장음표시 사용
31쪽
tueretur communiter quidem omnium rerum, quae conditae sunt,
praecipue autem fidelium, qui illi parcnt,atque simino animi studio
missuri -- Quod igitur reliquum est,Parochus fidelem populum ad eam ramo C sita- tionem cohortabitur, ut sciat aequissimum esse, praeceteris hominibus, nos, qui ab eo nomen inuenimus, Christianique vocamur, &, quanta ille in nos beneficia contulerit, ignorare non possimus, ob id maxime,quod eius munere haec omnia fide intelligimus; aequum esse, inquam, nos ipsos, non secus ac mancipia, redemptori nostro,& domino in perpetuum addicere, & consecrare. Et quidem, cum baptismo initiaremur, ante ecclesiae fores id professi sumus. declarauimus enim nos Sathanae,& mundo renuesare, &Iesu Christo totos nos tradere. Quod si, ut Christianae militiae adscriberemur, tum facta,& sollemni professione nos ipsos Domino nostro deuouimus:
quo supplicio digni erimus, si, postquam ecclesiam ingressi sumus,
Dei uoluntatem, & leges cognouimus 1, postquam sacramentorum gratiam percepimus, ex mundi, & Diaboli praeceptis, ac legibus uixerimus, perinde ac si, cum baptismo abluti sumus, mundo, & Diabolo, non Christo domino, ac redemptori, nomen dedissemus Z sed cuius animum amoris facibus non incendat tanti domini tam benigna, dia propensa in nos uoluntas, qui, tametsi nos in potestate sua,& dominatu ueluti seruos sanguine suo redemptos habeat, ea tameD .rs. charitate complectitur, ut non seruos uocet, feci amicos, sed statres Haec profecto iustissima causa est,atque haud scio an omnium sit maxima, cur eum perpetuo debeamus dominum nostrum agnoscere,
Q VI CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NAT vs Ex
MARIA VIRGINE. Maximo quidem,&singulari beneficio hum num genus a Deo affectum esse, qui nos e duris limi tyranni seruitute in libertatem uindicarit, ex ijs, quae superiori articulo declarata sunt, intelligere fideles possunt: at uero si consilium etiam, & rationem, qua potissimum id efficere uoluit, nobis ante oculos ponamus , profecto nihil diuina in nos beneficetia, ac bonitate illustrius, nihil magnificentius esse uidebitur. Eius igitur mysterij magnitudinem, quod nobis tamquam salutis nostrae praecipuum caput sacrae litterae considerandum saepissime proponunt, Parochus a tertii articuli explicatione ostendere incipiet: cuius hanc esse sententiam do cebit, nos credere,& confiteri, cum ipsum Iesum Christum, unicum Dominum nostrum, Dei filium, cum pro nobis humanam carnem
32쪽
suscepit in utero uirginis, non ex uirili semine, ut alij homines, sed
supra omnem naturae ordinem spiritus sancti uirtute conceptum eue, ita ut eadem persona Deus permanes, quod ex aeternitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem uerba ita accipienda es.se, ex sacri Concilii Constantinopolitani consessione plane perspicitur: inquit enim: Qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de caelis: & incarnatus est de spiritu sancto ex Maria uirgine, & homo factus est . Atque id etiam sanctus Ioannes euangelista explicauit, ut qui ex ipsius Domini saluatoris pectore, altissimi huius mysterii cognitionem hausisset. nam cum diuini uerbi natura declarasset illis uerbis: In principio erat uerbum, & uerbu erat apud
Deum,& Dens erat uerbum: aa extremum coclusit: Et uerbum c
ro factum est,& habitauit in nobis. Verbum enim, quod diuinae naturae hypostasis est, ita humana naturam assumpsit, ut una,& eadem esset, diuinae, & humanae naturae hypostasis,ac persona. quo factum est, ut tam admirabilis coniunctio utriusque naturae actiones,& proprietates conseruaret,atque, ut est apud sanctum Leonem magnum illum Pontificem, Nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Sed quoniam praetermittenda non est uerborum explanatio, doceat Parochus, cum dicimus, Dei filium spiritus sancti uirtute conceptum esse, unam hanc diuinae Trinitatis personam incarnationis mysterium non confecisse. Quamuis enim unus filius humanam naturam assumpserit, tamen omnes diuinae Trinitatis personae, Pater, Filius, &Spiritus sanctus, huius mysterii auctores fuerunt. siquiudem illa Christianae fidei regula tenenda est:Omnia,quae Deus extra se in rebus creatis agit, tribus personis communia esse, neque unam magis quam aliam, aut unam sine alia asere. Quod autem una persona ab alia procedat, hoc unum omnibus commune esse non potest. nam filius a patre tantum generatur, spiritus sanctus a patre, M
