Commentariorum Chotinensis belli libri tres. Auctore Iacobo Sobieski, in ea expeditione ex ordine equestri comissario, post vero Castellano Cracoviensi. Opus posthumus

발행: 1646년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

181쪽

erat, Vocem edebat languidam, nullumque penitus animi ostendebat vigorem, imoctim eum Legati salutassient, veluti simul, chrum aliquod , capite immoto , oculis in terram fixis , junctis manibus , lapillos ad instar rosarii, aut coronae, in filum ordine redactos , tenens, preces suas balbutiebat. Succinctae Castellani Belzensis orationi,

ad fastidium prolixh ut vitium aetatis fertinrespondit garrulus seneX , multas inserendo nugas , ac superstitionis Mahometanae Ineptias. In eo tamen UeZiraeteme nihil omnino discrepavit, quod in reconcilianda tot seculis 1acrosancta inter Polonos ac Turcas amicitii , eandem curam polliceretur. Vt verb de pacis conditionibus facilius colloquium procederet, Radulo a Ve-Σirazeme ad expiscandos Legatorum animos missus , in primis' antiquas limitum controversias objiciebat, quae ut communibus Commissariis dirimerentur , abG uium utrinque concessum est. Radulo postea vehementissimh in Cosacos Taporolienses invectus, severam, ob tot latrocinia, in eos

182쪽

animadversionem poscebat. Verum Legati totius querelae statum satis fush illi enuclearunt : Cosacorum nempe licentiae scaturiginem manare ex continuis Τartarorum incursionibus , quas dum semper fertilissimarum Regni Provinciarum vastitas subsequatur, tanta rusticorum multitudo ad summam egestatem haec autem faceredi pati quaevis rubet) redacta, ultro domi norum suorum jugum excutit, in ipsa desperatione Omnium calamitatum solamen ponit, ac inde proprias domos relinquens, aliena quaerit domicilia, partimque Vindictor , partim praedae cupida Cosacorum signa sequitur. Respublica nihilominus , ne foedera cum Turcis sancita violarentur , frequentissimis edictis &.Commissionibus eorum licentiam compescere studebat. parabat saepitis & contra contu maces arma , quae jam pridem in illos convertisset, si vires suae Tartarorum irruptionibus non fuissent distractae. Multd etiam major culpa conjici potest in Cosacos Tanaim accolentes, magno Duci

183쪽

Duci Moscovise subjectos , qui latrocinia

sua Taporoliensium titulo velanteS , a m ritimis excursionibus tota aestate non ces

sent. Cum Palatinus Valachiae Orioviensis& Serocensis regionum recentem devastationem exprobrasset,serioque de tradendis Osmano Cosacorum primoribus expostulasset: Legati aliam non adducebant excusationem , nisi quod , post denunciatum 4

Turcis bellum , hostilia quaeque eXercere Omnium gentium more liceret : priscam verb Polonorum fidem ac virtutem mini-mh deceret, ut quos in sinum suum contra communis patriae hostem armorum socios accepisset, eos ad ludibrium Tyranni, nominisque sui perenne opprobrium prodere deberent. Si verb Taporolienses ut foederis violatores puniendi essent; eandem mererentur mulctam Bernascius, Canti- mirus , &Juniversa illa Tartarorum colluvies. Nodum tamen in scirpo quaerebat

Radulo , ad varias desiliendo objectiones: Cecorensem etiam Tolkievit expeditionem Turcici belli fomitem incusando.

184쪽

At postquam audisset, Tolkievium shin-der Bassa provocatum, arma ex patrio solo in hosticum transferre voluisse , illatis rationibus acquievit. Ad extremum id proposuit, quod Legatos maximh assicere intelligebat, ut nimirum Osmano tanquam vix non totius Orbis Domino , loco pendendi tributi, non vulgaris pretii munera Constantinopolim , quam primum ex bello rediisset, mitterentur. Tam petulanti &tumido ejus sermone lacessiti Legati responderunt, Rempublicam suam nulli unquam vectigalem fuisse, populumque Polonum per universum terrarum ambitum libertate celeberrimum , ita eam Colere , Ut cum illius vel minima mutatione , suam 'quoque accessisse periodum existimet: prae hac sibi charissima pignora vilescere;

in hac conservanda nec fortuniS , nec Vitae,

nec sanguini parcere. Si osmanus pristinam cum Sigismundo amicitiam inire cuperet; Rex Poloniae cum vicino & amico Principe , humanitate & muneribus certaret , ad mutuli reconcilianda vetera studia

185쪽

nvellii artes pes

& officia, non vero ad recognoscendum Turcarum dominium, cum hactenus Polonia more institutoque majorum his tantum Dominis pareat, quos liberis suis suffragiis ad id dignitatis culmen eVeXerit. Cessit & invitus Radulo istis legatorum

rationibus , nec amplius eos irritando ad VeZiraZemem rediit, ea tamen addita cautela , ut in sanciendo foedere omitteretur mentio eliberandorum Stanislai Koniec-polii campestris Ducis , Samuelis Corecii, Lucae Tolkievit, Vtodimiri Farensbachii qui sub arctissima custodia in vinculis uno Constantinopoli miliari delitescebant :ne forth Dilaverius altius reputata prima

eorum fortuna ingentem aliquam pecuniam a captivis exigeret ; cum sibi prae manibus sint privata & secretiora media, quibus ii brevi postliminio reverti in patriam possint. Constantinus Uevellius , qub technis

suis gratiam Turcarum magiS adhuc au- .cuparetur , solicitabat Legatos , ut aliquot in castris aut Camenectae ob alia scele-

