quae est causa in ordine appetendi, ubi omnia in se
i C. Gent. l. s. c. T. NimiUS USUS delectationum corporaliUm S . . . similium delectationum impeditivuS.C. Gent. l. a. c. a. SenSUS corrumpitur ab excellentia sensibilium, non
autem intellectus quia qui intelligit altiora intelligibilium non minus poteritalia speculari, Sed magiS. S. theol. I. II. U. 8. a. s. c. Accidit quod amor sit laesivus propter excessum immutationis sicut accidit in Sensu et in omni actu virtutis animae, qui exercetur per aliquam immutationem organi corporalis.
33쪽
continet, summa ibi in appetitu sublimitas invenitur. Ex eadem naturae praestantic ut uno hoc verbo attingamus apparet humanae voLmtati reapse finem esse propositum, qui non hoc vel illud bonum sed absolvitam et perfectam continet bonitatem. Non enim conditor naturae ad bonum universale appetitum accommodasset, si eiusmodi beatitudo aut omnino non esset aut hominibus non pateret. Et ideo videmus bruta quidem animalia et pueros infantes, qui adhuc Sensibus tantum tiantur, non raro eo res iam Statii, in quo verSanitar, esse perfecte contentos, qui vero ratione praediti sunt, homines opibus et honoribus etiam copiosissime ornatos nunquam acquiescere sed altiora semper X- petere, dum ad coelestem beatitudinem, quae veram absoluti boni continet possessionem, perveniant. i)Cap. IV.
De libero et necessario in appetendo.
as Appetitus rationalis et sensitivus cum fere in omnibus valde discrepant tum hoc gravissimo seiunguntur discrimine, quod alter necessitati subicitur, alter libertatis est particeps Liberi autem tunc sol iam vere dicendi sumus, si omni et externa et interna necessitate amota ita nos ipsi ad agendum destinamus, ut etiam aliud quidlibet agere vel omnino non agere OSSin US. Atque haec quidem libertas, quae ipsum voluntatis actum respicit, libertas exerciti vel contradictionis appellatur, illa vero, qua de hoc aut illo bono eligendo deliberamus, libertas specificationis. Est autem sententia ab Aquinate summa constantia ac perpetuitate adhibita, totius libertatis radicem in ratione consistere et eandem potentiam esse liberum arbitrium atque appetitum rationalem. '
i Ib. I. II. u. a. a. . c. Impossibile est beatitudinem hominis esse in aliquo bono creato. Beatitudo enim est bonum perfectum, quod totaliter quietat appetitum alioquin non esset ultimus finis, si adhuc restaret aliquid appetendum. Obiectum autem voluntatis, quae St appetitus humanus, Stuniversale bonum, sicut obiectum intellectu est universale verum. Ex quo patet, quod nihil potest quietare voluntatem hominis, nisi bonum univerSalei quod non invenitur in aliquo creato, Sed solum in Deo.' Ib. I. u. s. a. s. c. Ubicumque S intellectus est liberum arbitrium. De Verit. U. d. a. a. Totius libertatis radix est in ratione constituta.
Ib. U. a. a. i. ad T. Hoc proprium est voluntatis, inquantum voluntas est, ut sit domina Vorum actUUm.
34쪽
Quod qua ratione sequatur, ut recte cognoscamUS, primiam Uidem consentaneum est appetitum, qui dicitur, intellectivum non moveri ad agendum, nisi qua praeeat intellectus cognitio. Quam quidem sola rerum perceptione non terminari ex eo equitur, quod cum proprium illius appetitus obiectum sit sola ratio boni universalis seu beatitudo, si ad hunc finem non referuntur, ingulae res omnino nihil praebent voluntati, quo possit moveri Referre autem et comparare aliquid ad aliud est intellectus non simpliciter percipientis sed ratiocinantis, et hoc ratiocinium, Uoniam non ad veritatem explorandam sed ad actionem dirigendam instituitur, est iudicium non speculativae sed practicae rationis appellandum. Cum autem praeter hoc iudicium nulla omnino vis creata ad voluntatis actum eliciendum conferre quidquam possita quidquid enim occulti et extranei aliter ac per rationem moveret, naturam tolleret rationalis potentia ei ex huius iudicii natura totius disceptationis pendet discrimen. Si enim tale est, ut nullam faciat rerum eligendarum copiam, omni etiam appetendi libertas corruit. ab Sed primum quidem haud exigua iam in eo rationalis naturae prae sensitiva ostenditur excellentia, quod illa quidem cognoscens in se ipsam uasque actiones se potest reflectere, quod huic materia quippe impeditae non concessum est. Uomodo enim in iudicando ipsi nos ad assentiendum alicui propositioni inclinare possemus, id quod pertinet ad libertatem n nisi in illam propositionem convertere mentem pro arbitrio liceret Et qui fieri posset, ut diversas boni existimationes, quae deliberantibus
nobis occurrunt, inter se compararemus, nisi istas animi conceptiones, ut quaslibet alias res, cognosceremus Quare si quibus animalibus lianc perfectionem natura recusavit, ut de suis iudiciis
possent iudicare, eo ipso satis dilucide significavit, se nullam sin iudicando propriam potestatem concedere, sed ipsam, quidi Huc pertinet, quod de animi separatis in inserno positis dicitur in qu ab de Verit. a. I ad s. In poena animae separatae duo est considerare: scit affligens primum et proximum. Affligens primum est ipse ignis corporalis detinens animam . . . sed hoc tristitiam animae non ingereret, niSi hoc esset ab anima apprehensum. Unde proximum affligens est ignis ipse detinens
Gent. l. 3, c. 88. Nulla SubStantia creata potest movere voluntatena nisi mediante bono intellecto.