filio procedit: quidquid uero xxtra illas ab ipsis proficiscitur, tre personae sine ullo ducti inine agunt: atque ex hoc senere filii Dei incarnatio censenda est. Quamquam uero haec ita se abeant, solent
tamen sacrae litterae earum rerum, quae omnibus personis communes sunt, aliam aliis tribuere , quemadmodum summa omnium rerum potestatem patri, sapientiam filio, spiritui sancto amore adstriabunt. Et quoniam diuinae incarnationis mysterium singularem, atque immensam Dei erga nos beni nitatem declarat, ob eam rem
peculiari quadam ratione hoc opus spiritui sancto tribuitur. In hoς D mysterio
33쪽
mysterio quaedam supra naturae ordinem, quaedam naturae ui es messe animaduertimus. Nam, quod expurissimo uirginis matris sanguine Christi corpus sermatum credimus, in eo naturam humanam agnoscimus, cum illud omnium hominum corporibus commune sit, ut ex matris sanguine Armentur. Quod uero &naturae
ordinem, & humanam intelligentiam superat, illud est, simul atque
m. r. beata uirgo angeli uerbis assentiens dixit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum: statim sanctissimum Christi corpus sermatum, eique anima rationis compos coniuncta est, atque ita in ipso temporis articulo persectus Deus, & persectus homo fuit. Hoc autem nouum fuisse, atque admirabile spiritus sancti opus, nemo dubitare potest, cum seruato naturae ordine, nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis spatium, hominis anima insermari queat. Deinde uero illud accedit, maxima admiratione dignum, quod, ut primum cum corpore anima coniuncta fuit, ipsa etia diuinitas cum corpore, & anima copulata est . quare simul corpus sermatu, atque animatum est, corpori, &animae diuinitas coniuncta. ex quo fit, ut
eodem temporis puncto perseebis Deus, & perfectus homo esset,&uirgo sanctissima uere, & proprie mater Dei, & hominis diceretur,
quod eodem momento Deum, & hominem concepissct. Hoc au- Lur. i. tem ab an Selo ei significatum est, cum ait: Eccc concipies in utero, &paries filium,&uocabis nomen eius IgsvM: hic erit magnus, &filius altissimi uocabitur. Et euentu comprobatum est, quod Isaias Ua. q. praedixit: Ecce uirgo concipiet,& pariet filium. Idem quoque Elisabeth, cum spiritu sancto repleta, filii Dei conceptionem intellexi .
. r. set, his uerbis declarauit: Unde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei ad me Sed quemadmodum Christi corpus expurissimis in t gerrimae uirginis sanguinibus sine ulla uiri opera, ut antea diximus, uerum sola spiritus sancti uirtute sermatum est: ita etiam ut primit conceptus est, illius Maima uberrimam spiritus Dei copiam, atque omnem charismatum abundantia accepit. neque enim, ut aliis si minibus, qui sanctitate, & gratia ornantur, ipsi ad mensuram, ut i D . a. statur sanctus Ioannes, dat Deus spiritum, sed omnem gratiam tammis. i. assi uenter in eius anima infudit, ut de plenitudine eius nos omnes acceperimus. Neque tamen filium Dei adoptiuum appellare licet,
quamuis spiritum illum habuerit, quo sancti homines filiorum Dei
adoptionem consequuntur. nam cum natura filius Dei sit, adopti nis gratiam,aut nomen in eum conuenire nullo modo existimandsi
est. Haec sunt,quae de admirabili conceptionis mysterio explicanda
34쪽
uisa sunt. ex quibus ut salutaris fi uctus ad nos redundare possit,il- 'la in primis fideles memoria repetere,ac saepius cogitare cum animis suis Gebent, Deum esse, qui humanam carnem auumpsit; ea uero ratione hominem fictum, quam mente nobis assequi non licet, nedum uerbis explicare; ob eum deni q. finem hominem fieri uolui s.
