Catechismus, ex decreto Concilii Tridentini, ad parochos, Pii Quinti Pont. Max. iussu editus

발행: 1566년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

4 Catechismus

eo praecipue ecclesiastici doctoris opera uersabitur, ut fideles seire

a. r. i. ex animo cupiant Iesum Christum, & hunc crucifixum, sibique cer to persuadeant, atque intima cordis pietate & religione credant, Act. . aliud nomen non elle datum hominibus sub cado, in quo oporteat

nos saluos fieri, siquidem ipse propitiatio est pro peccatis nostris.

At uero quia in hoc scimus, quoniam cognouimus cum, si mand in eius observemus, proximum est, x cum eo, quod diximus, maxime coniunctum, ut simul etiam ostendat, uitam a fidelibus non in otio & desidia degendam esse, uerum oportere, ut quemadmodum 1 D ipse ambulauit, ita & nos ambulcinus, sectemurque omni studio iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, mansuetudinem; dedit enim Mnt.1. semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate , &mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum op rum, quae Apostolus Pastoribus praecipit, ut loquantur, &exhortenMG tur Cutia autem Dominus, ac saluator noster non solum dixerit, sed etiam exemplo suo demonstrarit, legem, & prophetas ex dilectione I. ad Tim. I. pendere, Apostolus deinde confirmarit, charitatem esse finem prae, cepti, ac legis plenitudinem, dubitare nemo potest, hoc, tamquam praecipuum munus, omni diligentia curandum csse, ut fidelis populus ad immensim Dei erga nos bonitatem amandam excitetur, ac diuino quodam ardore Incensus, ad summum illud & persectissimuin bonum rapiatur; cui adhaerere, solidam, & ueram selicitatem

. , is plane sentiet, qui illud prophetae dicere poterit: Quid enim

1 .ad corax milii est in caelo, & a te quid uolui super terram Haec nimirum est uia illa excellentior, quam idem Apostolus demonstrauit,'cuim, Acinia omnem doctrinae, & inititutionis suae rationem ad charitatem, quunumquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum,siue sperandum, siue agendum aliquid proponatur, ita in eo semper charitas Domini nostri comendari debet, ut quiuis perspiciat, omnia persectae Chri stianae uirtutis opera non aliunde, quam a dilectione ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem reserenda esse. carecblimi Cum autem in omni re tradenda plurimum intersit, utrum lioe, doctrina ad an illo modo aliquid doceas, tum uero hoc in Christiani populi in stitutione maximi momenti existimandum est. Obseruada est enimmodata. audientium aetas, ingenium, mores, condicio , ut qui docendi mu I ad Car. 9. nus Exercet, omnia omnibus issiciatur, ut & omnes Christo lucri., ad cor. 4. ciat, & se ipsum fidelem ministrum, & diise atorem probare possit, M .as. ac ueluti seruus bonus, & fidelis, dignus sit, qui super multa constituatur a Domino. Neque uero unius tantum generis homines fidei, suae

12쪽

Ad Parochos. S

suae comissos esse arbitretur, ut praescripta quadam, de certa docendi sermula erudire, atque ad ueram pietatem Instituere aeque omnes

fideles possit: sed cum alij ueluti modo geniti, infantes sint, alii in

Christo adolescere incipiant, nonnulli uero quodam modo confirmata sint aetate, necesse est diligenter considerare, quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere, quae spiritum augeant, donec occurramus omnes in unitatem fidei , & agnitionis filii Dei in uirum perfectum, in mensuram aetati plenitudinis Christi. Id uero Apostolus in seipso qmnibus obseruandum indicauit, cum dixit, se Graecis, & barbaris, sapientibus,&insipientibus debitorem est e; ut uidelicet intclligerent, qui ad hoc ministerium uocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis, ac uitae praeceptis, doctrinam ad audientium sensum, atque intelligentiam accommodari oportere, ut cum eorum animos, qui exercit