35쪽
bonum et utile aestimarent, praefinivisse. Contra licet iudicium aliquod non eo ipso reddatur liberum, quod ab ipso iudicante cognoscitur Deus enim etiam iudicium illud maxime neces Sarium, quo se ipsum cognoscit diligendum, clarissime perspicit tamen ista facultas est prima condicio, sine qua libertas omnino cogitari non potest. Ex quo efficitur naturam sensitivam, ut cognoscens nequeat in se ipsam reflecti, ita appetentem non posse se ipsam inclinare. Ideo a brutis operibus suscipiendis longa et anceps deliberatio minime praemittitur, sed aut corporis stimulatione statim id agendum impelluntur aut ordine quodam a natura praescripto vel dissicillima quaeque iudicio promptissimo aggrediuntur. Et ut quae nobi notiora sunt; afferamus, commotiones illae, quas in nostris sensibus experimUr, adeo non Sequuntur deliberationem animi ad se ipsum conversi, ut simul nos colligere et recipere intra nosmetipsos coepimus, omnis libidinum aestus mox refrigeretur. Ratio autem, quae praecedit voluntatem, in ipsas actiones suas se reflectit, iudicium illud num satis habeat vim, perpendit, si minus, differt sententiam, aliis accersitis rationibus dubium consilium confirmat, falsum corrigit et immutat. uamobrem ita quidem ratio capax est libertatis, ut non quavis boni existimatione occurrente statim superetur, sed ipsa in iudicia sua inquirere et dominari quodammodo possit. Et haec rationis potestas tam necessario pertinet ad libertatem, ut ubicumque Subtrahitur, quod . . in somno accidit, ibi etiam libertas nulla in-
a . Sed ipsa iudicia illa rationis quomodo voluntati viam aperiant in quamlibet partem se inclinandi, acrius investigandum est. Quae cum ad hoc instituantur, ut, qua quidque ratione ad beatitudinem se habeat, patescat, primum quidem de ipsa beatitudine aut appetenda aut repudianda apparet nullam facere optionem.
i S. theol. I. II. u. f. a. a. ad a. Ex lio contingit, quod homo est dominus sui actus, quod habet deliberationem de suis actibus. De Verit. v. q. a. a. c. Si iudicium cognitivae virtutis non sit in potestate alicuius, Sed sit aliunde determinatum, nec appetitus erit in potestate eius. Judicium autem est in potestate iudicantis, secundum quod potest de suo iudicio iudicare de eo enim, quod est in noStra potestate, OSSUIMUS iudicare. Judicare autem de iudicio suo est Solius rationis, quae Super actum
Suum reflectitur . . . ruta habent aliquam Similitudinem rationi . . . Se
cundum quod habent iudicium ordinatum de aliquibus. Sed hoc iudicium non est eis ex aliqua collatione, cum rationem Sui iudicii ignorent.
