Jacobi Tollii Insignia Itinerarii Italici, Quibus Continentur Antiquitates Sacræ

발행: 1696년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

quam si tam benivolo acceperis animo ,

C ESAR AUGUSTISSIME, quam faven

te semina ejus praeberi jussisti voce, habebo certe , quod gratae devinctaeque A

GUSTAE MAIESTATI TUAE mentis studia felicissime mihi impensa gratuler. Nihil

vero mihi jucundius , quam quid, quan

tumque SACRATISS. MAJESTATI TU E

debeam, publice testari. Decreveram hisce THEOLOGICIS, quod argumentum non tam meae est Professionis, MEDICA subne

ctere, & CORPUS CHIRURGI E GRAE

C E veteris Gr. Lat. Auctori itidem suo,

SER. Principi COSMO TERTIO, Magno

Hetruriae Duci, debita cum gratiarum actione, laudeque, restituere, atque consecrare. Huic porro Operi Chemicos adjungere Poetas Graecos : ac tandem tertio tomo , quae ad mea cummaxime spectant studia, id est, Monumenta vetera ineditaliteraria, utroque sermone, prorsa ac ligata conscripta oratione, complecti. Tua incredi

bilis , AUGUSTISSIME IMPERATOR,

in omne studiorum genus, praecipue Vero

12쪽

Medicum, animi propenso, cum admirabili

eruditione conjuncta, impulit me, ut animi mei sententiam paulo liberius hic exponerem: praesertim, quod, quum ex Italia prumum redux ad SACRATISSIMR MAJE STATIS TUAE venerationem admissus essem, ipsa Tua Vox Augusta & diligentiam

meam in describendo illo codice vetere Chirurgico probare dignata est , & porro me ad editionem ejus clementissime cohortari. Erat hic mihi campus vix ullis circumscriptus terminis, LEOPOLDE CHSAR IN VICTISSIME , totum illud SACRATIS

SIMAE TUAE MAJESTATIS studium, quo

omnis doctrinae cultum prosequeris,& remp. Literariam Liberalitate Tua Benignitateque 'mirifice complecteris, omni secundia, quantacunque in me est, honoreque Verborum extollendi: Erat argumentum illustre, e optatum, & ad perpetuitatem famae accommodatissimum, Caesaream Tuam Vindobonensem Bibliothecam meritissima laude &huic seculo ,& omni, quae sequetur, posteritati commendandi, depraedicandique: ni

13쪽

fata manus injicerent, morboque lento, Scvitalia depascente, nimiam meam in his e colendis literis pertinaciam, nimisque non suffcientibus corpusculi viribus improvidam , castigarent. Utere igitur, OPTIME IMPERATOR , in admittendo hoc ultimo fortasse grati devotique SACRAT. CAESMAJESTATI TU E animi mei documen .

to, ingenua Tua Clementia, & accipe simul vota ab eadem animi affectione proficia scentia. Deus Opt. Max. servet seqγitetque

SACRATIM. TUAM,MAJESTATEM, omnemque FAMILIAM AUSTRIACAM

perpetuum : eaque Imperiale fastigium Tuum gloria faciat effulgere , qua nullus ante Te Caesarum eluxerit, nullus post Te

eluceat. Hoc tota mente precatur ,

POTENTISSIME ET INVICTISSIME IMPERATOR,

SACRAT CAESAREAE MAIESTATI TUAE :

De tissmus JACOBUS TOLLIUS.

14쪽

LECTORI

mino Tibi , Lector Erudite , partem promissorum s seu primum tomum IN-sIGNIUM Itinerarii Italici ; pes inedia

ta 1 beologica continet. Sunt autem ea Carmina mille ducenta admodum D. Gregorii Nazianzeni : tum Consulatio festae Massalianorum : item Ritus Receptionis Manichaeorum: quae tria e Caesarea Vindobonens Bibliothera descripta benignitati Innistisi Caesaris LEO P O L D IMAGNI accepta referenda sunt. Reliqua duo, Te motum Theodori Studiis, s D. Maearii Narratiuncula, Dachimi nigeri b. m. 'BἰblAttico 'Lipsensis Academia

Praefecti, Viri optimi, dum fuit, O Mibi amisissimi, δε-

- - num

15쪽

num sunt. Prioribus tribus notulas aliquas pes, prout aliqua notatu digna in Excerptis meis Neologicis, sed in alium usum coilectis , occurrerunt. Nam a Bibliotheca adeo risitutui fui, ut ne. unicum quidem Iseologum inter perpaucos , qui furaces mali jurenis manus effugerant, numerare potuerim. Ergo, s quid minus placuerit, LeTor Erudite, dona id mala fortuna meae: scubi erravero, codirige beninoli, O gratias tibi habebo vati m. Neque enim ex iis sum, qui vel arrogantia, vel innidia, vel pertinacia, summum me, es omnibus numeris absolutissimum in his literis jactitem, mibique persuadeam. Tantum vero ab

