Commentariorum Chotinensis belli libri tres. Auctore Iacobo Sobieski, in ea expeditione ex ordine equestri comissario, post vero Castellano Cracoviensi. Opus posthumus

발행: 1646년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

ma cum s mmeatu redum

ars BELLI CHO TINENSI s. Legatis apud Osmanum commorantibus , Nicolaus Rosi akovius Capitaneus Visnensis , redierat in Polonorum castra, commeatu Camenecta advecto , recuperatis nonnullis ex nobilitate Vothyniae capti-Vis , atque profligata non contemnenda Tartarorum manu, qui obsessis omnibus inter Camenectam & Braham viis, incauthΚoli akovium progredi arbitrati, impetum in eum fecerant; sed spe frustrati, moxque fortiter repressi, & more suo dispersi , reliquum Κoffakovio iter tutissimum praesti

terunt.

Avidissimh expectabatur a Turcis So-biescit reditus , qui altero die ad Castella

num BelZensem reVersus , restaurandae antiquae amicitiae causst, digna Osmano Rege Poloniae missum iri munera pollicebatur , dummodo is eidem humanitate cum vicino Principe certaret. Deliniti ejusmodi declaratione barbarorum animi , magno ardore coepta pacis consilia agitabant: nihilque omnino ad flagrantia eorum Vota deerat, nisi ut legati ex veteri consuetudine osma-

192쪽

LIBER TERTIUS 1 osmano salutato conscriptum foedus tradi sibi postularent. Convocaverat Dilaverius Tertium alios Vestrios , Thesaurarium , Supremum , Tisia omnium causarum Iudicem , ac universum Osmani Senatum. Εjus corona cine huS, ut quium. pro Tribunali Veaeirazemes sedere solent, ita tunc eaS omnes cum collegio suo tam in vestitu , quam in aliis rebus adhibuerat solennitates. Venerant in ejus rentorium

Legati cum Stanislao Sutis Zevio , qui, adcxequendum ordinarii Nuncii munus destinatus, Osmanum Constantinopolim comitari, ex Vigore recentium pactorum, debebat. Aderat & DYtembergereji Tartarorum Chami Cancellarius. Hilares Procerum illorum facies denotabant singulare sanciendi cum Polonis foederis studium. Multi enim senio confecti, aut ob longinquum iter taedio consumpti , tum acri Polono minimb assueti , omnes verb appropinquantibus coeli injuriis deterriti,nihil aliud quam ex bello missionem intimis pectoribus desiderabant. VeziraTemes, reliquiS tacentibus , & solo nutu verbis ejus annuen-Z tibuS,

193쪽

tibus, sic Legatos alloqui coepit: Viri Poloni , qudd bonum, faustum, foelixque utrique potentissimo Imperio sit, interruptam inter Reges Poloniae & domum Othomanicam amicitiam , nunc iterum Coalescere videmus. Inviolatas a nobis fore pactorum conditiones , spondemus: Vos,ne . perjuriis fidem Vestram contaminetis, prospicite. Mox autem ad Invictissimum Imperatorem patebit vobis aditus, quos ille , ut fraternos Legatos aspectu dignabitur.

Ad Det iambergeret postea Cancellarium conversus , in haec Verba prorupit : Praesentem te esse h1c volui, ut confectae pacis conditiones non ignores , atque nomine osmani, ante cujus faciem pulvis & Sca- bellum pedum Domini sui est Tartarorum Chamus , severissimum ei edictum denum cies, ne amplius infesta arma Regno Poloniae inferre audeat. qubd si tanti Imperatoris mandata contempserit, non sollim dominio privabitur , Verum etiam capitis Poenam luet. Flexis genibus Tartarus verbis.

194쪽

bis Dilaverit attendebat, & antequam Vocem emitteret, inclinato prius ad terram capite , hoc unum inculcavit, ut Tartarorum cum Polonis limites terminentur , loco & fluvio in desertis campis celebri, quem Sina Woda vetustas appellavit. Respondit Veziraetemes: Nulla hic de finibus Regnorum mentio sit. Tartaris incumbit jussa Imperatoris mei capessere , non Vero ea intrudere , quae ad praesentem negotii statum nihil omnino pertinent. Colloquium id cum Legatis egregia civilitate Dilaverius finivit. acceptis enim opera Asiatica figulinis vasculis , omne Squi aderant, Vezirii & Bassae assurgentes, adjunctis multis pro utriusque gentiS Concordia comprecationibus, usitata Turcis potione ad elegentiam & saporem confecta, Legatis propinarunt. Dimissiis Legatus, equis ascensiS, antecedebat Legatos , qui cum ante osmani tentoria pervenissent,paulum substiterant,dΟ- his nec eos Dilaverius ipse introduxisset. Ma-gmim,quocunq; spectares,Tyranni fastum, T , sum-

195쪽

igo BELLI CHO TINENSIS,

summa potentia & raro visa majestate plena omnia contemplari ibi licebat. Emine bant in edito colle osmani tentoria, ad instar alicujus castelli, non solum ad belli usum , sed & .amoenitatem Voluptatemque credia : Comparebant porticus & deambulationes : hic secreta cubicula, illic lath p tentia atria , ut Legati viderentur sibi videre aliquot Regum palatia in florentissimi pace fabricata, non verb unius Imperatoris militare domicilium. fulgebant globi deaurati , alii ex puro auro congesti, sericei

funes , tentoriorum parietes intertexto auro splendidi, ac stragulatae vesti similes. Spatium illud , quod a Dilaverit stativis ad