se, ut nos homines filii Dei renasceremur. Haec cum attente considerauerint, tum uero omnia mysteria, quae hoc articulo continentur , humili, ac fideli animo credant, & adorent; nec curiose, quod sine periculo uix umquam fieri potest, illa inuestigare, ac perscrutari uelint. NATUS EX MARI A vi RGINE. Haec altera est huius articulis r , in qua explicanda Parochus diligenter uersabitur, cum fidelius credendum sit, Iesum dominum non solum conceptum Spiritus sancti uirtute, sed etiam ex Maria uirgine natum,& in lucem editum esse . cuius mysterii fides quanta cum laetitia,& iucunditate ani- mi meditanda sit, angeli uox, qui primus felicissimum nuncium undo attulit, declarata inquit enim: Ecce euangelizo vobis gaudium Lucet. magnum, quod erit omni populo. Tum ex illius caelestis militiae canti eo: Gloria in altissimis De & in terra pax hominibus bonae uolu--,. tatis, quδd angeli cecinerunt, facit c est intelligere . Hinc etiam amplissimum illud Dei promissum ad Abraham impleri incepit, cui dictu in est, sere aliquando, 'tin eius semine omnes gentes benedice Gm ai. rentur. Maria enim, quam uere matrem Dei praedicamus, de colimus , quod eam personam, quae simul Deus, α homo erat, peperit, a Dauide rege originem duxit. Sed quemadmodum conceptio ipsa naturae ordinem prorsus uincit, ita in ortu nihil non diuinum licet contemplari. Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino, aut cogitari potest, nascitur ex matre sine ulla maternae uirginitatis diminutione. & quo modo postea ex sepulcro clauΕ, & obsignato egressus est, atque ad discipulos clausis ianuis introiuit: uel, ne a rebus etiam, Iora. xo. quae natura quotidie fieri videmus,discedatur, quo modo selis radii concretam uitri substantiam penetrant, neque frangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt: simili, inqua, &altiori modo Iesus Christus ex materno aluo, sine ullo maternae uirginitatis detrimento, editus est. ipsius. n. incorrupta,&perpetua uirginitate uerissimis laudibus celebramus. inrod quidem Spiritus sancti uirtute effectum est, qui in filii conceptione, M partu, matri ita inuit, ut ei & tacunditatem dederit, & perpetuam uirginitatem conseruarii. Solet interdit Apostolus Christum Iesum nouissimum Adam appellare, eum q. prima rvi coriis.
