Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

Ex Decreto Concilii l ludentini PII QUINTI PONT. MA

IUSSU EDITUS.

ROM AE,

In aedibus Populi Romani,

apud Paulum Manutium,

6쪽

PII V. PONT. M A X. l

PRIVILEGIUM.

OTV proprio dcc. Pastorali officio cupietes quam diligentissime possiimus diuina adiuuante gratia

fungi,& ea,quae Sacro Tridctino Concilio statuta, & decreta fuerunt, exequi curauimus, ut a delectis aliquot Theologis in hac alma Vrbe componeretur Catechisimus: quo Christi fideles de eis rebus, quas eos nosse, profiteri,S seruare oporteret, Parochoru suorum diligentia edocerentur . Qui liber cum Deo iuuante perfectus , in lucem edendus sit : prouidendum duximus, ut quom diligentissime,& fidelissime imprimatur. Itaque in hac alma Vrbe cum potissimum imprimi uoluimus dilecti filij Pauli Manuti j diligentia, qui alios ecclesiasticos libros hic imprimere solet. Quia uero si alibi imprimeretur,euenire posset, ut non pari fide, ac diligentia talis argumenti liber imprimeretur: ob hanc causam, dc quia etiam indemnitati, ut aequum est, consultum uolumus ipsius Manutij, qui in eo imprimendo magnos sumptus fecit, & multum laboris suscepit: uniueo sis dc singulis librorum impressoribus, & bibliopolis tam extra,quam intra Italiam, sub excommunicationis latae sententiae poena, nostris uero , dc Sanctae Romanae Ecclesiae temporali ditioni immediate, mediateue subiectis, etiam sub poena quingentorum ducatorum auri, Fisco nostro applicandorum , dc amissionis librorum,ipso facto etiam sine declaratione cuiusquam Iudicis incurrenda, inhibemus,Minterdicimus ne quis praedictu Catechismum latinum, aut in inalgarem sermonem translatum, intra quinquennium

proxim v possit imprimere, uel ab aliis impressum uendere, ac ne post quinquennium quidem absque licentia nostra,&Sedis Apostolicae: Mandantes dilectis filiis nostris Camera

rio,& Vicario Urbis, necnon Gubernatori, Senatori, Ca

7쪽

Potestatibus terrarum Sanctae Romanae Eccleuae, Baricellisque earundem , ac uenerabilibus fratribus singularum cxtra terras praedictas ciuitatum Archiepiscopis,&Epis. Copis,corumque vicariis: ut, quotiens ipsius Pauli nomine requisiti fuerint,ei essicacis desensionis praesidio assistentes praemissa omnia, dc singula contra inobedientes, & contrauenientes ad executioncm censurarum , & poenarum praedictarum, omni, dc quacumque appellatione remota, procedant,& quilibet eorum procedat, inuocato etiam, sit

opus fuerit, auxilio brachii secularis. Quia uero difficile esset hanc nostram ccdulam originalem ad singula loca deferiri: uolumus quod de cius tenore, quod ad prohibitionem nostram huiusmodi attinet,credi debeat exemplis in ipsis libris imprimedis,quodque praesentis nostri Motus proprii, etiam absque illi iis registratura sola signatura sufficiat,&ubique fidem faciat in iudicio re extra, quacunque regu la, siue constitutione Apostolica contraria non obstante Non obstantibus constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis,priuilegiis quoque, indultis quibuscumque aliis in contrarium fortasse facientibus. Placet Motu proprio M. t. Roimae apud Sanctum Marcum, septimo Kalend. Octobr. anno primo.i o u 'hi o nim:. si s ob et ii l

uiuet istit . . . I . I. I Us

8쪽

C A TECHISMUS,

EX DECRETO CONCILII TRIDENTINI,

AD PAROCHO S.

A EST humanae mentis,&intelligentiae

ratio, ut, cum alia multa, quae ad diuinarum rerum cognitionem pertinent',

ipsa per se, magno adhibito labore,& diligentia, inuestigauerit, ac cognouerit, maximam tamen illorum partem , quibus aeterna salus comparatur, cuius rei In pri- mis causa homo conditus, atque ad ima- iginem& similitudinem Dei creatus est, naturae lumine illustrata cognoscere, aut cernere numquam potuerit. Invisibilia quidem Dei, ut docet Apostolus,a creatura mundi per m Rom. r.ea,quae facta sunt,intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque cius uirtus,& diuinitas: uerum inysterium illud, quod absconditum est a saeculis, & generationibus, ita humanam intelligentiam supe- - ω i. rat, ut,nisi manifestatum fuisset sanctis,quibus uoluit Deus fidei munere notas facere diuitias gloriar sacranacti huius in gentibus, quod est Christus, nullo studio homini ad eam sapientiam aspirare licui Lset. Cum autem fides ex auditu concipiatur, perspicuum est, quam q. necessaria semper fuerit ad aeternam salutem consequendam,doctoris legitimi fidelis opera, ac ministerium: siquidem dictum est; Quomodo audient sine praedicante Θ quomodo uero praulicabunt, nisi mittantur Z S: quidem ab ipsius mundi origine, clementissimus ac benignissimus Deus suis numquam defuit, sed multifarie, multisq. Ad Heb. . modis locutus est patribus in prophetis,eisque pro temporum condicione ad caelestem beatitudinem certum, ac directum Itermonia strauit. Sed quoniam praedixerat, daturum se doctorem iustitiae in ' lucem gentium, ut esset salus eius usque ad extremum terrae, nouisi voa, sine locutus est nobis in filio, quem etiam, uoce e caelo delapsa a z.τα. magnifica gloria, iussit ut omnes audirent, eiusque praeceptis ob temperarent. Deinde uero filius alios dedit apostolos, alios pro- μυλ phetas, alios pastores, & doctores, qui uerbum uitae annunciarcnt, ne circumferremur tamquam paruuli, fluctuantes)omni uento. i B doctrinae,