tos sensus habent, spirituali cibo expleuerint, ne interim paruulos seme perire patiantur, ut qui panem petant, & non sit qui frangat eis. Neque uero cuiusquam studium in docendo retardari debet, propterea quod interdum necesse sit auditorem earum rerum praeceptis instrui, quae leuiores, & humiliores uidentur, nec sine molestia ab ijs potissimum tractari lent, quorum animus in sublimium rerum contemplatione uersatur, ac conquiescit. Nam si ipse aeterni patris sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae humilitate caelestis uitae praecepta nobis traderet; quem non com- . pellat charitas Christi, ut paruulus fiat in medio fratrum suorum,& tamquam nutrix seuens filios suos ita cupide proximorum silutem desideret, ut, quod de se ipse Apostolus testatur, eis uelit non solum euangelium Dei, sed etiam animam tradere Omnis autem doctrinae ratio, quae fidelibus tradenda sit, uerbo Dei continetur, quod in scripturam, traditionesque distributum est. Itaque in harum rerum meditatione Pastores dies, noctesque uersabuntur, memores illius D.Pauli admonitionis, quam ad Timotheum scriptam, omnes, quicumque animarum curae praepositi sunt, ad se pertinere existimabunt. est autem haec admonitio in hunc modum. Attende lectioni, exhortationi,& doctrinae: est enim omnis scriptura diuinitus inspirata utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudierisium in iustitia, ut persectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Sed quoniam, quae diuinitus tradita suerunt, multa sunt, &uaria, ut nec ita ficile aut animo comprehendi, aut etiam, mente comprehensi, memoria B 3 teneri

I. ad cor. 3. Heb. 1.

.adrias a. .ad Tiast. Doctrina mdei catho emtinetur scriptura oe traditionibus: tum de Symbolo, Sacra mentis, Decaluo, oraιω- ne Dominica. I. ad T . . a. ad Tim. 3.

13쪽

i ad Tim. I.

6 Catechismus

teneri possint, ut cum se obtulerit docedi occasio, eorum parata sit& prompta explicatio, sapientissime maiores nostri tota hanc uim.& rationem salutaris doctrinae, in quatuor haec capita redactam, distribuerunt, apostolorum Symbolum, Sacrameta, Decalogum, Dominicani orationem . nam omnia, quae Christianae fidei disciplina tenenda sunt, siue ad Dei cognitionem, siue ad mundi creationem& gubernationem, siue ad humani generis redemptione spectent, siue ad bonorum praemia, & malorum poenas pertineant, Symboli doctrina continentur. Quae autem signa sunt, & tamquam instrumenta ad diuinam gratiam consequendam, haec septem sacramentorum doctrina complectitur. Iam uero quae ad leges referuntur, quorum finis est charitas, Decalogo descripta sunt. Quidquid denique ab hominibus optari, sperari, ac salutariter peti possit, id Dominica precatione comprehenditur. Quare sequitur, ut, explanatis quatuor his quasi communibus sacrae scripturae locis, nihil sere ad eorum intelligentiam, quae Christiano homine discenda sunt, desiderari possit. Itaque uisuin est monere Parochos, ut, quoties usu uenerit, ut aliquem interpretentur euangelij, uel quem uis alium dis uinae scripturae locum, intelligant, eius loci, quicumque is fuerit, sententiam cadere sub unum aliquod quatuor illorum capitum, quae diximus, quo tamquam ad eius doctrinae fontem, quod ex plucandum sit, confugient. exempli causa, si explanandum sit illud euangelium primae dominicae Aduentus: Erunt signa in sole & tu. na&c. quae ad eam rationem pertinent, tradita sunt illo Symboliarticulo, Venturus cst iudicare uiuos,&mortuos: quibus inde asi sumptis Pastor una eademque opera fidelem populum &Symbolum, & Euangelium docebit . Quare in omni docendi, & interpretandi munere,nanc consuetudinem tenebit dirigendi omnia ad pr ima illa quatuor genera, ad quae reserri uniuersam diuinae scripturae vim, atque doctrinam diximus. DOCENDI autem ordinem eum ad bibebit, qui &personis, de

tempori accommodatus uidebitur: nos Patrum auctoritatein leocuti, qui initiandis Christo domino, & in eius disciplina institue dis hominibus, a fidei doctrina initium fecerunt, operaepretium duxim us, quae ad fidem pertinent, prius explicare. Sed quoniam in diuinis litteris multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, cuius ui omnino assentimur iis, quae tradita sunt diuinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertam cum scriptum sit: Sine fide impossibile est