35쪽
a ad canis. Adam conserre . nam, ut in primo omnes homines moriuntur, ita in secundo omnes ad uitam reuocantur: atque ut Adam , quod ad naturalem condicionem pertinet, humani generis parens fuit, ita Christus gratiae, & gloriae auctor est. Ad eum modum nobis etiam licet uirginem matrem cum Eua ita conscrre, ut priori Euae secunda Eua, quae est Maria, respondeat, quemadmodum secundum Adam,hocest Christum, primo Adam respondere ostendimus. Eua cnim,
quia serpenti fidem habuit , maledictum,& mortem inhumanum genus inuexit: & Maria postquam angelo credidit, Dei bonitate essectum est, ut benedictio, & uita ad homines perueniret : propter Euam nascimur filii irae, a Maria Iesum Christum accepimus,per quo Gni. 3. filii gratiae regeneramur, Euae dictum est: In dolore paries filios. Maria hac lege soluta est, ut quae, salua uirginalis pudicitiae integritate, sine ullo doloris sensu, ut antea dictum est Iesum filium Dei peperiti
-πbetia et Cum igitur tanta,& tam mulia snt admirandae huius conceptio H - ορ'ςς nis,& natiuitatis sacramenta, diuinae prouidentiae consentaneu fuit,
L. Via. ut ea multis figuris, & Oraculis significatentur. Quare huc percincrecbrini. sancti Doctores intellexerunt multa mula in uarus faciae scripturae Exod. - . locis legimus, praecipue uero Portam luna tinctuarii, quam Eze-ς clii et clausam uidit: item lapidem de mole sine manibus abscis Lim, ut est apud Danielem, qui iactus est magnus mons; & impleui t uni- Num.1 . uersam terram: deinde Aaron uirgana, quae una inter uirgas princi-r M. pum Israelis germinauit: & rubum, quem Moyses uidit ardere. &Lue , non comburi. Multis uerbis sanctus Euangelista, Christi natiuitati, historiam descripsit. qua de re nihil est, quod plura a nobis dicantur, cum ea lectio Parocho in promptu sit. Danda autem illi est opera, ut haec mysteria, quae ad doctrinam nostram scripta sunt, infixa animo,& mentibus fidelium haereant; primum quidem, ut tanti beneficii commemoratione aliquam x ratiam eius auctori Deo referant ; deinde ut eximium hoc, & singulare humilitatis exemplum eis ante oculos ad imitandum proponat. Quid enim nobis utilius, atque ad animorum nostrorum superbi in , & clationem comprimendam acco modatius esse potest, qua saepius cogitare, Deum ita sese humiliare, ut cum hominibus gloriam suam comunicet, & hominum infirmi tate, fragilitatemque assiimat; Deum hominem fieri, summamque illam, & infinitam maiestatem homini ministraro, ad cuius nutumisiis. columnae caeli, ut inquit scriptura, coiremiscunt,& patient,cumque in terra nasci, quem in caelis angeli adorant i Quid igitur, cum haec
Deus nostra cauia ficiat, quid, inquam, nos, ut illi obsequamur,
36쪽
sacere oportet 3 quam libenti, atque alacri animo debemus omnia humilitatis ossicia amare, amplecti, praestaret Videant fideles, quam salutari doctrina Christus nascens nos instituat, antequam uocem aliquam emittere incipiat. Nascitur egenus: nascitur ut peregrinus in diuerserio: nascitur in uili praesepio: nascitur media hieme. ita enim scribit sanctus Lucas: Factum est, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,& peperit filium suum primogenitum,& pannis eum inuoluit, & reclinauit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diuersorio. Potuit ne euangelista humilioribus uerbis omnem caeli, dc terrae maiestatem, dc gloriam includere 3 Neque uero scribit, non fuisse locum in diuersorio, sed ei non fuisse, qui dicit: Meus est orbis terrae, & plenitudo eius. Quod etiam alius euangelista i status est: In profria uenit, & sui cum non receperunt. Haec cum fideles sibi ante oculos proposuerint, tum uero cogiter, Deum carnis nostrae humilitatem,& fragilitatem subire uoluisse, ut humanum genus in altissimo dignitatis gradu collocaretur.Nam illud unum fatis declarat excellentem hominis dignitatem, &praestatiam, quae illi diuino beneficio tributa est, qnod homo fuerit, qui ideuerus,&perfectus Deus sit: ut iam gloriari nobis liceat, fili uiri Dei os nostrum, & carnem nostrant esse: quod beatissimis illis spiritibus non licet. nusquam enim, ut est apud Apostolum,angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Praeterea cauendum eis, ne maximo nostro malo eueniat, ut, quemadmodum illi in diuersorio Bethleem locus, ubi nascerettar, defuit, ita etiam, quando iam in
carne non nascitur, locum in cordibus nostris inuenire non possit, ubi in spiritu nascatur. hoc enitri, cum salutis nostrae cupidissimus sit, uehementer optat. nam ut ille spiritus sancti uirtute supra naturae ordinem homo factus, dc natus est, sanctusque,atque adeo sanctitas ipsa fuit: ita nos oportet, non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, sed ex Deo nasci, ac deinde ueluti nouam creaturam in nouitate spiritus ambulare, sanistitatem illam, ac mentis integritatem custodire, quae homines spiritu Dei regcneratos maxime decet. hac enim ratione sanctae huius filii Dei conceptionis, & natiuitatis imaginem aliquam in nobis ipsis exprimemus, quam fideli animo credimus, de credentes Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est,
suspicimus,&adoramus. I. ii l P Assvs sva poNTIO PILATO, CR. v CIFIxUS, MORTUUS, ET SEPvLTus. Quantam habeat neces statem huius articuli
cognitio , de quam diligenter Parochus curare debeat, ut fideles D 3 dominicae
mureium quanto pietatis studio recolendum. -Heb. I.
