Elementa chemiae, quae anniversario labore docuit, in publicis, privatisque scholis, Hermannus Boerhaave. Tomus primus secundus. ..

발행: 1732년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 화학

71쪽

recenti, ut in praecedenti erat inditum. Additurque, si opus est, tantum aquae, quantum requiritur, ut liquoris adherbam proportio sit, quae ihi descripta suit.

3. Tum vasis aretissime clausis totum hoc compositura fovetur , trium nychthemerorum spatio, calore i so graduum t ut ita in proprio liquore macerata herba tanto tem

pore aperiri, solvi, ad facilem virium propriarum dimissionem disponi queat, dum in humore suo ita resolvitur. Vo-eatur haec Digestio. Qitae tanto tempore continuata, multum prodest; si nimis longo tempore continuatur, mutatio in nem inducit, quae in putrefactionem tendit. 4. Peragitur tum destillatio eadem lege, ut in praecedenti Processit; ita tamen, ut cautius, pauloque lentius proce in

das in initio: quia liquor ille herbaeeus jam spissior, adeoque longe flatulentior , tumidiorque , ad ignis impetum ἔunde facilius quoque ebulliendo sua vasa transilit. Sed postquam forte dimidiata pars aquae inde eliciendae ablata fuit, tum citato magis igne prudenter uti licebit. s. Si, rite observata lege prius data, pergitur ita in destillatione, quamdiu aqua prodit prima descripta in opere Proximo, tumque statim absistitur ab ulteriori destillatione;

itinc aqua haec alba, crassa, odorata, sapida, spumosa, turbida, magis erit, quam aqua prima, in praecedenti Proeesse. Quin etiam longe diutius vires suas, magis quam in praecedenti divites, conservare poterit. Unde propria Virtus euique plantae, quatenus in hoe volatili odorato contunebatur, fortior habetur longe, quam praecedenti modo. Sed etiam liquor, a destillatione hae secunda superstes multo meracior est decocto primo. Quoniam vero Opus hoc repeti potest, quotiescunque lubet, obtinebitur semper generosior liquor vice ultima, habebitur quoque validius eX-tra tum residuum. Qitare progrediendo tandem conficitur Pulcherrima medicina. Etenim hoc anno i 73o ita Melissam quarta ct decima vice sie tractavi: ut vere disce rem, quid nanciscerer φ aqua sie educta balsami odoratam Melissae fragrantiamin gratum saporem, exhibebat, ut sane odorantem reficeret S gustantem; nec mirum, virtus quippe de multis corbibus Melissa plenis una arctabatur lagena UOlatilis, altera in fundo alieni remanens inspissataque, sapori. austeri, grati, roborantissima vi praedita, aliam lage

72쪽

PARs I. IN VEGETANTIA. nam modo replebat. Si ergo bini liquores uiisti forent, jam ingentis copiae haberetur, quoad vires singulares plantae compendium. Operatio haec ipsa Cohobatio appellatur ab Artificibus, forte a coaptando dicta. Unde, non modo optimae Aquae stillatitiae sic parantur pro medicina, sed di

Extracta optima, ct ex horum apta misceta virium integra rum compendium, vix alia ratione imitabile. Nam non multum mutatur plantae nativa potestas in hoc opere; minus certe, quam quidem aliis modis. Licet bene noverim aliquid mutari tam diuturna applicatione coctionis ; attamen nativam in his aquis indolem vel sic praecipue manere, una cum virtute propria, odor, sapor, efferuisque docent. 6. Atque hinc Didem certi sumus, herbas vere Ammaticas, quarum medicata potestas inprimis quaeritur, liabeturque in hac earum parte, quae calore ebullientis aquae Volatilis est, tune arti possibile esse, has virtutes ita cogere auctas, collectasque, ut longe essicaciores evadant hoc artificio, quam a natura obtineri possunt. Neque dari limitent in his, sed semper repetendo opus intendi posse usque adeo has facultates , ae Artifici placet. Quae sane eximia est Chemiae potentia. Dixerat Paraeelsus, sibi experimentis scitum , in Melissa hospitari virtutem prorsus propriam, specificatam dicebat, quae insinuans se humoribus eorporis humani, instauraret iis jam senilibus novum juventae vigorem, hacque ratione Podagram exstirpare radicitus. Paria honus Isaeus Hollandus promiserat. Si vera sunt virorum dicta, erbdiderim, me hae arte exhibiturum compendiciunitas vires fortissimas, hujus herbae in hac aqua, cujus in meipso pulcherrimos effectus deprehendi jejuno ventricu- Io potae. Sane in Melancholicis, Hypochondria eis, Hystericis, Chlorosi laborantibus, palpitationi cordis obnoxiis , quoties mala haee a spirituum perturbatione magistquam a materiae morbificae mole aggesta, pendent, vix parremedium reperies, quamvis pretic sum sit satis: Ment,aeerispae herbam, ter, quater, cohobando, redegi in liquorem halsamicum , penetrabilem, qui in roborando debili ventriculo, in frigida, lenta, mucosa, pituita stomachi, in vomitii hinc orto, in Lienteria remedium dabat incompara-hile, promtissime succlirrens laborantibus, ut nihil supra.