14쪽

placere Deo. Cum enim finis, qui ad beatitudinem homini propo --,.situs est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit, necesse ei erat, ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec uero coeni tis nihil aliud est, nisi fides, cuius uirtus esecit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanctissimae matris Ecclesiae auctoritas comprobarit. nulla enim fidelibus potest accidere dubitatio in iis, quorum Deus auctor est, qui est ipsa ueritas. ex quo intelligimus quantum inter hanc fidem, quam Deo habemus, intersit,&illam, quam humanae historiae scriptoribus adhibemus. Fides autem , quamquam late pateat, & magnitudine, ac dignitate disserat, est enim sic in sacris litteris: Modicae fidei quare dubitasti 3 &, Ma - μα- Α-gna est fides tua: &, Adauge nobis fidem: item, Fides sine operibus mortua: &, Fides, quae per charitatem operatur) tamen est idem ge- - .s. nere, & diuersis fidei gradibus eadem definitionis uis, & ratio con- Σuenit. Quam uero fructuosa sit, & quantam ex ca utilitatem capia mus, in articulorum explicatione dicetur . Q uae igitur prunum

Christiani homines tenere debent, illa sent, quae fidei duces doctoresque sancti apostoli, diuino spiritu assati, duodecim Symboli articulis distinxerunt. Nam cum mandatum a Domino accepissent, ut pro ipso legatione fungentes, in uniuersum mundum proficiscerentur, atque omni creaturae euangelium praedicarent, Christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent, ac dicerent, neque ulla essent inter eos schisma- λων. i.

ea, quos ad fidei unitatem uocassent, sed essent perfecti in eodem Ο sensu, & in eadem sententia. Hanc autem Christianae fidei, & spei professionem a se compositam, apostoli Symbolum appellarunt, siue quia ex uariis sententiis, quas linguli in commune contulerunt, conflata est, siue quia ea ueluti nota, & tessera quadam uterentur, qua desertores, & subintroductos salsos fratres, qui euangelium adulterabant, ab iis, qui uere Christi militiae sacramento se obligarent, facile possent internoscere. CREDO IN DE vM Cum multa in Christiana religione fidelibus proponantM, quorum sigillatim , uel uniuerse certam, & firmam . fidem habere oportet, tum uero illud primo', ac necessario omnibus credendum est, quod ueluti ueritatis fundamentum , ac summa da diuinae essentiae unitate, &trium personarum distinistione, earumque actionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit. Huius mysterii doctrinam breuiter in Symbolo apostolorum comprehensam esse, Parochus docebit.

15쪽

Catechismus

Nam ut maiores nostri, qui in hoc argumento pie, & accurate uersati sunt, obseruauerunt, in tres potissimum partes ita distributum uidetur, ut in una diuinae naturae prima persona de mirum creationis opus describatur; in altera, secunda persona, & hutnanaeredemptionis mysteriu; in tertia, tertia item persona, caput, & Ens sanctitatis nostrae, variis, & aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias similitudine quadam a Patribus nostris stequenter usurpata articulos appcllamus. Vt enim corporis membra artuculis distinguuntur: ita etiam in hac fidei confisitone quidquid diastincte, & separatim ab alio nobis credendum est, recte, dc apposite articulum dicimus.

CREDO IN DEO PATREM OMNIPOTENTEM CREATOREM CAELI, ET TE RE.