37쪽
cioininicae passionis memoria saepissimc animo repetan ti docet A postolus, qui nihil aliud se scire testatus est, nisi Iesum Christit, de hunc crucifixum. Quare in hoc argumento omne studium; & opera adhibenda est, ut quam maxime illustretur, fidelesque tanti beneficii
commemoratione excitati, totos s. ad Dei erga nos amorem,& bo-initatem suspiciendam conuertant. Fides itaque priori articuli parte nam de altera postea dicetur illud nobis crededum proponit,Christum dominum, cum Pontius Pilatus Tiberii Canaris iustu Iudaeani prouinciam administrarct, cruci assi xum esse . nam captus, irrisus, uariis iniuriarum, & cruciatuum generibus astectus, demum in cru, cem sublatus est. Nec uero cuiquam dubitandum cst, eius animam, quod ad inferiorem partem attinet, ab iis cruciatibus liberam non, fuisse . nam quod humanam naturam uere asia mpsit, necesse est f iteri, animo etiam grauissimum dolorem sensisse . quare inquit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Nam etsi perionae diuinae humana natura coniuncta fuit, tamen propter eam coniunctionem nil
hilo minus passionis acerbitatem sensit, quam si ea coniumstio factae non fuisset, cum in una Iesu Christi persona, utriusque naturae, diui-1nae, &humanae, proprietates seruatae sint: atque id irco, quod crat passibile de mortale, passibile dc mortale permansit: rursus uero quod impassibile, & imm rtale ergi, qualem esse diuinam naturami intelligimus, suam propraetatem retinuit. Quod au rem hoc loco itam diligenter obseruari videmus. et iam Christum eo tempore passum esse, quo Pontius Pilatus Iudaeam prouincia in procuraret, id ea re factum esse docebit Parochus, qui tant e rei, & tam necessariae cognitio ea ploratior omnibus esse po crat, si rei gςstae certum, quod &i ab Apollolo Paulo factum legimus, tempus describeretur: tum clia, lquia iis uerbis declaratur, illam S luatoris praedictionem exitu comprobatam esse: Tradent, inquisicum gentibus ad illud clidum S sasellandum, de crucifigendum, . t L . G. Sed quod potissimum in ligno crucis mortem pertulit, hoc etiami diuino cosilio tribuendum est, ut stilucet unde mors orichatur, in de uita resurgeret. Serpens enim, qui in ligno primos parentes uice , rat, uictus est a Chri ito in li3no crucis. Plures eius rei asturci fationes, possunt, quas sancti Patrς3 latius persecuti uint, ut ostendamus con-t sentaneum fuisse, redemptorem nostrum mortem crucii potissimul subire. Verum satis esse Parochus admoneat, si fideles credant illud genus mortis a Saluatore dc lectum esse, quod quidem adhumanii generis redemptionem aptius, atque acςommod4 ius,uideretur, quemadmodum
38쪽
quemadmodum certe nullum turpius, atque indignius esse potirit. Non solum enim apud Gentiles crucis supplicium execrandum, dc dedecoris, ignominiaeque plenissimum semper existimatum est, u Tuni etiam in lege Moysis, maledictus homo appellatur, qui pendet De t. a. in ligno. Neque uero Parochus huius articuli historiam praetermit- - . 3tet, quae diligentissime a sanctis euangelistis exposita est, ut saltein summa eius mysterii capita, quae ad confirmandam fidei nostrae ueritatem magis neces Iaria uidentur, fideles cognita habeant. Hoc enim articulo, ueluti fundamento quodam, Christiana religio,& sides nititur, eoque polito, reliqua omniqrccte colli tuta sunt. Nam si quid . aliud humanae menti,& intelligen tiae diis cultatem astari; certe crucis mystcrium omnium difficillimum ex illi mandum est, uixque percipi a nobis potest, salutem nostram ex cruce ipsa, & ex eo, qui pro nobis ligno illi astixus est, pendere. Sed in hoc, ut docet Apostolus summam Dei prouidentiam licet admirari. Nam quia in Dei septen i .ad coriitia non cognouit mundus per sapientiam D um, placuit Deo per stultitiam praedicationis saluos siccre credentre. Quare mirandum