Quid memorem de aqua, quam ita paravi ex Limonii corti-

73쪽

cibus, quae sane fragrantia, saporis aromaticolati penetrabilissima suavitate, flatus, syncopas, languores, cordis abnormes motus, Ocysssime depellebat, vel parva copia. Sed &Absinthii recentissimi crebra eohobatione parata, quam felieiter bilis defectum supplebat, languenti opitulabatur onficinae Chylopoletieae, vermes necabati pellebat. Sabinae frondes, quas coram Vobis sic tractabam, aquam dedere eo hobando paratam, quae omnes nervos simul impetu vix credibili eommovebat. Hinc inter Ecbolica, Emmenagoga, Haemorrhoidas moventia, calefacientia, remedium puleherrimum, si modo adhibetur, ubi convenit. Nunquam de. praedicabo Rutae aquam crebra repetitione paratam pro di. gnitate satis. In Epilepticis, Hystericis, curandis, in vene

no pellendo, in sudoribus & diaphoresi pellendis, quid

praestantius Taceo aquas, quas ita confeci, de Juniperibae eis, de Thuyae frondibus, quibus tantum boni in Hydro. pe eurando, de floribus Chamae meli in expugnanda tertiana. Neque enim modus foret, Vosque harum aquarum plurimas, explorationi vestrae expositas, examinavistis, probastis. Ego igitur puto, satis superque hinc jam constare veram, adeoque & optimam, methodum Aquas Chemi eas stillatitias conficiendi. Nisi quod regulae quaedam requirantur, quae dictent singularia quaedam observata, quorum admonitu Artifex aptus evadit exempla haee hina data gentraliter applicare ad quascunque herbas, quae pecu- euliare quid requirunt. Has ergo Vobis propono.

i. Herbae aromaticae, bali amicae, oleosae , resinosae, resinosae - gummosae, graveolentes, atque diu admodum

propriae fragrantiae inprimis tenaces; quales pro exemplo sunt Arbor vitae, Aurantium, Hympus, Juniperus, Laurus, Majorana , Melissa, Mentha, Origanum, Pinus, Phalegium, Rosinarinus, Salvia; hae, inquam, & similes in iam-hra leniter siccatae parum, dein sussicienti, supra defit ita, copia aquae uer septuaginta horas, vase clauso, calore Isograduum, digestae, deinde autem lege artis destillatae,

dant aquas optima S.

2. Quando autem aquae desiderantur ex Corticibus, Lignis, Radicibus, Seminibus, valde densis, ponderi,sis, resinosis, rigidissimis, tenacillimis, tum debent haec pritis per tres, quatuor, pluresve, septimanas, calore 96 gradiarim,