36쪽
uod enim a natura insitum est, nulla arte vel ratione evellitur; quare ut voluntas ab ultimo sine cui illam natura adaptavit, declinetur, ne callidissimis quidem rationis argumentis effici potest. Nec serio quisquam deliberat, utrum beatitudinem praeferat miseriae necne, sed hoc tantum perpendit, qua potissimum ratione illam assequatur. Quare si quid de ultimo sine libero arbitrio concedimus, id eo restringendum est, ut singulas, quae ad illum tendunt, motiones omittere et suspendere possit, generalem vero inclinationem abicere non possit quamvis nempe naturale sit voluntati tendere in beatitudinem, non quolibet tamen temporis momento ut actu tendat, obligatur. i Quod autem ea attinet,
in quibus illa beatitudo posita vel quibus acquirenda videtur, in
iis libertas non solum exercitii sed etiam specificationis tunc certe praebetur, cum aliquid putatur e parte cohaerere, ex parte obstare beatitudini eidem vero, ac finis ipse, necessitati subduntur omnia, sine quibus illum attingi non posse evidenter apparet.
28 Est autem ea, dum in terra verSamur, rationis nostrae
institutio, ut nihil fere deprehendat, quod necessari aut pertinere ad beatitudinem aut discrepare ab illa intellegat, sed et optima
respuenda et abiectissima amplectenda, Si non constanti persua
sione, at particulari arbitrio saepe iudicat.' uod partim redu
i Si apprehendatur aliquid ut boniana convenien Secundum omnia particularia, quae considerari possunt, ex necessitate movebit voluntatem et propter hoc homo ex neceSSitate appetit beatitUdinem . . . . Dico autem ex necessitate quantum ad determinationem actus, quia non potest velle oppositum non autem quantum ad exercitium actus, quia potest aliquis non velle tunc cogitare de beatitudine; quia etiam ipsi actus intellectus et voluntatis particulares sunt De Malo U. f. a. n.' S. theol. I. II. U. O. a. a. ad 3. Finis Ultimus ex necessitate movet voluntatem, quia est bonum perfectum, et similiter illa, quae ordinantur ad hunc finem sine quibus finis haberi non potest . . . . Alia vero, sine quibus finis haberi potest, non ex necessitate vult, qui vult finem, Sicut conclusiones, sine quibus principia vera esse OSSunt, non ex necessitate credit, qui principia credit. Beatitudo apud Thomam non idem est ac delectatio quin immo Stenditur I. II. u. a. a. . non posse ullam delectationem Supremum voluntatis finem esse. Beatitudo dicitur summa homini perfectiore I. II. u. . . . , quae consistit in visione Dei delectatio autem ut complementum quoddam accedit. Quare iniuste ei exprobratur, quod omnem honestatem dicat a delectatione pendere.' De Malo qu. . a. n. Cum autem electiones et consilia sint circa particularia, quorum est actus, requiritur ut id, quod apprehenditur ut bonum
37쪽
cendum est ad rerum naturam, ut quae manca sit in plerisque et mala habeat bonis immixta, partim ad rationi errorem, quo ea, quae reapse Optima stant taliaque labe aspersa, pro sua debilitate non recte cognoscit. Quae enim vulgo ab hominibus de siderantur, honores, divitiae, Voluptates, iis veram felicitatem nec contineri nec inveniri, sapientissim ciatque persuasum est; quae autem et per se pretiosissima et ad beatitudinem adipiscendam omnino necessaria esse fide certi sumus, ut gratiam ct Dei amorem, ea mortalium oculis non tam clare conspiciuntur, quin oblabores et molestias, quae antea oportet exantiari possint rationis
iudicio repudiari. Ipsa profecto divinae naturae coelestis contemplatio, in qua sola beatitudinem scimus esse collocatam, vilissimis saepe voluptatibus posthabetur, quia est fere sublimior humana intellegentia et diuturno gravique labore redimenda .i Huic consentaneum est, ne tanta quidem turpitudine mentem quidquam ostendere, ut non igniculum quendam bonitatis vel spem beati tudinis ex illis sordibus refulgentem ratio detegat Mors enim, quae maxime fere timetur, nonne aliquibus ut malorum omnium felicissima requies exoptatur Peccatum, quo omnis verae salutis exspectatio funditus tollitur, quotiens fluxa voltiptate, quam pollicetur, hominum iudicia corrumpit ly)as. Ex dictis facile apparet, qualis sit in iis voluntatis libertas, qui huius vitae miseriam egressi immensam Dei bonitatem perfecte conspiciunt. Qui cum ne dubitare quidem possint, num qua praeter Deum aut contra Deum haberi possit felicitas, eadem
et conveniens, apprehendatur ut bonum et conveniens in particulari et non in universali tantUm. i S. theol. I. II. u. o. a. a. c. Maelibet particularia bona, inquantum
deficiunt ab aliquo bono possunt accipi ut non bona; et secundum hanc considerationem possunt repudiari vel approbari a voluntate, quae potest in idem
ferri secundum diverSas considerationeS.Ib. I. U. a. a. a. c. Sunt autem quaedam habentia necessariam con
nexionem ad beatitudinem, quibus c. homo Deo inhaeret, in quo solo vera beatitudo consistit. Sed tamen, antequam per certitudinem divinae visionis necessitas huiusmodi connexionis demonStratur, volunta non ex neceSsitate Deo inhaeret, nec his, quae Dei Unt.' Neque recte obicitur, malum propter Se ipsum poSse a malitioSissimo homine expeti Est sane contradictio in adiecto, appeti aliquid ut malum: nam eo quod aliquis appetit, declarat sibi illud esse bonum, etsi forte ex hac sola causa, quod in eo libertatem suam vel pertinaciam possit exhibere.
