장음표시 사용
201쪽
permanentium Vicinia , intervenirent ex ambabus partibus calonum & lixarum contentiones , quae ex parvis scintillis magnum incendium excitare, & sopitum bellum iterum fovere possent. VeZiraTemes, ut hanc suspicionem depelleret, IaniZeros ad custodiendum, ne destrueretur,pontem,& omnes rixas avertendas destinaturum se
pollicebatur. quod postea praestitit, rara inter barbaros fide, & singulari casuum humanorum exemplo. Nam Turcae, qui ad delendum Polonum nomen , magno sumptu & dissicili opere pontem supra Danubium fabricas ient, ii brevi post, fatis confi- .lia mortalium revolventibus , ponte suo, qui fines Podoliae attigerat, hostibus domum redeundi commoditatem praebuerunt. Tandem ne tempus altercationibus eluderetur , nunciaverunt Dilaverio Legati , castra Polona trans Tyram moVeri, multaque trans fluvium apparere tentoria,
quae hominibus & equis vacua , ad fallendos Turcas , extendi ad Braham Lubomir-scius jusserat. Quamobrem unicum jam super-
202쪽
supererat ,' ut conscripta ad amussim pacta Legatis traderentur:quae pari reverentia ac humanitate manibus ipsus VeZiraetemis porrecta Castellanus Belzensis accepit. atque ea breviter hic annotare non incongruum censuimuS.
Stanislaus Sullisovius, tanquam Venturi Legati Internuncius , Osmanum Constantinopolim comitabitur : Ianuae Imperatoris Cubicularius ad Sigismundum Regem Poloniae maximis itineribus properabit, ad conducendum, & cum summa dignitate excipiendum Polonorum Legatum : Hic Verd quam primum fieri poterit, ex Viris genere , autoritate & prudentia excellentibus destinabitur: Veniet cum eo Regius Secretarius , qui, more ab aliis Christianis Principibus recepto , in aula Osmani commorabitur : Navigatione Borysthenis Κο-Σaci Taporolienses la Polonis prohibeantur : & si de aliqua subditis Osimani illata ab ipsis injuria expostulabitur, graves illis injungantur poenae : Tartari Biallogrodenses , Teliinenses , Rilienses , Dobrucenses, A a 1 Cri-
203쪽
Crimenses , ab incursionibus in Regnum Poloniae omnino abstineant: ab Osmano vero transitu OcZakoviensi arceantur: Quod si alicui Polonorum damna intulerint, ea omnia recompensent, & Chamus Tam tarorum severe ab Imperatore Turcarum tanquam a Domino suo puniatur: Huic tamen ab utrinque Edicto non subjaceant ii, qui piscationis & Venationis causa per desertos campos Vagantur: Tartari quando ad finitimas regno Poloniae provincias Turcica signa sequentur, ditiones Poloniae ne invadant. Ad componendas limitum controVersas, ex utraque parte Commissarii Iudicio & experientia pollentes assignentur: Rex Poloniae Tartarorum Chamo solitum stipendium solvat , atque id Iasios advehi jubeat , unde certior redditus Chamus Legatos ad ea quae sibi conferentur recipienda mittat, & more majorum suorum ad bellum a Rege Poloniae Vocatus arma pro Republica Polona sumat : In praefecturam Moldaviae promo-
204쪽
veantur Christiani ab omni Avaritiae suspicione alieni, pacis studiosi, utriusque Imperii saluti ac tranquillitati addi sti : Arx Chotinensis Palatino Moldaviae tradatur: Commercia inter Osmani & Sigismundi
subditos libera , & tutae mercatoribus Viae praestentur : Amici & hostes communes reputentur : Pristinum robur Vetera pacta
retineant, moderna inviolata permaneant: Quicunque autem ea violare ausus fuerit, PER I v RusoESTO. Paetis talibus receptis valedicturi Dila- Legatorum verio Legati, otam1laum ouli1ZeV1um, tan--Di quam Regis sui Internunsium , & eximiae v -
dexteritatis Virum . plurimum Commen
darunt , ac ut in hoc luscipiendo cum Os mano itinere , patrocinio HuS protegeretur , obnixh flagitarunt. Summo postea mane, sine clamoribus& strepitu , tot gentium CossuVieS , tamque ingens exercitus , stativa sua uno versus Prutum miliari retrb movere coepit : anteibant numerosis agminibus resertae excubiae primae , postremae pari nu- η '
205쪽
mero in monte aliis eminentiore collocatae, copiarum suarum reliquias expectabant: reliqua multitudo, nullo penitus observato aciei ordine , inter carros & mulorum ac
camelorum Onustos gregeS tendebat: curribus coopertis Vehebantur decrepiti senes , & morbis ac vulneribus affecti miliates ; exportabatur commeatus varii generis abundantia, pulveris tormentarii & globorum ea copia , ut magnam partem Chotini asservari Dilaverius jussisset. Osmanus cum Senatu , Magnatibus ac Aulicis suis, occupato in medio exercitu loco,paulatim Pro grediebatur. Statim ac Turcae recessissent, Legati in Polonorum se castra contulerunt. Currebat in Conspectum eorum, omnium militiae graduum turba. Erant, qui exultantes spargerent Voces , Venisse tandem malorum finem, appropinquare jam missionem suam , non plus se coeli injuriis, vigiliarum molestiis, inediae, siti, variisque