74쪽

vasis persecte clausis, cum idonea aquae copia salsae, foveri, macerari ut aperiantur ad felleiorem destillationem. Sal vero marinus additur tam copiosus: partim ut tanto magis aperiantur, sed inprimis, quo cohibeantur a putrefactione, quae aliter tam longo temporis spatio, huc requisito, in hoe necessario calore, certo contingeret, Odorem, saporem, vires quaesitas, prorsus perderet. si v. g. ex Ligno Agal

loelii, Asphalathi, Buxi, Cedri, Guajaei, Iuniperi, Rhodii,

similibus, aquae tales elici debent. 3. Herbae, quae late, statim, odorem spargunt, brevique illum perdunt, debent ilico, postquam apta tempestate lectae sunt, destillationi eommitti, neque ulla digestione jurantur. Borrago, Buglossiim, Jasinina, Lilia alba, Lilia convallium, Philadelphus, Rosa, Tisiae flos, non ferunt ealorem, digestionein, moram. Sed & ligna talia dantur: sane seobs ras Sassa fras, si aquae incoquit, brevi vires, odorem, saporem perdit; Gua jacum diu ebulliendo decoctum

reddit melius. 4. Vires plantarum adstringentes, alentes, antalea linae, antisepticae, consolidantes, demulcentes, emollientes, ia. rinosae, gelatinosae, refrigerantes, stipticae, nunquam hae

arte aquis his communicari queunt; sed quaerendae in tota plantae compage, vel in parte ejusdem fixiore- Ergo Pharmacia levanὸ a tot frustraneis laboribus praeparandi tales aquas. Contra Medici monendi sedulo, ut in infusis, decoctis, defrutis, sapis, tales vires quaerant. Nonne ridiculus, qui in aqua stillatilia Hordei inerti, vappidaque, nutrimentum vel leve quaerit i qui in aqua de carne concisa Ca- ponis nauseosa alimentum obtinendum putati Quis pulcherrimas Aeetosae ipsius virtutes in ealidis, laxis, putriὸ is, scatenti bile oppressis, aegris quaeret in aqua destillante de hae herbal Inimitabiles plantaginis vires frustra aquae ejiisdem imputas : proscribendae ex arte sincera aniles hujusmodi, ct pueriles, ineptiae. Seria serio ls. Aliter longe seres habet in illis herbig, quarum vere cognita virtus unice haeretin illa parte plantae, quae calore non excedente χl4 gradus sursum separari a planta potest: Ibi enim in aquis his, rite paratis, omnis illa desiderata facultas sedet ; quae decoctis, extractisque, perit. Sane virtutes adeo laudatae in floribus Lavandulae, Liliorum convallium,

75쪽

Rutae herba, contra eas Epilepsiae species, quae ab impetu turbato liquidi nervos oriuntur, in aqua stillatitia haeret, decocto, extractoque periit prorsus Antepileptica Paeoniae vis in deeocto manet, in aqua deficit. 6. Reperiuntur plantae medicatae, quarum Vires medi-einales haerent in parte volatili, dicto caloris gradu, ita tamen, iit, his ablatis per destillationem, adhuc in residua herba, ejusdemque decocto, remaneant aliae virtutes, etiam facultate medicinali divites: quare neutiquam abjiciendum est hoc postremum, decoctum; verum illud moderato calore, lato vase, in spissandum, ut incorruptum servari queat. Hocque postea miscendum erit cum illa aqua; unde tum ambae virtutes adunatae potestatem plantae exhibent. Absinthium, Artemisia, Carduus benedidius, Centaurium minus, Chamaedrys, Chamaenaelum, Chamaepytis, ROD' marinus, Salvia, Scordium, ct multae. aliae herbae hue referuntur. Hoc autem herbarum genus fermentatione exqaltatur ut pulchriores aquas largiatur stillatitias, sed tum iii spissatis postea illarum ieeis, vel parcior inest, aut a nativa indole magis degenerascens, succuS. . Sapor acidus, amarus, austerus, dulcis, fatuus, raruus de plantis adscendere destillando solent, sed fere manent in extractis. In Absinthio, Chamaenaelo, paucisque aliis adstendit. Color plantarum serme nunquam elevatur deis sillando. In Chamaemelo tamen eaeruleus, in Absinthia viridis color, sed in oleis potius, quam. in aqua. Saporiacea vero ex oleo S sale concretis facultas , nunquam sursumit; in extracto manet 8. Atque inde iterum plantae, illa proprietate praeditae, non adhibentur destillationi hule. Vid. Catalogum plantarum ad Processiim secundum, ct dicta ad Processiim praecedenteliras. Acetosa. Alchimilla. Berberis. Beta. Brassica Cerata. Cichorea. Endivia. Fraga. Lamica. Pomorum Aurantioriim, Citreorum, Limoniorima, sucei aciduli fortulaca. Ribesia. Sambuci uvae. Seorzonera. UVae maturae. Nil fere honi dant in aquis suis. Tandem &maxime eontrarias distinguamus facultates in una herba :Aqua sti latitia Cinnamomi prima aperit, calefacit, excitat, movet, stimulat, vomitum sistit. A qua stillatilia Cinnamo - secunda adstringit, frigefacit, nauseosa est. Decomi in

