De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pRAEFATIO. Romane, id est, pure eleganterque scribendi facultatem nemini, nisi popularibus suis, concessam esse, perhibere haud erubuerunt: & etsi Longolius ideo apud

Italos commorari maluit, quam apud

ciues suos Gallosue, quod coeli in Italia clementia ad excitanda fouendaque studiosorum hominum ingenia plurimum conferre arbitratus est o e Singulae

tamen Europae gentes viros omnino habuerunt, qui cum Italis, immo cum ipsis

veteribus, in certamen mitti potuissent. Natura enim tam iniusta nouerca gentibus his non exstitit. quae licet se non aeque benignam & clementem omnibus hominibus populisque semper praebeat: ipsae tamen gentes almae potius matris beneficia temere saepius repudiasse, siue ingratae interdum neglexisse, videntur. Iudicii certe nihil in plerisque morta itum non est. sunt scintillae ad virtutem, sed excitandae industria humana, ut eius quodammodo essiciamur compotes p .

. . L - Q vid. vita Longolii Epistolis eius praef. quam etiam in Adami vitis philosophor. inuenies p. 6s, seqq.

M Caselius in Laudat. Io. Alberti D. Mesapol. s.

32쪽

PRAEFATIO. Lustania, ut ab extremis Europae finibus

ordiar, Emmanuelem inuarum aluit, cui& ob cultius dicendi genus, & artis Vet rum exemplis firmatas regulas primas inter grammaticos deberi, Casp. Scioppius censuit q). Hieron. Osorium porro progenui virum oratione limatum m xime atque eruditum. Hi pania, postquam non minus ad pristinam ingeniorum gloriam mature satis efflorescere coeperat, praeter Ludou. Viuem, multosisque doctos & eloquentissimos viros

lios r ), quos protulit, celeberrimum

suum Franc. Sanctium merito ostentat:

utpote qui, eiusdem Scioppii iudicio

Minerua ista sua communis litteratorum omnium pater'doctor appellari meruit. Eadem Hispania Italiae Pere. D.Perpini num dedit, cuius eloquentiam disertis

simi

se de veteris ac nouae grammaticae Latinae originudissert. grammat. philosoph. Praem. 6 cons. Frasmi Ciceronian. p. 38i, seqq. ubi ex Lus,tanis Hermicum quemdam laudati in epigrammatibus felicem, in oratione soluta promptum ac facilem, ad argutandum dexterrime dicacitatis. in primis vero conferas velim Αnt. Antonii Bibliothecam Hispanam, Opus eximium. 0 Consultati de studiori rati P. 63. --.

33쪽

PRAEFATI o. '

simi aetatis suae viri admirati sunt. Gadita Pere. Bunesium produxit s), cui Paulus

Manutius maximum acceptum retulit

beneficium, quod ipsiim cum quibusdam misere errantem in recte scribendi viam induxerit sD. Steph. Doletum quoque, infelicem, at eruditissimum, &de Latina lingua optime meritum Virum dedit Gallia: cui Ludou. Strebaeum, stilo plurimum praestantem, debemus praeterea: & quae Romanam cathedram excellenti Minc. Ant. Mureti, finibus suis eiecti, eloquentia illustrari , passa est. Adr. Tumebum, D. Casaubonum, atqueCI. Salmasii , summos post utrumque Maligerum criticos, quorum industriae acerrimique ingenii viribus Latini aeque,ac Graeci scriptores multum debent,

tulisse

s) vid. Henr. Stephani praefat. Bunelli epistolis

praem.

ss) Bunelli aetate superiores atque aequales complures, Latinae linguae inter Gallos studiosos, Erasmus in Ciceroniano suo nominat p.-seqq inter quos IodoeusAarius, Guia. Bu us, Io. Pinus. Nic. Bera ' in, Fr: De inus e in hoc prodigii simile videri potuisse, existimat Erasmus quod quum saeculo non admodum felici totam pene aetatem Accursiis. Ba tholis, ac Baldis contriuisset. in politioribus litteristi senex& seliciter repubuerat.

34쪽

PRAEFATIO. tulisse Galliam, nemini latet. cui Rob. Mephanus, eiusque filius Henricus, Ortum etiam debent, quos immensis suis laboribus Latinae & Graecae linguae tantum lucis attulisse, censent eruditi,quam tum vix in summis illarum ruinis atque casibus eo tempore sperare quisquam aut optare ausus sit Q. Proximo saeculo ad exitum vergente Gallia Latine doctissimis suis summique ingenii ac doctrinae viris adnumerauit Franc. raua forem, & Renatum Rapinum, ambos ex Societate Iesu.