innidia remotus, ut cunctis piris excellentibus toto animo fariam. In agnoscendis vero erroribus meis facillimus hallenis

fui. Castigari nuper in Gallica mea Longini editione infanam eorum animi impotentiam, qui de lana caprina disputanterisaudita feminis salsamentariis conricia in se mutuo congerunt di non cogitantes, omnem eruditionis es eloquentiae famam, quam sbi merito peperere, bac turpissima ac indolabili macula fessi e contaminari. Hos ego summos Ora rores ac Poetas, purique fermonis Latini primas aeque a ' gam tresbi νlassicantes, facillime non in uno alterone, si mihi amicos irritare iuberet, sed pluribus argumentis inconsul litibus nec Poesos nec Rhetorices intima adyta unquam pen trasse facile Uenderem. Sed haec non adeo ad Rempublicam spectant literariam. e faniorem ipsis mentem precor, u

16쪽

qua omisso inani fastu , s in idia tempora sua utilitari

potius publicae, quam mutuis animi irritamentis impendant me amicis meis, quibus renera bene cupio , quorumque laudes cir ingenii decora nunquam non praedicare soleo ,

breni forsan fato concesurus, mele monitum quase te

mento lego: utque placido hanc meam admonitionem animo accipiant , rogo. Haec sunt, Lector Erudite, qua te scire potui, cui omnia laeta, felicia, prospera toto animo νονωor precor. Vale.

17쪽

TRACTATUUM,

Qui hoc Volumine continentur. D. GREGORII NAZΙΑNZENI

Theologi Carmina Cygnea Inedita. .ig. I.

FORMULA recipiendi eorum qui a MANICHAEORUM & PAULICIANORUM Haeresi ad puram &

.veram nostram fidem CHRisTIANORUM convertuntur. pag. Iz7.

Sancti Patris & Consesseris ΤHEODORI

S. MACARII ALEXANDRINI

stilicet eorum animae e corpore demigrent , & QUO- modo se habeant. my. I 0t.

18쪽

D. GREGORII NAZIAN ZENI

ARGUMENTUM i

Uerela ess de hominum in ala mente , qua ostendit in hac vita nemini laborum exos Danda esse Iraemia. Si Constantinopolin

venerit , quos labores exanclarit , narrat. Contraxisse tandem corporis Vritudinem ex grausifimis aerumnis e Tum invidia mo

tos Episcopos sub debilitatis praetextu ipsum munere suo dejecisse. Subicit inde, quales aetas tua Episcopos habuerit', qui suam inscitiam φο- solorum exemplis excusare voluerint , in quibus Spublicani, Eue piscatores exstitissent. Verum hanc obyectionem varie digoLιit , Si dii lanilitudinem inter utrinque maximam esse probat. duit, alios Episcopos esse adulatores , seque temporum ad

rationes accommodarς. Hinc oririnem malorum ipsam ostendit: fumi nimirum ristra deleritum , nullo adhibito judicio, quo Iibet , mimos , agricolas , opifices , publicanos', provincimrum praefectos rapaces; itemque praelectos ceteros, civiles ac militares , qui re se rudes subito videantur idonei. Describis' es mulationem gro talis in moribus acgestibus externis. Tam dem eis Ionium vale dicit, obiterque ad virtutem concor- diam hortatur.

19쪽

R E co a iu s ab ipsis statim hic abulis ad instar, Sam is a mat Deo coris ratus omni deinceps vim tae tempore sngulari ardore virtutem pietalcmque' cohaerat, assimumque Ati nil una cum Basilio Ma-

'gno omni sacrarum, prosanariimque scientiarum c

gnitione imbuerat: cujus & in Ponto deinde usus contubemio, ab eodem, quum a patre primum, qui Nazianes erat episcopus, Presbyterii sui sici exornatus dignitate , invitus ac nolens Sasimorum constituitur episcopus. Verum quum locum hunc infra dignitatem suam esse cerneret, ac merita, nullo episcopi ibidem lanctus ovicio inde discedit: a patre vero revocatus exoratur, ut victa suas jam senis suscipiat, de una secum Episcopatum tamquam vicarius administret. Eo mortuo, quum inbcpiscopis impetrare non posset, multam patri sitscerent successorem , Seleuciam se conscrt: ac paulo post Naesanaiam revertitur. Hinc Constantinopolin ad M. Trinitatis contra Arianoac Apollinaristas doctrinam tuendam a populo dc Epi'opis Catholicis evocatus, Catholicorum templum tantum tunc temporis Anastasiae tenentium Episcopus creatur,cqnfirmante per literas Petro Alexandrinae civitatis Episcopo : triennioque integro rem ita strenue contra Arianos, ceterosque gerit haere-icos , ut ecclesi ni Catholicam mirifice augeret, veramque doctrinam