His uerbis ea sententia subiecta est: certo credo, ac sine ulla dubitatione prosteor Deum patrem, primam scilicet Trinitatis personam, qui sua omnipotenti uirtute caelum ipsum ,& terram, & omnia, quae caeli, & terrae ambitu continentur, ex nihilo condidit, & condita tuetur, ac regit: neque solum eum corde credo, & ore confiteor , uerum summo studio, ac pietate ad illum, ueluti summum, re perfectissimum bonum, contendo. Haec igitur sit breuis quindam primi huius articuli comprehensio. Sed quoniam magna mysteria in singulis sere uerbis latent, ea nunc diligentius Parocho perpendenda sunt: ut, quantum Dominus permiserit, ad eius maiest iis gloriam contemplandam cum timore , & tremore fidelis p pulus accedat. sebi his . . Igitur credendi vox hoc loco putare, existimare, opinari non si- credo,m mate gnincat, sed, ut docent sacrae litterae, certissimae assensionis uim ha-25 ... set, qua mens Deo, sin mysteria aperienti, firme, constanterque asiptio Oprosis sentitur. Quamobrem is credit, quod ad huius loci explicationem μ attinet j cui aliquid sine ulla haesitatione certum, & persuasum est. Neque uero existimare quisquam debet, fidei notitiam minus certam esse, quod ea non cernantur, quae nobis credenda fides proponit. etenim diuinum lumen, quo ea percipimus, tametsi rebus per- ..deori , . spicuitatem non asserat, nos tamen de his dubitare non sinit. Deus

enim qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, ut non sit nobis opertum euangelium, sicut iis, quil ereunt. Iam uero ex ijs, quae dicta sunt, consequitur, eum, qui cae-esti hac fidei cognitione praeditus est, inquirendi curiositate liberum esse. Deus enim cum iusiit nos credere, no diuina iudicia scrutanda,eorumque rationem,& causam perquirenda nobis proposuit,

16쪽

Ad Parochos. 9

sed immutabilem fidem praecepit; quae essicit, ut animus in aeterinnae ueritatis notitia conquiescat. Ac pro sto cum Apostolus testetur , Deus uerax est, omnis autem nomo mendax; si arrogantis,& impudentis hominis est, graui, ac sapienti uiro aliquid assirmanti fidem non habere, sed praeterea urgere, ut quod dixerit, rationibus, aut testibus probetur: cuius temeritatis, atque adeo stultitiae fuerit, Dei uoces audientem, caelestis, ac salutaris doctrinae rationes requirere 3 fides itaque, seclusa omni non se luna ambiguitate, sed etiam demonstrandi studio, tenenda est. Verum illud praeterea doceat Parochus, eum ciui dicit CREDO, praeterquam quod intimum mentis suaeassensuin declarat, qui interior fidei actus cst, debere id, quod antino inclusum habet, aperta fidei professione praeseserre, summaque alacritate palam fateri , ac praedicare. Oportet enim fideles cuim seiritu in hasere, quo fietus Propheta dixit; Credidi propter mi. r. quod locutus sum: imitati Apostolos, qui ad principes populi r sponderunt; Non possiimus, quae uidimus,&audiuimus, non loqui: diui Pauli praeclara illa uoce excitari; Non erubesco euange- -R . r. tium: Virtus enim Dei est in salutem omni credenti. Item quo ma attine huius sententiae ueritas confirmatur; Corde creditur ad iustii. - . iotiam, ore autem consessio fit ad salutem. IN DEUM. Hinc iam Christianae sapientiae dignitate,&praesta tiam, ex eaque quantum diuinae bonitati debeamus, cognoscere ii cet, quibus datum est, statim ad rei praestantissimae, maximcque ex . ' petendae cognitionem, quasi fidci gradibus ascendere. In hoc enim ii 'multum inter se disserunt Christiana philosophia, & huius saeculi cirupientia, quod haec quidem naturalis tantum luminis ductu abesse . ictibus, & ab ijs, quae sensibus percipiuntur; paulatim progressia, non nisi post longos labores uix tandem inuisibilia Dei contempla

tur, primainque omnium rerum clausam & auctorem agnoscit, at que intelligit. Contra uero illa humanae mentis aciem ita exacuit,

ut in caelum nullo labore penetrare possit, atque diuino splendore collustrata, primum quidem aeternum ipsum luminis sentem, dein de quae insta ipsum posita sunt, intueri, ut nos uocatos esse det ne I. Pa. I.