Quod si Bauhursio, Perealeo, & reliquis iustis istis, si Diis placet, ingeniorum aestimatoribus fidem haberem, in Galliae finibus mihi esset subsistendum: Latinae

enim linguae cultum me frustra in vit riori Europa inuestigaturum, praedictae mihi videntur, quando reliquos Europa incolas omnis humanitatis ingeniique e pertes magna laborare supiditate, adfirmant itin. At Anglia,cyaae Thomam Lia-

ι - . crum

H Io. Murmius in praefat. Lexico nilingui praem. it vid. amplissi L Fn Cremeri Vindiciae Nominis

Germanici.

35쪽

pRAEFATIO.crum La . ThomamMorum,Rogerum chamum, pluresque Latinissimos viros alios producere potest, Erasmi aetate Italiam

habuit, & quiddam Italia praefantius subi

quandoquidem tempore, quo elegantiores litterae in Italia prope iacebant, tantam & tam potitam atque excultam do mam ibi reperit Longolius, ut eam admirari satis non potuerit x). Grauissimi certe exstiterunt ibi Maecenates, exteras etiam Musas summo prosecuti fauore. quorum in numero postremo loco ponendus non est D. Coletus, illu

stris

v hunc ab omnibus, qui elementa Grammatices iam didicerant, saepe lectum voluit sua aetate excellen- tissimus Melanchthon, quum post Priscianum unus in hoc genere non solum diligens, sed etiam iudieii solertia & dexteritate excessuille, ipsi videretur. Cris Melanchth. P. SI9. M lib. II epistolan illustr. viror. ad Reuchlin. t. I, a. x in vita Longotii ap. M.Adam. in vitis philosophor. pag. s . Anglia idcirco in Erasmi Ciceroniano non infesta ingeniorum altrix appellatur pag 37o. Vbi plures Latinae linguae studio deditissimi Angli laudantur, quorum numero Guli. Groethus, Ricard. Paeeus, KNin. Polus. Huius laudes cognoueris, in Vita ipsius, rarissimo olim libello, priusquam Londini an. 1696, 8. denuo prodierat: quem, a Ludovico Beccatello Italice conscriptum, Andreas Dudithius elegantissime Latine vertit, & an. Is63 V netiis imprimi curauit.

36쪽

PRAEFATIO. stris nominis, & summae inter seos a . ctoritatis vir: cuius merita Erasmus magnifice in scriptis suis collaudat. Moria. Georg. Buchananum, & alios eloquentes viros inuidis censoribus istis opponere potest. Quales Daniae etiam fuerunt, Sueciae, Poloniae, Borusae atque Hungariae. Dama saeculo XII Saxonem Grammati

cum habuit, qui gentis suae historiam ita

splendide magnificeque contexuit, ut Erasmus vehementer sit admiratus, unde illa aetate homini Dano tanta eloquendi vis, & tam mira verborum copia ac figurarum varietas. Superiori saeculo OL Borrachii in primis eloquentiam &singulare Romani sermonis vindicandi. studium cunctae Europae admirandum praebuit ' . Polonia omnem accuratiorem Latini sermonis cultum inde a. medio XV saeculo usque Suecia debere videtur: siquidem Rex Ca mirus IV, Iagellonis filius, ut omnibus Latinae lin- guae rudibus Polonis omnem ad honores

c in

y in Ciceronian. p. 3 4. ') vid. Io. Molleri do- tissimam praefationem, de Gentium Borealium in Litteras Meritis, quam Bibliothecae Septomtrionis. Eruditi praemisit, pag. 69, sm.

37쪽

pRAEFATIO. in patria adscendendi spem ademerit, Caroli Canuti, Sueciae Regis, exemplo Romanique sermonis studio adductus esse, dicitur. Nam quum hic linguae, quae polonis patria est, imperitus Casi-

mirum Regem in conuentu Dantisti habito Latine allocutus esset, neque vero ipse Rex, neque procerum qui Spiam, Latine respondere valuisset i ita, ut quidam ex monachorum vulgo interpretis munere perfungi deberet: Regem suae suorumque ignorantiae tantopere sup- pudebat, ut subiectis serio imperaret, ut in lingua Latina addiscenda multum operae deinceps collocarent. Quo edicto factum perhibent, ut singuli ferme

amplioris paullo conditionis in Polonia homines Latinae linguae postmodum puduerint & quidem tam exquisite, Ut

eruditi Polonorum hac in re iudicium maximi faciendum censuerint semper, plerarumque aliarum gentium anteponendum. Enimuero etsi Gallis & It lis non parum quoque tribuendum Videatur : Polonis tamen non minus, nisi plus forte, tribuendum esse, existimant 3 quum

