장음표시 사용
631쪽
De dissensioni filiorum Lotaurici
Fidi ad annum usque DCCCXLIII. Libri quatuor.
V M , ut optime, mi Domine, nosti, iam poene annis duobus illata a fratre vestro per secutione vos vestrique haud quaquam meriti pateremini, ante quam Cadhellonicam introissemus ciuitatem, praecepistis ut res vestris temporibus gestas stili officio memoriae tradorem.oportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta , si otium tanti negotij ut digne exsequeretur,fuisset conces.sium: Nunc autem si quid minus vel incultius quam oportuerit pro rerum magnitudine huic operi inueneritis insertum,xanto
632쪽
facilior venia a vobis vestrisque mihi debe..tur, quanto me nostis eodem turbine quo&vos,dum hoc opus peregerim,esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus
pij patris vestri gesta sunt, disposueram,sed facilius cuilibet legeti altercationu vestra-ru veritas patebit, si quaeda quae suo in tepore cotigisse nouimus,semmotenus praelibauero. Aut quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur. Ac per hoc textus hinc sumat exordium. K A R o L V s bonae memoriae & merito Magnus Imperator ab uniuersis nationibus vocatus,hora videlicet plus minus diei tertia, in senectute bona decedes omnem Europam omni bonitate repleta reliquit.
Vir quippe omni sapientia &omni virtute, humanum genus suo in tempore adeo praecellens, ut omnibus orbem inhabitantibus terribilis, amabilis pariterque & admirabilis videretur: ac per hoc.omne imperium omnibus modis, ut cunctis manifeste claruit , honeste Z utile effecit. Nam super omne quod ammirabile fateor fore, Fracorum barbarorumque ferocia ac ferrea corda quae nec Romana potentia domare valuit,hic solus moderato tetrore ita
633쪽
repressit, ut nihil in imperio moliri praeter
quod publicae utilitati confruebat, manufeste auderent. Regnauit felicitcr pcr annos duos& xxx. imperiique gubernacula nihilominus cum omni felicitate per a nos quattuordecim possedit. Heres autem tantae sublimitatis Lodhuu uicus filiorum eius iusto matrimonio susceptis nouissimus, caeteris decedentibus successit: Qui Vt pro certo patrem obiisse compcrit, A. quas ab Aquitania protinus venit,quo Vndique ad se venientem populum, absque quolibet impedimento suae ditioni adduxit, de ceteris qui sibi creduli videbantur, deliberatis. Initio quidem imperij sus
pii pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam diuidere iussit,& unam partem in causam funeris expendit, dura vero inter se & sorores suas a patre iusto m trimonio susceptas diuisit, quas & instanter a palatio ad sua moliasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate Drugonem , Hugoncm & Teodericum participes mensae effecit, quos & in palatio una secum nutriri praecepit, & Berna
do nepoti suo filio Pippini regnum Italiae concessit. Qua quoniam ab eo paulo post defecit, capitur a Berimundo Lugdu-
634쪽
nensis prouinciae praefecto luminibus paruter & vita priuatur. Hinc autem metuens
ne post dicti fratres populo sollicitato ea
dem facerent, ad conuentum publicum eos venire praecepit, totondit ac permo nasteria sub libera custodia commendauit. Quo pacto filios suos iusto matrimonio iunxit , & uniuersum imperium inter eos
ita diuisit, ut Pippinus quidem Aquitania,
Lodhuvvicus autem Baioariam, Lodharius vero post discessiam eius uniuersum imperium haberet, cui &vna secum Imperatoris nomen habere concessit. Intcrea Irmengardis regina materque illorum dccessit , ac paulo post Lodhuvvicus Imperator Iudith in matrimonium sumpsit, ex qua Κarolus creatur. Κarolo quidem nato, quoniam omne imperium inter reliquos lilios pater diuiserat, quid huic faceret, ignorabat. Cumque anxius pater pro filio rogaret, tandem Lodliarius consensit aesacramento testatus est, ut portionem regni quam vellet, eidem pater daret, tutoremque ac defensorem illius se fore contra omnes inimicos eius in futuro iurando firmauit. Instigante autem Hugone cuiuS filiam in matrimoniu Lodliarius duxerat, ac Mathfrido ceterisque sero sic hoc fecisse
635쪽
penituit,& quemadmodum illud quod fecerat annullare posset, quaerebat.quod phtre matremque minime latuit. ac per hoc,
hinc inde quod pater statuerat, Lodliarius diruere, & si non manifeste, occulte studebat. Ad quod Bernardum quedam ducem Septimaniae pater in supplementum