bris in admirabile lumen, quod est apud apostolorum principem,

cum summa animi iucunditate experiamur, & credentes exultemus

laetitia inenarrabili. Recte igitur fideles primo se in Deum credere

Profitentur, cuius maiestatem ex Hieremiae sententia incomprehen meri 3 .s bilem ego dicimus, Lucem enim, ut ait Apostolus, inhabitat inac --.ε. celli bilem, quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potest . cum

17쪽

io Catechismus

Exod.3 i. enim ad Moysen loqueretur, Non uidebit me, inquit, homo, & uiuet. Nam ut mens nostra ad Deum, quo nihil est sublimius, perusniat, necesse est eam omnino a sensibus abstractam esse, cuius rei fata cultatem in hac uita naturaliter non habemus. Sed quamuis haec ita M. 1 . sint, non reliquit tamen Deus, ut inquit Apostolus, semet ipsum s. ne testimonio benefaciens, de caelo dans pluuias, & tem hora fiuctisera, implens cibo, & Ietitia corda hominum. Quae causa fuit philosephis nihil abiectum de Deo sentiendi,& quidquid corporeum, ruidquid concretum, & admixtum est, ab eo longissime remoueniai: cui etiam bonorum omnium persectam vim, & copiam tribuerunt, ut ab eo, tamquam a perpetuo quodam ,& inexhausto fonte bonitatis, ac benignitatis, omnia ad omnes creatas res, atque naturas persecta bona dimanent: quem sapientem, ueritatis auctorem, dc. i. amantem, iustum, beneficentissimum, &aliis nominibus appella uerunt, quibus summa, &absoluta persectio continetur: cuius immensam, & infinitam uirtutem, omnem complentem locum, & per

omnia pertinentem esse dixerunt. Hoc ex diuinis litteris longe me. Din. - lius constat, & illustrius, ut illo loco, Spiritus est Deus: item, Estote M l. 3. uos persecti, sicut & Pater uester caelestis persectus est: tum, Omnia Heb. - nuda, & aperta sunt oculis eius: & illud, o altitudo diuitiarum sa-λας plantiae,& scientiae Dei: deinde, Deus uerax est: &, Ego sum uia, de

Io . r. veritas,& uita: praeterea, Iustitia plena est dextera tua: denique, Apeps i 67 ris tu manum tuam, & imples omne animal benedictione: postremo, Quo ibo a Spiritu tuo, & quo a facie tua fugiam Z &, Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in infernum,ades: si sumpsero Hier. 3. pennas meas diluculo, & habitauero in extremis maris &c. &,Numquid non caelum, & terram ego impleo, dicit Dominus Z Magna, &praeclara haec sunt, quae de Dei natura sacrorum librorum auctorit te consentanea,& consequentia ex rerum effectaru in investigatione philosophi cognouerunt. quamquam in eo etiam caelestis doctrinae necessitatem cognoscimus, si animaduertamus, fidem non solum hoc praestare, quemadmodum supra dictum est, ut quae uiri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque, &imperius hominibus statim pateant, atque in promptu sint; uerum, ut rerum notitia, quae fidei disciplina comparatur, multo certior,atque ab omni errore purior in mentibus nostris4psideat, quam si eas ipsas res, humanae scientiae rationibus comprehensas, animus intelligeret. Sed quanto praestantior diuini numinis cognitio censenda est, ad quam non communiter omnibus naturae contemplatio, sed

