De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PRAEFATIO.um, historiam ita continere,Vt, qui uno- quolibet tempore viri boni, docti ac praestantes vixerint, & quid docuerint atque moliti sint, vix aliunde melius possimus cognoscere. Cum primis vero multa ex D. Caselii exquisitissimis monimentis posterioribus Commentariorum horum capitibus inserui. quo enim pauciores diuini huius ingenii m nimenta cognita habere, mihi persu debam, eo gratius Lectoribus me facturum, putabam, si plurima ex iis adducturus essem : quibus, tamquam grauibus excellentissimi viri, cuius similes Germania paucissimos progenuit, dictis,

Commentarios meos exornare, & rebus

singularem fidem facere ego posse, mihi videbar. idem de Melanchthonis, Cam raris, Murmisque iudiciis mihi visum est. Quamobrem te minus peruerse interpretaturum esse, confido, Lector, quod, dilucidis saepius tot testium verbis insertis, stilus inaequalis maxime reddiatus sit: quum enim permagni inte dum referat, quis dicat, credebam, fore, ut summorum virorum testimonia, ipsis

62쪽

PRAEFATIO. plerumque verbis, quibus usi stat, retentis, legere malles, quam minus interruptam, meisque verbis, id est, tenui atque exili admodum dicendi genere,

concinnatam rerum seriem cognosco Te. postquam minus aegre ferre constumi, si fuerint, qui centonem me conscripsisse, obganniuerint: talis enim, qui omnibus ac singulis, nostro praesertim saeculo, satisfecerit, natus forsitan non est. Quod si vero etiam fuerint, qui in iis, quae a me adiecta sunt, plurimum, quod ad Latinitatem spectar, d siderauerint, sic habeant rogo, me nihil,

nisi Latini sermonis amorem, prae me ferre, tantumque abesse, ut magnam ius venditem cognitionem , Ut parum etiam exercitatum in eo tironem me esse, confitear.

De reliquo, quum filioris litteratura hi nam Megantibus viro ingratam

esse non posse, quae iuuentutis iudicia de smiaris rebus formare queat, Caselius ti Melanchthon , quorum iudicia instanplurimorum habere me, modo confir- maui,

63쪽

pR FQΙΟ.maui, censuerint. & quum exempla , eorumdem sententia, non minus in hominum animis e cere queant, quam δε-ctrina atque praecepta e dum bonae na turae cogitatione atque admiratione virtutis in viris praestantibus maxime exsuscitantur incendunturque : &quum tempora, tum homines, tum eω iam actiones & studia conferentes, meliora voluntate recta & sano consilio Gaigunt, & deteriora declinant. Haec inquam, quum ita sitnt, & quum sudio

Uum commemoratio, ac rationis, quam in

Iaude per litteras consequenda inierunt maiores, indicia, sudiosis non minuae con-aucere, iudicarit Melanchthon, qu a Migatoribus 'at agemata F confitia ν rerum Ducum nosse ei neque meos hos Commentarios , qualescunque etiam si

fuerint, tibi, benevole Lector, iniucum dos fore, confido. Adductis modo argumentis & hoc accedit ; quod sit mi isti duumviri haud leuisssimis adnumerarunt: quod, nisi superioris aeratis

Urer mus, verendum fit, ne nos littera

64쪽

pRAEFATIO. rum decora, polyta ac vemse renitente facie leuiter nimis adficiamur. Vel ipsis diis prudentis simorum virorum iudiciis me patefecisse, arbitror, quorum gratia Commentarios hos conscripsi rim. Neque doctis videlicet, neque indoctis, eos contexui. nam doctOS, copiosis bibliothecis instructos, istos non

curaturos, scio 3 carere certe istis pote, runt: indoctos, velut ignorantes, & Optimae linguae inimicos, eos contemptum ros esse, praeuideo. Si unum & alte. rum litterarum studiosum ad Romanum sermonem amandum, & accurae, tius addiscendum opera hac mea adduxero, satis habiturum me esse, confirmo;

siquidem haud leue eius pretium tulitatum ego mihi videbor.

Priusquam verbosae satis praefationi finem imponam, non possiim, quin toadmoneam, Lector, ne fidem habeas iis , qui doctis persuadere adhuc ausi sint, me sub Iam Gregorii B tulit nomine latere: cuius binae Episoia de Aug-

65쪽

PRAEFATIO. s. sibilavera Molfenbuttesensi, Serem Ducis Antonii Vbici Secessu in Salinarum Valle, & aliis rebus, superioribus annis

prodierunt. Iis potius credas velim, qui Ioannem Georgium Burc haia, se trem meum minorem natu, sub nomine isto latitare , adfirmarunt. Nam, licet laesum me non sentiam, si quis binarum epistolarum istarum auctorem me habeat 3 Vtpote quas nonnulli haud improbarunt , honorificam e rum facientes mentionem: & quas ipsi aduersarii perquam eruditas s fingulari

rei litterariae antiquitatis noritia refertas appellare haud dubitarunt i quarum auctor eruditione perquam pra-sans videatur. suum tamen guique tria huendum esse, existimo. Verendum praeterea fuerat, ne minus candide ac

sincere quidam de hisce Commentariis meis iudicaturi fuissent si eorum & commemoratarum Epistolarum unum eumdemque auctorem esse , sibi persuasi sent porro : quamquam, si quis aequi censoris ossicio perfungi voluerit, non