9쪽

a Catechismus

doctrinae, sed firmo fidei fundamento adhaerentes, coaedificaremur in habitaculum Dei, in Spiritu sancto. νren vasto Ac ne quis uerbum auditus Dei ab Ecclesiae ministris, tamquam

rum Ecclesiis uerbum hominum, sed, sicut uere est, uerbum Christi acciperet, illet ri se dilator noster tantam auctoritatem eorum magisterio tribuen

Σὰ dam esse statuit, ut diceret: Qui uos audit, me audit: & qui uos se erι '' nit, me spernit. quod quidem non de iis tantum, quibuscum termo habebatur, intelligi uoluit, uerum de omnibus etiam, qui legitima succcssione docendi munus obirent, quibus se omnibus diebus

Mat. 18. usque ad consummationem saeculi affuturu esse pollicitus est. At u ro, cum haec diuini uerbi praedicatio numquam intermitti in Ecclesia dc beat, tum certe hoc tempore maiori studio,& pietate claborandum est, ut sana, & incorrupta doctrina, tamquam rabulo uitae, fide- . D .η les nutriantur, & confirmentur . exierunt enim falsi prophetae in Hier. 23. mundum, de quibus dixit Dominus: Non mittebam prophetas, &ipsi currebant: non loquebar ad eos,&ipsi prophetabant, ut uariis doctrinis & peregrinis, Christianorum animos deprauarent. Qua in re illoru impietas omnibus Satanae artibus instructa, tam longe pro gressa est, ut nullis sere certis finibus cotineri posse uideatur. ac, nisii taluatoris nostri praeclara illa promissone niteremur, qui se adeo staq si bile Ecclesiae suae fundamentum posuisse assirmauit, ut portae Inseri

aduersus eam praeualere numquam possint: maxime uerendum esset, ne hoc tempore, tot undique hostibus obsessa, tot machinis tentata, & oppugnata, concideret. va a uia Nam ut omittamus nobilissimas prouincias, quae olim ueram, &miri se si eatholicam religionem, quam a maioribus acceperant, pie, & sancte retinebant, nunc autem derelinquentes uiam rectam, errauerunt, atque in eo se maxime pietatem colere palam profitentur, quod a patrum suorum doctrina quamlongissime recesserunt, nulla tam romota regio, aut tam munitus locus, nullus Christianae rei p. angulus inueniri potest, quo haec pestis occulte irrepere non tentarit. Qui enim fidelium mentes corrumpere sibi proposuerunt, cum fieri nullo modo posse intelligerent, ut cum omnibus coram colloqueretur, & in eorum aures uenenatas uoces infunderent,idem alia ratione aggressi, multo facilius,ac latius impietatis errores disseminarunt.Nam praeter illa ingentia uolumina, quibus catholicam fidem euertere co, nati sunt, a quibus tamen cauere,cum apertam haerein contineret ,

non m ni tortasse laboris,ac diligentiae fuit,infinitos etiam libellos coscripserunt: qui cum pietatis speciem praese ferret, incredibile est,

quam

10쪽

Ad Parochos. y

quam facile incautos simplicium animos deceperint. Quamobrem Patres cecumenicae Tridentinae Synodi, cum tanto, & tam pernicio- τωι Syruso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, grauiora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam sermulam & rationem thi

Christiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi, traderent, quam in omnibus ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi Pastoris,& doctoris munus obeundum esset. Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere cum magna pietatis&doctrinae laude uersa- - ti sunt: sed tamen Patribus uisum est maxime referre, si liber sanctae Synodi auctoritate ederetur, ex quo Parochi, uel omnes alii, quibus i. docendi munus impositum est, certa praecepta petere, atque depromere ad fidelium aedificationem possint; ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae fidei, ad omniaq. pietatis ossicia populum Christianum erudiendi, communis regula, atque praescriptio. IErgo cum multa sint, quae ad hanc rationem pertinere uideana cate mautur , nemo existimet illud sanctae Synodo propositum fuisse , ut omnia Christianae fidei dogmata, uno libro comprehensa, subtiliter explicarentur: quod ab iis seri selet, qui se profitentur uniuersae religionis institutionem, & doctrinam tradere: id enim & infiniti pene operis fuisset,& instituto minus conuenire perspicuum est: sed

quoniam Parochos, sacerdotesque, animarum curatores,earum re . t

rum cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt, & ad fidelium captum accommodatae, ea tantum iὲn meatum afferri uoluit, quae hac in re pium Pastorum studium, si in dissicilioribus diuinarum rerum disputationibus non ita uersati fuerint, adiuuare possient. Quae cum ita sint, antequam ad ea singillatim tractanda accedamus, quibus huius doctrinae summa continetur, institutae rei ordo postulat, ut pauca quaedam exponantur, quae Pastores considerare, sibique ante oculos proponere in Q primis debent; ut seiant, quonam, ueluti ad finem, omnia eorum in consilia, labores, studia referenda sint; quoue pacto id, quod umlunt, facilius consequi, & essicere possint. Illud igitur primum ui- indetur esse , ut semper meminerint, omnem Christiani hominis i scientiam hoc capite comprehendi, uel potius, quemadmodum saluator noster ait, Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum ue- Dan. I p.

rum Deum, de , quem misisti, Iesum Christum. Quamobrem in B x eo

SEARCH

MENU NAVIGATION