186쪽

scelera capitis damnatos , pro TaporΟ-hensibus , Τurcis traderent, & in conspectu suo mulctari eos curarent. Fabricator ille doli alter Epίus nihil minuualiud praetendebat , nisi ut ementito rumore , Rosiacos jam a Polonis deseri, infensos eos Vladisiao redderet , & non. contemnendo subsidio castra Polona privaret. Sed concepta fraus minime ei successit, nec dabatur a Legatis locus vafri hominis ludicris rationibus. Aliquoties tamen Radulo , modo per substitutas personas , modb ore tenus, hoc unum satagebat, ut legati propositas omnes conditiones susciperent. Iam ad varias persuasiones adjiciebatur & vanus terror, dum per castra promulgaretur , Osmanum sex integris seqptimanis in continuando bello duraturum. Saepius etiam ostentantes se numerosae Turcarum legiones , nunc Versus munitiones Polonas ire, nunc inde redire fingebant, quamvis alid eas divertere observaretur

187쪽

dum eum Legatue alia

1 a BELLI CH ΟΤINENSIS,

Veziraetemis postquam per Palatinum

Valachiae Legatorum animos 'frustra tentas set, tanti Magistratus autoritate plus se essicere praesumebat. Vocatis igitur ad secretum colloquium , vindictam de Tapo-rohensibus Cosacis , & perpetuum in mittendis Constantinopolim muneribus tributum urgebat. Nec a gravioribus minis tunc abstinuerat, denunciando , Osmanum in castris ad festum S. Demetrii, ad medium nempe Novembrem permansurum, in Moldavia verb hyberna peracturum, destinatosque Nahajenses, Crimenses, Bialo-grodenses & Dobrucenses Tartaros , ut

conjunctis cum Valachis , Moldavis , &

Europaeis Turcis viribus, ditiones Poloniae rota, sine intermissione, hyeme infestarent, atque osmano primo vere cum ingentibus ex Africa & utraque Asia collectis copiis Polonorum fines transgressuro Dolliorem viam struerent. Quum haec Verba VeEira-zemes protulisset, fixis in Legatos oculis,

summa diligentia gestus illorum conside

rabat, ac ut magis consternatos redderet, infe-

188쪽

insectis rebus liberum iis in sua castra reditum indixit. Castellanus Belzensis tumidae barbari hominis orationi modesth , at generosh respondit. Communem nimirum hactenus in ista expeditione Martem , dubiamque ejus aleam esse . & cladem & victoriam in arcano fatorum sinu pendore ,

nullimque adhuc apparere causam tam Turcarum fastus , qtiam alicujus Polonorum metus : ad libertatem natam , liberta- isque assuetam gentem suam , eXtrema qua Vis mala citius passuram , quam indomitam divina providentia per tot aetates

Cervicem, foedissimi servitii execrabile inpendendo tributo jugum subituram. Tali finito responso assurrexerunt Legati , &valedicendo Veetirazemi gratias eidem agere coeperunt, qubd in iis suscipiendis, tractandis , & nunc remittendis dignum a magno Principe fidem , omniumque gentium jura sacrosaneth servasset. ' Obstupefactus ille conticuerat, & dum Legatos intrepidos , propositsque sui tenaces conspexisset, apprehensa familiariter utriusque V 3 manu,

189쪽

x BELLI CH ΟΤINENSIs, manu , ut remanerent, flagitavit, atque exinde in tractandis reliquis pacis conditionibus mirum in modum facilem se praebuit

Ad peragendum hoc pacis negotium

non parVum momentum attulerant largitiones Reipublicae nomine tam ipsi Dila-Verio , quim aliis intimis Osmani Consiliariis promissae. Turcae enim natura ad nimiam cupiditatem proni , ac eb lucri avidiores , qudd ex infima in summam fortunam a Tyrannis suis plerumque evehantur , communi omnes Vitio , auri nempe sacra fame laborant. Magna quoque Legati distinebantur deliberatione , cujus- nam precii munera Osmano offerenda essent, non ut ea inter pacta inserere con sentirent , quod omnino inferius gentis

Polonae gloria judicabant, sed ut per Legatum, ad confirmanda foedera Constantinopolim iter suscepturum , a Sigismundo

amico Principi mitterentur: Cum praesertim Osmanus praeter aetatem , imo contra

sublimem, quem prae se ferebat, genium,

190쪽

summae avaritiae angustiis premeretur , &minima spe elegantioris, supellectilis illectus , innatae cupidini Imperatoriam etiam postponeret dignitatem. Sobie ius itaque, qud cum Vladissao & Commissariis ea de

re commodius conferret, consensu VeZira-Σemis intercedente, in sua castra est profectus. Antequam tamen d tentorio ejus disicessisset, serib de prohibendis Tartarorum in Poloniam excursionibus expostulavit, id maximE procurando , ut ob summam Turcarum conniventiam , sine foederum violatione, liceret Polonis has, ubi Tartari degerent , regiones depopulari. Ingratis VCZiraTemes auribus excepit Sobiescit sermonem: Tartaros Othomanici Imperii subditos , eorumque domicilia in ditionibus Osimani esse sita ostendebat::ac proinde si quid Poloni contra TartaroS molirentur , bellum cum Turcis recrudesce- severum autem in Chamum Tarta-

Sobiseia in eastra Polo profectio.

rorum,supremo Domino elatum edictum pro maxima vindicta Polonis lassicere posset.

in eastra Polo

eum commeatu re

SEARCH

MENU NAVIGATION