38쪽

PRAEFATIO.

quum ad nullum disciplinae genus, quod

a studio dicendi iuuentutem longius Mmouere videatur, sese conferant. nec

enim iure ciuili Romano discendo distineri eos, addunt, quum suis legibus vivant, & ad commentarios iuris ciuilis vix umquam respiciant, sed statim a pueris Latinos scriptores lectitent, & ad imitandos eos sese comparenti longinquas

eapropter regioneS adeant, domi per

multa illo sermone tractanda suscipiant& perficiant: denique laudem non vuAgarem in Latina eloquentia ponant.quod illas, quamuis totius Europae cultissimas genteS, non facere, sciamus, in patriis linguis expoliendis ita occupatas, ut Latinam negligant, & aspernari interdum videantur ZJ. Non multo minorem, vel aeque magnam potius, in Latina eloquentia laudem posuerunt superiori tempore Polonis finitimi Hungarie quorum popularem, Andream Dudithium

C 2 cun- ψ Caselius in orat. funebr, Andr. Mylio scr. G. 2, a. de Polonicae nobilitatis in elegantioribus litteris addiscendis insituto agit etiam Rein. Rei neccius in praefatione, Adnotationib. Io. Glandorpii in M. T. C, aeron. lib. VI epist. ad familiares praem. P. I 8I.

39쪽

PRAEFATIO.

cuncta Europa XVI sarculo suspexit, ut virum ingenio omni scientiarum genere exculto, iudicio, rara Latine scribendi dicendique facultate a) : siue, ut alii eum Vocarunt b), omnibus animi &naturae muneribus refertum, omnisque politioris doctrinae atque elegantiae principem. Enarrata hactenus, Thom.

Bartholinum vere scripsisse c , qu dammodo testari possunt: Patria, seu natale solum, ingenii foecunditatem prodet,si vel externoPhoen calore incalescant, vel interno pectoris etiam inter frigidos

Getu, algentemque perpetua niue Bor am calore excitati vim mentis exserant.

Ad Belium quod attinet, cultissima regio quam plurimos semper non solum fouit,

Stoekken Thuano enucleato, P. II, p. ii. it. in Elogiis eruditorum ex Thuani historia collectis & Gallice cum additionib. ab Anci Teisserio editis: P. II. P nq, seqq. b) Io. Mich. Brutus in ep. lib. IV, p. 436 edit. Berol. In Hungaria Erasmi aetate Iacobiu Piso vixit, quem is in Ciceroniano suo pag. 38r suriosum eloquentiae Tultianae candidatum appellauit. Vbi simul ostendit, Sarmatiam habuisse,qui in eloquentia contemni

non queant.

H differt. de Libris legendis p. 3s.

40쪽

PRAEFATIO. fouit, sed etiam ipsa progenuit,eloquentissimos viros, qui, ipso liuore fatente, praeciare de Latino sermone meriti Lint d , inter hos sunt: Erasmus Rote-

rodamus, Hadrian. IImius, Ant. SchoruF,

mus Gruterus, M'. eriusBox hornius, Domin. Baudius, Pere. Cunos. inter

eos, quos fouit, & quos Germaniae debuit Belgium, principes fuerunt Gerh.

M. VossuN, D. Erider. Gromulus, Io. Georgius Gravius. Praeter quos triumuiros si patria nostra nullos plane Latinitatis tulisset vindices, quorum tamen tulit sane quam plurimos : eorum merita tanta omnino esse videntur, ut illam ab iniuriosi maxime in Germanos Steph.c 3 Dole

M Hollanaeiam quidem suam haud inscecundam bonorum ingeniorum parentem suo tempore fuisse, tradidit Erasmus, at neque bonorem eloquentiae tum habitum ese, 9 voluptates indolem non temere matur ere fluisse, retiatus est in Ciceroniano suo, p. 37 . ex Zelan is ob Tullianae dictionis facilitatem laudat A, Bariandum e postquam Guil. Gannuum in epistolis Atticum, in carmine bonum, praedicauerat: p. 376 exclamat : O scelerate luxus, quantam felicium in niorum vel corrumpis vel abrumpis f Multa tum felicia admodum Belgii ingenia collaudat Erasmus, plurima de se ipso proferens.

SEARCH

MENU NAVIGATION