non est, si prophetae ante Christi aduentum, apostoli post eius moria ς tem,& resurrectionem tantopere laborarunt, ut hominibus persuaderent, hunc esse mundi redemptorem, eosque in crucisaxi potea statem, atque obedientiam redigerent. Quare Dominus, cum nihil' tam ab humana ratione remotum esset, quam crucis mysterium, sta i invatim post peccatum numquam destitit tum figuris, tum prophetam: oraculis filii sui mortem tignificare. Atque ut defiguris pauca qumidami attingamus, Abel primum, qui fratris inuidia occisus est, dem-λ Gm. .
de Isaac sacrificium, praeterea Agnus, quem Iudaei, cum e terra Aegy- . 22.pti egrederetur, immolarunt, tum serpens aeneus, quem Moyses in ira deserto exaltauit, Christi domini passionis, ac mortis siguram prae- Nwn. M.
monstrabant. Quod autem ad prophetas pertinet, quam inulti exti Do.3. terint, qui de ea uaticinati sunt, id uero multo notius est, quam ut explicari hoc loco oporteat. Sed prae ceteris, ut Dauidem'omittatamus, qui omnia praecipua redemptionis nostrae mysteria in psalmisi complexus est, Isaiae oracula tam aperta, & clara sunt, ut recte dici queat, eum potius rem gestam exposuisse, quam futuram praedixissed e . Hieron. MORTvus, ET: SEPVLTvs. His uerbis Parochus credendunt plicabit, Iesum Christum, postquain crucifixus est, uere mortuis, ac sepultum esse. Neque uero sine causa hoc separatim si delibus credendum proponitur, cuin non desuerint, qui eum in cruce mortuum negarent . illi igitur errori hac fidei doctrinam sancti apostoli
39쪽
merito opponendam censuerunt: de cuius articuli ueritate dubitan Matib. 1ν. di nullus nobis locus relinquitur . nam omnes euangelistae consentiunt, Iesum seiritum emisisse. Praeterea cum Christus, uerus,& per ita, ly. sectus homo fuerit, uere etiam mori potuit : moritur autem hoino, cum anima separatur a corpore. Quare cum Iesum mortuum esse dicimus, id significamus, eius animam a corpore diuisam esse: neque tamen concedimus diuinitatem seiunctam a corpore: quin potius constanter credimus & confitemur, anima eius a corpore diuisse, diuinitatem tum corpori in sepulcro, tum animae apud inferos con--Hebr. 1. iunctam semper fuisse. Decebat autem filium Dei mori, ut per momtem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolu,& liberaret eos, qui timore mortis per totam uitam obnoxii eranu
seruituti. Sed illud in Christo domino singulare suit, quod tuc momtuus est, cum ipse mori decreuit,& mortem non tam aliena ui illatam , quam uoluntariam obiit. Nec uero mortem solum, sed locum etiam, & tempus, in quo moreretur, ipse sibi constituit. ita enim
Isaias scripsit: Oblatus est, quia ipse uoluit. Atque idem Dominus
Dan. o. de se ante passionem dixit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponedi eam, dc potestatem habeo iterum se mendi ea. Quod autem ad tempus, & locum attinet, cum Herodes eius uitae Luci i3. insidiaretur, ipse inquit: Dicite vulpi illi, ecce elicio daemonia, de sanitates perficio hodie, & cras, & tertia die consumor: uerum tamen oportet me hodie, & cras, dc sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. Ela igitur nihil inuitus, aut coactus secit, sed ipse sese uolens obtulit, atque inimicis suis ob Dis.1 s. uiam procedens dixit: Ego