38쪽
necessitate, qua nos beatitudinem appetimus, Deum et quae cum Eo necessario cohaerent, amplectuntur. De iis vero, quibus Dei
possessio non periclitatur, et ipsi plena libertate iudicant, nec verum est, quod quidam voluerunt, Optima quaeque ex variis, quae proponuntur, bonis illis esse praeoptanda . Est ergo in iis libertas similis eius, quae in Christo fuit, qui quidem ut peccare non poterat, ita ad bona diversa eligenda libero utebatur iudicio; immo proxime accedit ad perfectissimum voluntatis exemplar, divinam VolUntatem, quae una necessario diligat suam bonitatem,
quaelibet alia, quorum ad sui perfectionem minime indiget, liberrimo consilio et condidit et conservat. In beatis igitur ex eo, quod ratio omni in iudicando errore liberatur, in appetendo voluntas libertatem si non ampliorem, attamen perfectiorem consequitur. i Contra in damnatis non diluitur error ille, sed confirmatur et immutabilis redditur. Quod enim e vita decedentes intellectu et voluntate amplexi sunt, pro illius status immobilitate summa pertinacia tenent.' Itaque quamvis spernendo Deum
erraSSe Se Sentiant, tamen cum non ipsam Dei bonitatem videant
Sed eum, Sicut nos, cognoscant ex effectibus, qui sunt illis tristissimi nihil obstat, quin deliberata quidem voluntate semper in odio Dei perseverent.' Naturali autem voluntate etiam damnati in Deum tendunt eoque vel maximum patiuntur dolorem, quod naturale istud desiderium nunquam satiabitur. Cum igitur ex deliberata illa Dei contemptione sequatur, ut omnis actio eorum sit perversa et peccaminosa, bene vero agendi potestas omnino ablata sit, tamen libertas specificationis inter singula, quae propo-i S. theol. I. u. a. a. I. c. Cuni divina essentia sit ipsa beatitudo hoc modo se habet intellectus videntis divinam essentiam ad Deum, sicut se habet quilibet homo ad beatitudinem. Ib. u. a. a. . ad 3. Quod liberum arbitrium diversa eligere possit, servato ordine finis, hoc pertinet ad perfectionem libertatis eius. Sed quod eligat aliquid, divertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc pertinet ad
defectum libertatiS. rum Gent. l. d. c. i. Suppl. . theol. U. 8. a. s. c. Damnati ergo Deum percipientes in effectu iustitiae qui est poena, eum odio habent, Sicut et poenaS, Ua S
Ib. a. I. c. Cum natura in eis remaneat, Secundum hoc bona poterit in eis esse voluntas naturalis.