Osmanum extendebatur, Turcarum mirantium multitudinem ViX capere poterat. non aetaS quemque, non Valetudo, non aliqua occupatio retardavit, quin spectaculo insperato Occurreret. remissi etiam a VeziraZeme IaniZeri, impellebant eb maximam varii generis hominum turbam. IanitoreS, atque eorum Praefecti, argenteos baculos . in manibus tenentes, holosericeisque ve

196쪽

stibus induti, aditum Legatis ad Osmanum praeparabant. Caeteri Sacerdotum , militiae, Aulicorum , Cubiculariorum, Scribarum ordines , comptό & eleganter vestiti tantae pompae assistebant. Sedebat Imperator in i ggestu preciosis pulvinaribus stra- to, framea atque duo cum pharetriS extensi arcus tergo pendebant. Stabant mimi ac Eunuchi, arcanarum palatii libidinum ministri. Idolum ipse magis , quam hominem repraesentare Videbatur. Corpore enim & gestu immotus, nullum penituS CΟ-mitatis signum edidit. aquilinus tamen nasus, color subfuscus, exporrecta fronS, ela-

ti oculi generositatem in eo quandam denotabant. VeZiraTemes & reliqui proceres, tanquam abjectissima mancipia, demisi sis oculis , protensis ad terram cervicibus, junctis manibus, extremi servitii miserabilem speciem praebebant. Vocati ad osculum Imperatoriae vestis ut mos aulae Othomanicae fert) Legati, una cum SEuli- saevio, Radulone Palatino Valachiae, Constantino Vevellio , & ex sua familia non-

T 3 nullis,

197쪽

18, BELLI CHoΤINENSIS,

nullis , Osmanum salutarunt. Statim ultimus ex Bassis Lubomirscii epistolam a So-biescio accepit, & eam ordine per manus collegarum tuorum VeriraZemi tradidit, qui illam procidens ante osmanum , inter pulvinaria , quibus fulciebatur , imposuit. Peractis his ceremoniis , Castellanus Bel-Σensis a VeZira eme interpellatuS , ut brevibus verbis Osmanum alloqueretur , ita cintilis est. Casella- Fa , Serenissime ac Invictissime Imperator , Clementissimi Regis nostri, & totius et Reipublicae constantis imaque semper mens tur. in retinenda veteri eum Augustissima Othomanica domo amicitia extitit, ut etiam inter arma , ac in hoc , quem vidisti, belli furore, salutarem utrique populo pacem meditaretur , & certos Commissarios assignaret , qui restaurandi antiqui foederis potestatem nunc haberent; quod cum jam praevio numine, & singulari Dilaverit VeziraZemis tui prudentia ac solertia confectum sit , Rempublicam Polonam constitutam pacem in suo robore con-

198쪽

LIBER Τ E R Τ I v s. 183 servaturam fide zjubemus , minimeque dubitamus , te majorum tuorum gloriam ac res. gestas hactenus aemulatum , eorum quoque exemplo integram cum re gno Poloniae pacem colere non recusa

turum.

Cum nihil Osmanus prae majestate Castellano Belzensi responclisset, Legati jam

ex tentorio egressuri, munera nomine suo ei obtulerunt, inter quae praecipua erant framea & aliquot bombardae elaborata Opera laeta , quae Castellanus BelZensis ornaverat aliquot Verbis eum in modum prolatis : Optimh novimus, te summis opibus assuentem Imperatorem , auro , gemmis , & pretiosa suppellectili. non indigere : nec ea nobis in bello , ubi ferrum maximh tractatur , prae manibus sunt , sed arma , quibus in propugnanda patria utebamur , haec tibi amico jam& socio Regis nostri Principi offerimus, fidaque vota adnectimus , ut post praesentem Othomanici & Poloni Imperii arctisismum noum, cedant tibi in communis hostis,

199쪽

τriumphi

hostis nostri cladem , & tuam insignem vi

ctoriam. Publicae laetitiae, quam ex sancito foedere universus Turcarum exercitus gestabat, praeclara sequenti nocte edita indicia con-1 peximus. Quotquot enim in amplissimis Osmani castris numerabantur tentoria, tot in apicibus eorum accensae Candelae, per colles & declivia, ac ipsam planitiem, cum incredibili oculorum Voluptate , tanquam aliquae stellae sereno tunc coelo micabant.

Taporolienses , animadverso barbarorum triumpho , selopeia sua sigillatim explodebant. idem egerunt in castris suis Poloni. atque non exiguo temporis intervallo continuus ille durabat fragor, qui etiam ad

Turcarum aureS pervenerat.

Conquerebatur saepius V eZiraTemes,multos ex Christianis ortos , Turcarum alumnos passim ad Polonos aufugere : in quibus investigandis & extradendis variae Ob

servabantur dissicultates. Id verb praecipuli a Legatis exigebat, ut Poloni primi de OLmani proVincia , quam ut . hostes ingressi

200쪽

sunt, decederent, castraque sua trans Tyram moverent. Nimis periculosa haec conditio videbatur , ne Turcae Vladistat exercitum plurimis calamitatibus attritum , &viribus sitis diminutum cernentes, mutatiSex occasione s qua bella plerumque constant ) animis hostilem in eum impetum

molirentur. Multas ideo & speciosas quaerebant excusationes , ac primum objiciebant taediosam temporis protractionem, in expectandis curribus suis, equis & caeteris impedimentis Ob diuturnae obsidionis metum in Poloniam avectis. nec minus praetendebant gentis Polonae decorum, cum ex consuetudine militari, qui primi campum ingrediuntur , postremi ex eo decedere soleant. Ostendebant, quantum morae in tranSitu Tyrae exercitui numeros b & apparatu belli aggravato insumendum csse set . ad extremum non Vanam inducebant conliderationem , si Poloni ponte Turcico uterentur , Verendum ne

in tanta Turcarum in stativis suis A a per

SEARCH

MENU NAVIGATION