late propVaret, insigni cum adversariorum dolore, qui jam in ipse nus

d initis ingressit ita suae partis plebem concitaverant, ut Gregoriumla Putibus petie C Qtium vero cum omni vita, tum dc cultu victuque m inachum potius s verissimae intestritatis, quam tantae dignitatis ageret ac

reservet Episeopum : adhaec δc altiores ob cruditionem, defensamque SS nitatis doctrinam , spiritus gerere videretur, Ci ronianaeque imbecillit. vi assinis, ut ille consulatum suum , dc expulsum urbe Catilinam, omnibus tantum non horis memorabat, ita dc ipse contusos Arianos, dcduam Tri adcin assidue praedicaret . ingentem sibi quorundam suorum Presbyterorum, aliorumque Et scoporum, conflavit invidiam; qui, quod splendidius ic luxuriosius viverent, vitam Gregorii severiorem instar sibi csie exprobrationis existimabant. Accidit sorte, ut interea temporis Maximus quidam Philosephus Cyniciis , sed Christianas partes am--Plerius, ex 2EMPto Constantinopolin se conferret, a Lucio Ariano, qui Petrum Alexandrina sede expulerat, canaque per vim occuparat, stagris caesus, di in exilium actus. Hunc Gregorius, vir priscae simplicitatis, dc

omnis virtutis amantissimus, sed minus cautus, ac patens adulationibus,vesuti martyrem aliquem non modo in contubernium recepit, sed ec egresia praesentem laudavit oratione, quae sub Heronis Philosophi nomi- ne vigesima tertiaca : adeoque nihil mali de nequam isthoc homine suspicatur est, ut ec ad intimam eum admiserit amicitiam. Verum evenit ei.

quod

20쪽

quod illi in sabulis, qui enectam frigore viperam in simi fovebat. Maxbmus enim AEgyptios aliquot Epistopos Gregorio invidentes, auro corrupit . persuasitque , ut se in ejus locum substituerent. Dictum factum. Illi namque olatis aliis Petri epistolis captata Gregorii absentia. Maximum noctu convocatis quibusdam harum partium hominibus Episcopum creant. Quo facto sequenti mane cognito, ingens tumultus plebis Gregorio addi Aae ortus : & adnitentissim , qui clam favebant, Episcopis aliis, Maximus ut pulsus est, confirmatusque postpaulo redeuntem urbem Imperatore Theodosio Gregorius, collata in eum Archiepiscopali dignitate, Arianis erepta : quos ca res tantum non in furorem egit; sicut & percusibrem Gregorio submiserint. Imperator dcinde Concilium Episcoporum Constantinopolin evocat, a quo Gregorii electio confirmatur , adnitente praecipue Meletio , Antiochiae praesule. Quo mox mortuo, in cntes de sucombre ejus inter Episcopos dissensiones ortae sunt. Quas cum Cistra Gregorius componere satageret, imprudenti nimium fervore successerem sibi quoque petit: privatam sibi vitam, qum tot con-.tentionibus, rixis, ic calumniis obnoxiam dignitatem . potiorem dictitans. Arripuere statim aemuli, quod offerebatur, & accedentibus e Mac donia dc AEgypto Episcopis, qui Gregorium non rite electum asser bant , ceteros in sententiam suam pertraxere. Sero sapiunt Phryges. Gregorius , qui promtissimum hunc astentum non exspectarat , propria se captum videns ingenuitate animi, quamquam statim facti poenitebat, pudore tamen adductus in sententia postitit, gravique ac luculenta ad imperatorem dc Concilium habita oratione, quae inter editas xxxii est, ut Archiepiscopali sese abdicare liceret dignitate, rogavit, impetravitque. H:nc statim natae hae, quas hic e Manuscripto Caesareae bibliothecae codice promimus, querelae : hinc illae . ut ita dicam, lacrymae. & cet ri threni: in quibus & patientiam, dc animi robur, ac moderationem in tam probo viro merito desideres. Scilicet nemo sine vitiis: optimus ille,

qui minimis ursetur. Ciceronem sane nemo mclius cXpressit vita, moribus, eloquentia, sortuna , usque in exilium: dc in exilio uter mollior,

vix quisquam dixerit. Fortior Carolus Quintus suit, qui, licet eum pota imperii, regnique filio traditi, statim poenituerit, dolorem tamen

suum numquam non pertulit, ac dissimulavit. Ceterum carmen hoc si

tim post depositam distatarem scriptum est ; adeoque illud vira

tempore praecedit. Hic enim lenius agit, neminemque nomine desgnat rillic liberius ic acerbius , ac nominatim Maximum perstringit, cci rosque perpetuum duraturis stigmatibus inurit : aucto scilicet ex pc nitentia dc accedentibus adversariorum ludibriis, ac irrisu dolore, irrita

lique inde in hanc veluti vindictam aegri jam pinais animi perturbatione.

SEARCH

MENU NAVIGATION