39쪽
nuntur, mala eligendi et libertas exercitii ne in iis quidem de
3o De voluntatis inquisitione ad appetitum sensitivum transeuntibus, quanta sit inter ambo diversitas, exteriore iam habitu vitaeque institutione manifeste significatur. Nam cum homines ad diversissima negotia pro suo arbitrio discedant, quanta in brutis apparet et singulorum ubique terrarum aequalitas et totius generis
mutatis temporibus immutabilitas Quod primum quidem eo possit referri, quod horum cogniti multo paucioribus, quam mens
humana speciebus contineatur. Et revera ad coercendam libertatem multum confert, quod cum ratio humana facultate praedita sit non solum percipiendi ea, quae sensibus offeruntur, sed etiam varias rerum informationes iungendi et praeteritas in memoriam revocandi, animalia sensibus solis instructa, licet rerum imagines animo suo conservent, tamen nec propria inquisitione pristinarum rerum reminisci neque exterarum species immutare aut novas componendo et dividendo fingere possunt. Nec tamen ad hanc rationis praestantiam illa diversitas maxime referenda est. Etenim si animalia sola rerum cognitarum inopia adducta tam paucis contenta essent, harum copia aucta certe actionis quoque limites extenderent. Quamquam auteni et homines et alius generis animalia multa cognoscunt facere, quae ipsa adhuc nescierunt, vix maiorem inde agendi libertatem acquirunt, sed saepe ea ipsa animalia, quae miro quodam in suis negotiis acumine uti videntur, ad nova et insueta delata maximam exhibent stupiditatem. Inde sequitur non simpsicis cognitionis, sed iudicii angustia impedita nihil praeter certam agendi legem ea suscipere a Iudicium autem eorum ideo tam fixum et immobile est, quia non universali nititur quadam ratione, unde ad singularia descendat, sed natura ad res singulares applicatum est Libere enim iudicare de rebus cognitis non potest, nisi qui altiorem boni notionem percipit, ex qua singulas metiatur. Eiusmodi autem notio communis ad solam
i De Verit. v. d. a. I. c. E iudicio naturali agunt et moventur
Omnia bruta. Quod quidem patet tum ex hoc, quod Omnia, quae sunt eiusdem Speciei similiter operantur, sicut omnes hirundines similiter faciunt nidum, tum ex hoc, quod habent iudicium ad aliquod opus determinatum et non ad omnia; sicut apes non habent industriam ad faciendum aliquod aliud opus, nisi favos
40쪽
rationem pertinet. i Ubi autem iuidque ut bonum absolute proponitur neque ad superiorem finem referri potest, ibi singulae res, ut ita dicam, sunt ultimi fines, de quibus non est libertas Neque etiam exercitii libertas, quam homo de fine ultimo habet, brutis de bonis propositis concessa est, quia suam actionem nec satis discernunt a se ipsis nec ad res ipsas ut fines referunt.')Et sicut in brutis nulla libertas invenitur, ita illae quoque appetitiones, quae ex Sensitiva nostri animi parte oriuntur, caeco UO-dam impetu exsurgunt et rationis consilio neglecto, quae sibi
iucunda videantur, necessario moti perSeqUUntUr.31. Hoc igitur vel maxime interest inter rationalem et sensibilem naturam totamque appetendi diversitatem quasi in semine continet, quod huius quidem iudicia a natura sunt ad singula quaeque convenientia applicata, alteri autem hoc solum naturale insitum est, ut in omnibus beatitudinem spectet. Est porro Verissimum illud antiquorum, in ratione totam libertatis radicem positam esse et eo ipso voluntatem libertatis esse participem, quo sit rationis p)Gent. l. a. c. 8. Si iudicans ad iudicandum se ipsum moveat, oportet, quod per altiorem aliouam formam apprehensam se moveat ad iudicandum quae quidem esse non potest nisi ipsa ratio boni vel convenientis per quam de quolibet determinato bono vel convenienti iudicatur.' S. theol. I. II. u. b. a. a. c. Imperfecta sint cognitio est, quae iii sola sinis apprehensione consistit, sine hoc quod cognoscatur ratio finis et proportio actus ad finem et talis cognitio finis invenitur in brutis animalibus
per Sensum et aeStimationem naturalem.
' Quare si, utra facultas maiorem dignitatem habeat, interrogatur, rationi superior locus SSignandu est, cum ab ea omnis persectio voluntatis procedat; quod etiam desinitione illa indicatur, qua homo dicitur animal rationale . re Contra hanc sententiam, quae plane homiStica et Aristotelica est, recentiores quidam Augustinum in medium provocant et laudibus efferunt, quod novam hominis definitionem invexerit atque in voluntate intimam posuerit hominis essentiam ac naturam Harm S, Geschichte de Psychologie Berl. 8ys, p. Siebech Geschichte de Psychologie Gotha 88d tona. I. pars II. pag. 38 ). Nituntur autem hoc uno loco, separatim allato: Voluntas est quippe in omnibus, immo omnes nihil aliud quam voluntates sunt ex quo iam Stoechi(Spehul Lehre vom Men Schen II p. dos deduxerat, secundum Aug. omneS homines nihil aliud esse quam voluntates. Sed ex contextu luce clarius eminet, illud , omnes si non Significare nhominesu, sed affectus animi. Suffcit ea, quae proxime antecedunt et Sequuntur, asserre: Interest autem, qualis sit voluntas hominis; quia Si perversa est, perversos habebit hos motus; si autem recta est, non Solum inculpabiles, verum etiam laudabiles erunt. Voluntas