uitiis

76쪽

ultimum, in aheno superstes, colore fusco rubro, Opaeum, spissilin, odore nullo, sapore austero, adstringit, eoagulat, . roborat, alvum sistit.

Aquasillaretia vulgaris per vesicam, herbae recentis,

Romarinifermentata, more Ludoνιciam.

APPARATUS

1.1 estillationis, Digestionis, Cohobationis, effectus docuerunt .aeeurate satis actionem definiti ignis per gradum ebullientis aqnae, in destillatione, ct cohobatione, ct lenioris ignis & aquae per digestionem , jam soleo, Medentium gratia, simul hoc ordine monstrare non inelegantem, latilem certe, modum, quo vires plantarum medicatae, parum admodum mutatae a nativo ingenio, tamen penetrabiliores redduntur, magis volatiles. Quo proposito sumatur iterum Rosinarinus recens, ut Processit i, is, i6, hujus conditiones requisitae expositae sunt, conscindatur, contundatur, si opus visu in fuerit, hae impleatur dolium quernum tam capax, ut scopo sufficiat, ita ut a superiori margine maneri spatium, vacuum ad quatuor digitos. Sume tum tantum aquae, quantum sufficit, ut vas repleat ad altitudinem, qua Rosmarinus assurgit in vase. Huic aquae

admisce octavam circiter partem mellis, si tempestas frigida hyberna est, duodecimam fere partem aestiva tempestate. Si loco mellis tantundem saechari naturalis, fusci, pinguis addideris, res eadem erit. Quin etiam . quae bule ad singulas libras admista semiuncia fermenti cere visiae bonum dabit liquidum. Ego mulsam descriptam eae teris praesero. Ergo idonea illa copia mulsae calefactae affundatur herbae in dolio contentae. Os patulum erecti do. lii tegatur operculo ligneo leviter. Ponatur dolium cum hoc suo apparatu in cista lignea, cateiam impositu prunae in testa sub levissima eineris erusta sopitae, ut in liquorect herba calor oriatur graduum octuaginta fere. Qui semel natus dein superjectis stragulis ita conservetur perpetuu idem, moderatione ignis. Hinc hyberno, frigido, tem-

77쪽

OPERATIO NUN CHEΜICARV Μpore plus ignis, cautela magis sollicita, ne refrigescat, exiis gitur : aestuante coelo, ardente Syrio, eator sponte satis

aut magnus aut parvo tantum imitamento egeris, erit.

Incipiet oriri secundo die fibilans strepitus in liquore, cum hullis, spuina, halitu grato Rosmarini, ct elevatione herbae rursum in superficiem liquoris ferventis. Hic motus Fermentatio appellatur a. Simulae ferment tio haec duravit tamdiu, ut sursum elata prius herba ineipiat subsidere, & deorsum labi ad fundum vasis, tum satis ad hoc opus provecta est sermentatio. Hine tum vas hoc frigefaciendum, arctiusque obistrandum. Si nempe jam diutius in tepore continetur vase aperto, tum spiritus, ct olea, jam facta volatilia magis, avolant. viresque quaesitas dissipant ; quare etiam quantoeyus destillationi committenda se parata herba. 3. Accipiatur tantum de hae herba, ct liquore ejusdem fermentato, quantum sussicit ad alienum destillatorium re- IIendum ad duas tertias. Fiat deinde cauta in initio destilatio : nam liquor hie, multum adhuc spirituum sermaritaniatiuin continens, ab igne facile rarescit, spumescit, tumet, hincque ebulliens promptissime transcendit orificium aheni. Quae omnia, quum oeyus in hac destillatione contingant, quam in praecedentibus, hine facilius hie festinatione Ieceatur, maxime in principio. Hae lege prodibit primoiquor limpidus, pinguis, penetrabilis, odoratus, sapidus, qui, quamdiu talis prodit, seorsum servetur. Succedit dein liquor lacteus, opaeus, turbidus, aliquid saporis, Odorisque adhue retinens. Tandem liquor, tenuis, acidus, non fragrans, vix aliquid Rosmarini peculiare gerens. In fundo extractum supererit, respeetii Rosmarini, satis iners, ct multum de corpore mellis retinens. Atque omnia haec ita se habebunt, si modo fermentatio eousque fuerit provecta, ritherbae sponte in fundum ceciderint, quod in praefinito calore quinto fere, aut die sexto, accidit. Aqua autem haec prima, aut spiritus potius, per annos plures servari poterit vasis clausis, nunquam mutata, mucilaginem ne quidem ςontrahens. Odorem, saporemque suae herbae quam pulcherrime exprimit, quamvis parum miliatos. Verum,s vel minus mellis admiscueris, vel minus asthibueris caloris, fixit tantum δd duos, tresve, dies ita sermentationem hane