sum, &sponte sua ea omnia supplicia pertulit, quibus illum iniuste,& crudeliter affecerunt. quo quidem nihil ad commouendos animi nostri sensus maiorem uim habere potest, cum poenas, tormentaque eius omnia cogitatione perpendimus. Nam si quispia nostra causa omnes dolores patiatur, non quovipse sua uoluntate suscipiat, sed quos uitare nequeat, hoc uero haud magni beneficii loco a nobis ponetur: uerum si nostro tantum nomine mortem, qua defugere poterat, libenter occv m bat, prosccho hoc beneficii genus tantum est, ut omnem non solum reserendae, sed etiam habendae gratiar facultatem uel gratissimo cuique eripia ex quo Iesu Christi lumina, & eximia charitas, eiusque diuinum , Mimmensum in nos meritum perspici potest . . a Sepultura Iam uero quod sepultum fuisse confitemur, hoc quidem uelutit articuli
40쪽
articuli pars non constituitur, quod nouam aliquam dissicultatem chri licii ex habeat, praeter ea, quae iam de morte dicta sunt. Nam si Christu in mortuum credimus, facile etiam nobis persuaderi potest cum sepultum esse. Verum hoc additum est, primum, ut minus dubitare de meduantam in Orte liceat; cum maximo argumento sit,aliquem mortuum esse, si eius corpus sepultum probemus: deinde ut resurrectionis miracula . magis declaretur, atque eluceat. Neque uero hoc solum credimus,
Christi corpus sepultum esse, sed illud praecipue his uerbis credendum proponitur, Deum sepultum esse, quemadmodum ex fidei catholicae regula uerissime etiam dicimus, Deum mortuum, &ex uir sine natum esse . nam cum diuinitas numquam diuisa se erit a cor pore, quod insepulcro conditum est, recte consitemur Deum lc-pultum esse. Ac de genere quidem,& loco sepultum illa Parocho ibtis erunt, quae a sanctis cuangelistis dicta sunt. Dura uero In primis Icarib. Q. obseruanda sunt, alterum, Christi corpus .in sepulcro nulla ex par r te corruptum esse: de quo Propheta ita uaticinatus erat: Non dabis sanctiam tuum uidere corruptionem . Alterum est, quod ad omnes huius articuli partes attinet, sepulturam scilicet, pastionem jetiam,
de rei ortem Claristo Iesu, ut homini, non ut Deo conuenire. nam pati, & mori, in humanam tantum naturam cadunt: qua inuis Deo
etiam haec omnia tribuantur, quoniam de illa persona, quae si inulperfectus Deus, perfectus homo fuit, recte dici perspicuum est. His Q. h. I . cognitis,ea de Claristi passione,& morte Parochui eo plicabit, x qui bus tanti mysterii immensitatem si non coinprehcadere, ςontemplari saltem fideles possint. Ac primum qaidem coras alexandum est. quis ille sit, qui haec omnia patitur . Et quidem nussis uerbis esus dus nitatem explicare, aut mente comprehendere possumus. Sanctus Ioannes uersum esse dicit, quod erat apud Deum. Apostolus in gnificis uerbis describit in hunc modum : Esse eum, o ueni Deus co- Heb. t.
lituit heredem uniuersorum, per quem iecit&saeculae qui est splenidor gloriae, & figura substantiae eius, qui portat om iuri ibo uirtuatis suae. Hic igitur purgationem peccatiorum faciens, sed ad dexte ram maiestatis in excelsis. Atque ut uno uerbo complinamur, patitur Iesus Christus Deus & homo: patitur creator pro iis, quos ipse . condidit: patitur dominus pro seruis: patitur is, per quem angeli; homines, caeli, elementa facta sunt, ille, inquam, in quo, per quem.& ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est, si, cq tot pastionutormentis commoto, totum etiam aedificiu in concussum cst. nam, Matib.,ν.
ut inquit scriptura, Terra mota est, & petrae scita sunte tenebrae eia1 LM. 13. it - factae