proprie

18쪽

proprie credentibus fidei lumen aditu in patesecit. haec autem Symboli articulis continetur, qui nobis diuinae essentiae unitatem, de trium personarum distinctionem, tum uero ipsum Deum esse ultimum nominis finem aperiunt, a quo caelestis, aeternaeque beatitudinis possessio expectanda siit: siquide a diuo Paulo didicimus, Deum inquirentibus se remuneratorem esse. Haec quanta sint,& an eius generis sint bona, ad quae humana cognitio aspirare potuerit, multo ante eundem Apostolum Esaias propheta his uerbis ostendit: Asaeculo non audierunt, nequeaurious perceperunt: oculus non uidit, Deus,absque te, quae praeparasti expectantibus te. Sed ex ijs, quae diximus, unu etiam Deum esse, non plures Deos, - confitendum est. nam cum Deo summam bonitatem, & persectionem tribuamus, fieri non potest, ut id, quod summum, atque absolutissimum est, inueniatur in pluribus. Quod si cui aliquid ad sum inum decst, eo ipso impersectiis est: quare nec Dei natura illi conuenit. hoc autem multis sacrarum litterarum locis comprobatur. seriptum est enim: Audi Israel: Dominus Deus noster, Deus unus est. praeterea est Domini iussum: Non habebis Deos alienos coram me . deinde per prophetam sepe admonet: Ego primus, &egono uissimus, & ablque me non est Deus. Apostolus etiam palam test tur: Unus Dominus, una fides, unum baptisma: Neque uero nos moueat, quod interdum sacrae litterae Dei nomen creatis etiam naturis imponunt. Nam quod prophetas, & iudices deos appellarunt, non gentium more factum est, quae sibi plures deos stulte, & impie finxerunt, sed quadam loquendi consuetudine sgnificare uoluerunt excellentem aliquam uirtutem, uel functionem, quae Dei munere illis concessa st. Deum igitur natura, substantia, essentia uiau, quemadmodum ad confirmandam ueritatem in Symbolo Nicaeni Concilii dictum est, Christiana fides credit, & pro stetur, sed altius etiam ascendens ita unum intelligit, ut unitatem in trinitate, & trinitatem in unitate ueneretur: de quo nobis mysterio nunc dicere incipiendum est. sequitur enim in Symbolo, PATREM. sed quoniam Patris vox non una ratione Deo tribbuitur, illud prius declarandum erit, quae sit magis propria huius loci significatio . Deum nonnulli etiam, quorum tenebris fides lucem non attulit, aeternam substantiam csse intellexerunt, a qua res ortae essent, & cuius prouidentia omnia gubernarentur, suumque ordinem, &statum conseruarent. Ex humanis igitur rebus ducta similitudine, quemadmodum eunt,a quo familia propagata est, cuiusque consilio.

19쪽

tio circa no men Pater ,

in drumis: et de personarum proprietatibus.

ia Catechismus

consilio, & imperio regitur, patrem uocabant, ita hac ratione factucst, ut Deum, quem omnium rerum opificem ,&rectorem agnoscebant, Patrem appellari uoluerint. eodem nomine sacrae etiam litterae usae sunt, cum de Deo loquentes uniuersorum crcationem, potestatem,admirabilemque prouidentiam ei tribuendam indicarent. legimus enim: Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, &fecit, & creauit te Z & alibi: Numquid non pater unus omnium nostrum Numquid non Deus unus creauit nos 3 At uero multo stequentius, & peculiari quodam nomine, praesertim in noui testameti libris, Deus pater Christianorum dicitur, qui non acceperunt spiritum seruitutis in timore, sed acceperunt spiritum adoptionis filiorum Dei, in quo clamant, Abba pater: eam enim charitatem dedit

nobis pater, ut filii Dei nominemur, & sinus: quod si fili j, & hersdes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, qui est primo

genitus in multis fratribus, nec confunditur uocare nos fratres. Sive igitur communem creationis & prouidentiae, siue praecipuam spiritualis adoptionis causam spectes, merito fideles Deum patrem se