proin

78쪽

PARs I. IN VEGETANTIA.

produxeris, tum in destillatione prima prodibit aqua alba,

erassa, opaca, pinguis, spumosa, odorem, fauoremque plantae prorsus retinens, minus mutatos quam in priore eam, sed non erit adeo penetrabilis, acrisque haec aqua. Post hane iterum eductam, exibit porro aqua iterum acidula,

limpida, inodora. In fundo manebit residuum, longe plus de singulari charactere Rosmarini retinens, quam praecedens. Quin etiam hoc casu fere semper aliquid olei in prima illa aqua advertitur, quod in spiritu illo primo non aderat. Rursum, si tantum die uno, aut sesqui altero, illam fermentationem peregerit quis, tune aqua in prima destillatione prodibit eum pluri oleo, supernatante. Caetera fere eadem, semper enim in hisce, quo diutius sermentatio protrahitur, eo erit oleum in destillatione minus conspicuum, eo semper prima aqua limpidior fortiorque a sed quando miscetur aquae purae, tum semper haec Ocyssime lactescit. Hine quari maxime differunt inter se hae aquae, proiit, se- eundum dictas conditiones, vario modo paratae fuerint. 4. In prima quidem perfectiori fermentatione, educta prima limpida, ct secunda lactea, tertiam acidam, limpidam, tenuem, valida ebullitione urseris nimis diu, acida valde, instar aceti, aqua elicietur. s. Extramim vero semper erit tanto minus impraegnatum virtute herbae adhibitae, quanto fuerit diuturnior, ct persectior, fermentatio praegressa; tanto plus nativi retinet,quo imperfemor. 6. Oleum etiam plantae, quod in Processit Is, ct i6, sua facie supernatabat, in fermentatis perfecte prius plantis destillatis, ita attenuatum erit, ut prorsus dispareat, atque in liquore stilla titio subtiliter divisum lateat. Hinc etiam potius spiritus hi appellandi, quam aquae. Quod vero haec ita se habeant, inde constat, quia spiritus hi pluri aquae affusi, statim albitudine nata, testentur olei absconditi praesentiam ita, tu saepenumero olei guttulae ita renatae in superficie aquae

supernatent.

7. Hinc ergo cognoscitur, quod fermentatio haec prorsus perfectae tempore ad ii Iam requisito, una cum magna copia sermenti, si dein omnia sermentata simul dolio ligneo aliquamdiu arcte clausa retinentur, reddat has aquas limpidissimas, calidissimas, aromaticas quam maxime, odoratissimas,