' - . tam

66쪽

πRAEFATIO.

tam quis Fribat, quam quid seribatur,

considerandum ei esse, putem. Quod quidem ille non fecisse nuper videtur, qui quum meae de celeberrimi Cestarii obitu Epistolae in scripto quodam mentionem faceret, & persuasi im sibi haberet, Ianum Gregorium Betulium, cui forsitan non fauet, eius auctorem esse: me rei cuiusdam insimulauit , cuius

ipse mihi conscius profecto non sumi& cuius ii, qui antea de eadem Epist la publice iudicarunt, me haud coarguerant. qui ipse alias Epistolam ten

em valde habeo, festinante calamo mianusque hilari animo scriptam, qua Optimi viri vitam adumbrasse neutiquam mihi visus sum, nedum expressam eam a me esse, cuiquam persuasum volu rim. Quando vero Betulium me esse, negaui, caue existimes, me, libera de Commentariis hisce iudicia quodammodo reformidantem , ea praelamine

huiusmodi declinare quas1 studuisse Liberrima cuique iudicalidi de istis sit

potestas: cogitet modo, quorum gra

67쪽

pRAEFATIO. tia ego eos composuerim , id quod paullo ante exposui: & sciat, me nihil fere in ipsis tributum mihi velle, quam industriae nonnihil in colligendis eruditis morum virorum de Linguae Latina amore a Germanis culto iudiciis ; temporum serie in disponendis iis a me obseruata : si quis Contradicere his voluerit, id per me sibi licere, credat. Tu autem, benevole ac candide Lector, vale, & conatibus meis, si merentur, fa-ue , qui ad nullam plane rem aliam, quam ad linguae praestantissimae sudium, neglectum hodie ac contemptum fere, pro imbecillis viribus meis adiuuandum, spectant. t f

68쪽

ELENCHVS

, CAPITUM.

T E Latinae linguae per diuturna bella

crebraque commercia in German

am translato, sper quatuor amplius δε- cuia continuato ibi Uu. ab ipso scilicet

empore iso, quo Posuis Romano cum Ger- . manis res esse coepit, ad horum usque i ,1 . Romanas prouincias, ac imam Italiam, Rrbemque irruptiones.

CΛP. II, , ostendit, nubia, ut reliquae doctrinae, si Latinae etiam linguae, neque cognitionis, neque usus cuiuiaam, per quatuor sequem, ria faecula in Gzrmania, praesertim qua adseptemtriones spectat, exsitisse ves gia r es usos, qui ex Gallia, ubi lingua Rustica viguisse monstratur, m auseralem Germaniam Christianam religionem propagatum aduenerint, de lingua Latina bonisque litteris excolendis parum cogitasse I Monachorum enim istius aeraris mores fuisse Iove corruptissimos.

i Lux exeunte VIII, cae ineunte usaecu-

69쪽

ELENCHVSA, Germaniae in litterarum Latinique sermonis studio augusissimis Caroli M. auspiciis oborta, pausio psita denuo obscurata es, ut per quinque amplim insequentia saecula summa ubique exsiterit ibi Latinitatis purae castaeque ignoramria e cuius haud obscura adferuntur ste-eimina. in densissimis tamen tenebris ingenia quaedam puro atque eleganti dicendi genere conspicua, tamquam lucidis ma emisere sidera. Ipse Fridericus ΙΙ Imperator de litteris euehendis bene meritus es: cuius Cancellarius Petrus de Vineis ingenio, doctrina, eloquensia praefantis mπι aetate sua habitus es. Brevi fi muI disquiritur , quo temporeis Germanica lingua in publicis litteris imbulisis conscribendis usurpari coeperit ;

s quid industriae monachi in deseribem

dis libris cosiocarint. Pauca demum de carminum genere , siue rhythmis, quibuν faecula ista mirifice deoctata sunt, enam rantur , nonnulgorum supra saeculi mores elegantium poetarum mentione iniecta. .

70쪽

Barbaries integro pί- seculo pos Gem

mania eiici coepit, quam ualia penitus rat eiecta. quare Germanserum nom n huius ciui D. Ant. Campano inuisum maxime fuit atque detestabile. Io. Regio- montanus, Georg. Purbaehii discipulus,

suo demum Germanos inuitauit exemplo ad Latinae tinguae bonarumque litterarum ciatum ex Balia petendum. Petite hunc inde eirca annum eD CCCCLXXVIRud. Agricola, vir de cuncta Germanaapraeclare meritus e qualis laus etiam δε-

tur Rud. Langio, mestphalo, cuius p pulares fuerunt Alex. Hegius, s Ludoin Dringebergius: quorum issse Germaniam inferiorem, hic superiorem ad Latinam Linguam diligentius addiscendam po duxit e ex euius schola una cum pluribus excesientissimis όominibus prodiit Io. Reuchlinus cuius incredibilis in lite rarum linguarumque sudiis inter bar faros etiamnum Germanos sabinendis, s contra Colomenses sophistas des nisn-His, uesecepta cura atque pericula recen

ientur ; verbo a satis de s delibus eius

SEARCH

MENU NAVIGATION