morbis expositos fore. Ob restitutam Patriae pacem , laureatum unumquemque in eam rediturum, illis parentes & fratres, his
206쪽
ros , quod tot charissima simul pignora faucibus fati eripuissent. Viadislaus refo- Cillatis parum viribus prodierat in publi-Cum , ad audiendum die nempe Dominico venerandum Missae sacrificium , atque Vix tentorium ad devotiones peragendas assignatum ingressus erat ; cum oportund ibidem laetissimus ad eum de reditu Legatorum , & confecta pace, nuncius advolaVerit. nec inde discessit, donec convocato universo castrensi Clero & Exercitu , laudante Dominum, psalmos decantante, supplex ipse divinae majestati gratias redderet. Mox Andreas Setoidrscius Praepositus Gneς βα- nensis, rei gestae & feliciter peractae seriem ρ .seu, Sigismundo deferens , celerrimo se itineri accinxit. Sobiescius , Matthaeo Lemiovio . , e Succamerario Belzensi assumpto, Vladis-lao & aliis Commissariis , foederis conditiones Cozacis Taporohensibus , datam ol
exolvendo fidem, qudd urgentibus Turcis, ut ad enormia supplicia praecipui illorum
traderentur, Legati tamen securitatem eo- νοεσημ/ω. rum
207쪽
rum cum dignitate Reipublicae conjunctam defenderunt, nil,sique pactis inscribi permiserunt, quod Taporoliensium Exercitum labe aliqua deturpare posset. Totius denique Reipublicae nomine , tam ΚΟna- Devicium, & alios in Magistratu constitutos, quam universam plebem admonuit, ut pactis starent, & a Piratica exercenda in Ponto Euxino , & mari Imperio Othomanico subjecto abstinerent. PauciS, atque ad humilitatem compositis verbis respondit Ronaisevictus , infimos se Majestatis Regiae & Reipublicae servos esse , nec ulla in re publicis edictis refragari aut velle,aut posse. Cum tamen Ronas Eevictus de exercitus retro ducendi modo ac ratione a Via-dislao exquisitus , crastina die consilium suum explicaturum se promisisset; inscio Paincipe & Lubomirscio , seorsim primus cum summa omnium Polonorum indignatione Tyram transiit. Venerat Caterdaei us Banus CZale-vensis in castra Polonorum a Radulone , postulans , ut pactorum exemplar,
208쪽
quod Legati Veziraaemi dederant, propriisque manibus subscriptum sigillis suis obsignarent. quod dum statim obtinuisset, arce Chotinens a Zb igneo Silnicio recepta , & Constantino nobili Mold avo in Praefecturam ejus substituto, ad Osmanum
rediit. Apparebat lamentabilis , & hostium Reditu, etiam commiseratione digna redeuntis Po- γ loni exercitus facies : flos ille in maciem dc pallidos vultus , equorum apparatus in squalorem , equitatus in peditatum Versus, congestie in exiguos manipulos numerose non pridem copiae, lachrymas intuentibus extorquebant. Procedebat magna curruum pars , Victu', militari ac domestica supellectile vacua . cfferebantur passim mortuorum cadavera , alii mutili , alii ob tot molestias exangues gradum ex castris pedetentim trahebant, portabantur in vehiculis nonnulli variis morbis vexati: multa signa , plurimae aquilae , at sub iis rari commilitones numerabantur. AC his tamen ca
lamitatibus oppressi, pauci disciplinam ser-B b vabant:
209쪽
19 BELLI CHO TINENSIS, Vabant: adeo enim omni obsequio & o dine soluti ad transeundum Tyram properabant , ut non Polonorum reditum aut
receptum, sed turpissimam fugam spectantes ae longinquo hostes facilli judicarent. Multi temeritatis suae luerunt poenaS , m db a Tartaris inter virgulta & declivia praedae inhiantibus, modb ab ipsis Cosacis Taporohensibus vita ac residuis facultatibus spoliati.
rearum Egregii commoditate Polonos juvit Turcarum pons industria opera constructuS. Fixa erant ad reprimendum rapidissimi fluvii velocem impetum ex densis truncatis arboribus retentacula quaedam, tabulatum firmis arboribus ad mensuram innixum , terresque coopertum , grave illud sustinebant pondus: compactae ab utroque latere contignationes , & transeuntibus securitatem , & operi elegantiam addebant. duae etiam eXtabant januae , ad claudendum & aperiendum pontem aedi
210쪽
Lithvani jam trans Tyram Vladisaum
praestolabantur. Tartari interim via Camenecensi divertentes ex latibulis suis Polonos lacessere conabantur , imminebantque nonnullis cohortibus. sed ex familia Sobiescit aliquot nobiles ad eos proruperant , & cum Ioannes Gdcisynius unum cepisset, caeteri majorem Polonorum manipulum latore alicubi credentes , terga subitb verterunt. Excitatus in exercitu irrumpentis hostis rumor , ansam dederat , ut hastatae aliquot cum omni ferh peditatu cohortes Vladistat currum , quo aeger Vehebatur,
Intempestiva nocte , multis frenden- , tibus , valetudinarius Princeps ad Tuan- cum substitit : nec castra tunc suo ordine & loco disponebantur , cum alii in altera amnis ripa ad pontem Turcarum perqnoctassent , alii huc & illuc erronei V garentur. Vladisiai itaque quieti , & reliquis eoadunandis copiis dato sequenti die , tertio postea Camenectam