79쪽

sapidissimas,maxime penetrabiles, absque ullo omnino signo praesentis olei in illis. Sed pro ratione, qua proprietate. hae inagis apparent in illis aquis, etiam characteres proprii

illarum plantarum magis mutantur, ut tandem amplius cQ-gnosci vix queant; sed, completa fermentatione, sublato proprio, in eandem similitudinem fere reducuntur. Unde etiam hoc elucescit, quod per fermentationem non ita exaltentur, atque perficiantur, virtutes singulares vegetabilium, quemadmodum quidem id fiebat cohobatione saepe repetita in praecedenti, rursumque illa repetitione non reddebantur aquae hae adeo spirituosae, ut unica fermentatione. Id autem contingere videtur, quoniam in diu protracta, semperque a-Giosa, mobilitate fermentationis Spiritus Rector volatilitde apertis plantarum partibus, maxime de attenuato jaino-Ieo, liberi redditus exhalati olei enim tenacitas erat vinculum praecipuum, quod spiritum innectebat corpori. Interim lenis, moderataque, sermentatio, spiritum non dissipans, sed viseosa impedimenta soluens, aquas egregie acuit, dura biles reddit, praeservat ab corrupticine, mucilagine, inspiLsamento mucoso. Quae sane Vir Chemiae peritissimus, candidusque seriptor, Daniel Ludoviei pulchre observavit in sua

Pharmacia nostro seculo accommodanda. Aqua utique Car.

dui benedicti ita parata mire laudatur, ubi sudor, ct diapho.

resis expetuntur.

Odor igitur saporque plantarum, qui aquis stillatitiis imprimuntur, pendent a Spiritu Rectore, plantae proprio, inprimis. Quum autem spiritus ille vinculix tenacibus sulphuris arctetur: hinc & o Ieum illud, aquae mistunt, reddit quas eo odoratiores , magisque sapidas, quo pluri oleo impraegnatas Oleum quidem illud destillatione, digestione, cohobatione, vasis rite clausis peracta, sensim dilutius, minus tenax, magis spirituosum, plus inistibile aquae redditur, sed ct eo spiritus volatilior, liberiorque, facilius avolaret, nisi quam arctissime undique clausiI vasis coerceantur intre destillandum; quod quum fieri possit, hine hac ratione aquas

quam efficaci illinas posse fieri. Permentatio. Uero, qui mlongum requirat tempus, aeris admissionem, dc aperta Vasa, sito motu olea attenuat, ut in aqua diluantur, eaque forma

flammam alere queant, sed hoc facere nequit, quin dissipet spiritu Reddit olea faciliu4 miscenda humoribus nostris,

80쪽

i reddit nesius insinuanda meatibus minimis, sed abstulit il. lud singulare semper. Interim virtutes nervorum stimula: trices, haud ita ingratas, nervis applicat narium, oris, sat cium, oesophagi, ventriculi, intestinorum, inprimis.

aquasillatitia vulgaris, per descensim, de herba

recenti, Romarino

APPARATUS.

1.Hestillatio a Chemicis olim appellabatur motus corpo- a riam ope ignis de uno Vase, quo materies mutanda con tinebatur, cuique applicabatur ignis mutans, in aliud vas ad prius applicatum. Sive liquores ita tractarentur; sive eonia sistentia corpora; sive liquida a liquidis, aut a solidis, se. parentiar. Statuebant vero has operationes absolvi triplici differentia. I. Enim ignis materiem elevabat sursum, ex vase perpendiculari. 2. Pellebat hanc parum elevatam sta tim ad latera, ut in destillatione per retortam. 3. Materiem igne motam superne applicato, aut circum posito, cogebat deorsum ire, quam ultimam destillationis speciem voeabant Destillationem per descensum; qua jam apud seculum prius utebantur ad separandum Argentum vivum a glebis sui; fonsilibus. Hanc Paraeelstis dein praecipue S ad Vegetantia transtulit. Nobis in exemplum sic pateat operatio. Vas esto cylindxicum, latum pro arbitrio, at profundum satis, ede ma terie factum, quae neque perspiret, aut liquores hibat, sed ct non inquinet. Hujus supremo margini incisura orbici Iaris fiat, ut crepido introrsum panda queat sustinere accur te congruentem laminam orbicularem, plurimis pertusanis aminibus, quae ita destendat intra patulam vasis apertuis xam, iit laminae superficies summabiunc tali distet a margine intervallo. Imponatur tum herba recens, viridis, succulenta, conscissa parum, aut d contusa, tit impleat vas a lamiatna ad marginem M'ile. Superponatur dein operculum, ain ptissime congruens ori visis, planum. Atque rima inter ope ei liam cst vam marginem patula, accurate obturetur argilla

SEARCH

MENU NAVIGATION