credere profitentur. l. Uerum praeter eas notiones, quas explicauimus, Patris nomine audito, ad altiora mysteria mentem erigendam esse Parochus docebit. Iod enim in luce illa inaccessibili, quam inhabitat Deu magis reconditum, de abstrusum est, quodque humana ratio, de intelligentia non consequi, aut ne suspicari quidem poterat, id Patris uocabulo diuina oracula nobis aperire incipiunt. Indicat autem hoc nomen, in una diuinitatis essentia non unam tantum personam, sed personarum distinctioncm credendam esse. Tres enim sunt in una diuinitate personae, Patris, qui a nullo genitus cst; Filii, qui ante omnia faecula a patre genitus est; Spiritus hancti, qui itidem ab aeterno ex patre, & filio procedit . Atqui pater est in una diuinitatis substantia, prima persona, qui cum unigenito filio suo, &spiritu sancto unus est Deus, unus est Dominus, non in unius singularitate personae, sed in unius trinitate substantiae. Iam uero hae tres personae, cum in ijs quidquam dissimile, aut dispar cogitare nefas sit, suis tantummodo proprietatibus distinctae intelliguntur. Pater siquidε ingenitus est: Filius a patre genitus: Spiritus sanctus ab utroque procedit. Atque ita trium personarum eandem essentiam, eandem bubstantiam confitemur, ut in consessione uerae, sempiternaeque deitatis, oc in personis proprietatem, & in essentia unitatem, & in trinitate aequalitatem pie,& sanctae colendam credamus Nam quod

si ii l. a patris

20쪽

patris primam esse personam dicimus, hoc non ita accipiendum est, perinde ac si aliquid in Trinitate prius, aut posterius, maius, aut minus cogitemus. absit enim haec a fidelium mentibus impietas, cum eandem aeternitatem, candem gloriae maiestatem in tribuspersonis

Christiana religio praedicet. Sed patrem propterea quod ipse sit principiti sine principio, prima esse per nam, uere,& sine ulla dubitatione assirmamus 1, quae q uidem uti patris proprietate distincta est, ita in unam illam praecipue hoc conuenit, quod filiu ab aeterno genuerit: semper enim Deum simul& patre suisse nobis significatur, cum Dei,

di patris nomina coluncta in hac cosessione pronunciamus. Verum quonia in nullius rei, quam huius omnium altissimae,ac dissicillimae notitia,atq. explicatione, aut periculosus uersari,aut grauius errare possiimus; doceat Parochus, religiose retinenda esse es lentiae,&personae propria uocabula,quibus hoc mysterili significatur,&sciant fideles unitate esse in essentia, distinctionem autem in personis. Sed haec subtilius exquirere nihil oportet,cu meminerimus illius uocis: Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria: satis enim uideri debet, quod fide certii,& exploratum habeamus, nos a Deo cuius oraculis non assentiri, extremae itultitiae,atq. miseriae est ita edoctos esse. Do-Cete, inquit,omnes gentes, baptizates eos in nomine patris,& fiiij,&spiritus sancti. Rursus, tres sunt. qui testimoratu dant in caelo, Rater, uerbum, & spiritus sanctus, &hi tres unum sunt. oret tame assidue, ac precetur Deum, & patrem, qui uniuersa ex nihilo condidit disponitq. omnia suauiter, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri, qui Trinitatis mysterium humanae menti patefecit: oret, inqua, sine intermisitone, qui diuino beneficio haec credit, ut aliquando in aeterna tabernacula receptus dignus sit, qui uideat quae lata sit Dei patris fiucunditas, ut seipsum intuens,atq. intelligens, parem& aequalem sibi filium gignat, quoue modo duoru idem plane & par charitatis amor, qui spiritus sanctus est,a patre & filio procedes, genitorem, de genitum aeterno,atq. in distatuo ili uinculo inter se conectat; atq. ita diuinae trinitatis una sit essentia,&triti personaria persecta distinctio.

OMNIPOTENTE M. Solent sacrae litterae multis nomini bus Dei summam vim,&immensam maiestate explicare, ut ostendant quanta religione & pietate illius sanctissimu in numen coledum sit: sed in primis doceat Parochus, illi omnipotentem uim frequentissime tribui. ipse enim de se dicit, Ego Dominus omnipotens. & rursus Iacob, citfilios ad Ioseph mitteret, ita illis precatus est: Deus autem cus o inni- potes faciat uobis eum placabile . deinde uero in Apocalyps scriptucst, Dominus Deus, qui est,& qui erat,dc qui ucturus est omnipotes.. C &alibi

SEARCH

MENU NAVIGATION