sibi sumens, Camerarium constituit, Κarolumque eidem commendauit, ac secun dum a se in imperio praefecit. Qui dum inconsulte republica abuteretur, quam solbdare debuerat, penitus euertit. Per idem tempus Tacolo Alamania per edictum traditur. Tum tandem Lodliarius, quasi iusta querimonia reperta, tam fratres quam de uniuersam plebem veluti ad restaurandum Reipublicae statum animabat. Quamobrepariter cum omni populo patri ad Compendium superueniunt. Reginam velave runt, fratribus eius Cunradum & Ro-dulfum totonderunt, atque in Aquitania seruandos Pippino commiserunt. Bernardus quoque fuga lapsus in S eptimaniam se
recepit. Eribertus frater eius captus ac luminibus priuatus in Italiam custodiendus traditur. Et Lodliarius quidem eo tenore 'Republica adepta, patrem & xarolum sub libera custodia seruabat, cum quo mona
636쪽
3oz NIT HARPt Os T. chos, qui eidem vitam monasticam trado rent& eandem vitam illum assumere suaderent, esse praeceperat. Res autem publica, quonia quisque cupiditate illectus suaqtuerebat, cotidie deterius ibat . Quamobrem tam monachi quos supra memorauimus, quam & caeteri qui quod factum
fuerat, dolebant, illum percuntari coeperunt, si Respublica eidem restitueretur, an cana pro viribus erigere ac fouere vellet, maximeque cultum diuinum quo omnis ordo tuetur ac regitur. Q md quia facile confessum, in restauratione eit ocius co sensum est:assumptoque Gunibaldo quodam monacho, sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludovicumque filios eius occulte direxit promittens, si in sua restitutione una cum his qui hoc cupiobant, adesse voluissent,regnum utrisque se ampliare velle. ac per hoc perfacile cupiadeque paruere , conventuque condicto, regina & fratres cius eidem restituuntur,
ac plebs uniuersa ditioni eius se subdidit. Hinc hi qui cum Lodhario senserunt in concilium deducti, & ab ipso Lodliario ad
mortem diiudicati,aut,vita donata,in exi. tiumr etrusi sunt. Lodliarium quoque sola Italia contentum,ca pactione abire permis
637쪽
L I I. ' 3o3 sit, ut extra patris voluntatem nihil deinceps moliri in regno temptaret. Cumque
se haec ita haberent &Respublica paululurespirare videretur , confestim Gunibaldus monachus que supra memorauimus, quia multa in restitutione eius laborauerat,secudus in imperio esse volebat, quodque Bernardus , ut praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque & Lodhuvvicus, quanquam eis regna sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen ut imperio post patrem primi essent uterque laborabat. At illi per quos tunc Respublica tractabatur, voluntati corum obsistcbant. Per idem tempus Aquitania Pippino dempta xarolo datur ,& in eius obsequio primatus populi qui cum patre sentiebat, iurat. Quod quidem hi quos supra retulimus grauiter ferentes, ut respublica inutiliter tractaretur, diuulgant, populumque quasi adiustum regimen sollicitant. VValanam, Eliasachar, Mathfridu, carter6sque qui in exilium retrusi fuerant, custodis emittunt, Lodliarium ut rempublica inuadat, compellunti Insuper autem & Gregorium Romanae summae sedis Pontificem, ut sua auctoritate liberius quod cupiebat perficere
638쪽
possent, sub eadem specie magnis precbbus in supplementum suae voluntatis assumunt. Quamobrem Imperator una cum omni quod habebat imperio , tres reges filiique eius aduersus eum cum ingenti exercitu,in si per Papa Gregorius cum omni comitatu Romano , ElisaZam confluunt, iuxtaq; montem Siguualdi castra ponunt, ac variis affectionibus populum ut a patre
deficeret filij compellunt. Nouissime quia busdam fuga lapsis, cum perpaucis pater
capitur. Uxor ab eo dempta in Langobardiam exilio mittitur, ac Κarolus Una cum patre sub magna custodia seruatur. Gregorius siquide Papa itineris penitudine correptus tardius quam vellet Romam reuertitur. Et Lodliarius quide iterii eo tenore imperium adeptum quod iniuste facile iteratus obtinuit,iterato facilius iuste amisit.Nam Pippinus & Lodhuvvicus videntes quod Lodliarius uniuersum imperium sibi vindicare illosque deteriores efficere vellet, grauiter ferebant. Insuper autem dum huc Lambertus atque Mathfridus, quis illorum secundus post Lodliarium in imperio haberetur, ambigerent, dissidere carperuti Et quoniam quisque eorum propria quaercbat, rempublicam penitus neglegebant
639쪽
glegebant. Quod quidem populus Cernes molestus erat. Occurrebat insuper etiam filiis verecula & poenitudo, quod patrem bis honore priuauerant ; uniueris plebi, quod bis Imperatorem dimiserant, ac per hoc hinc inde in restitutione cius consei tiunt, & undique ad sanctum Diony sium, ubi tuc Lotharius patrem & Κarolum se
uabat,amuere contendunt. Cernens Lod-harius praedictam animositatem vires suas excedere , antequam conueniant, arma
sumit: patrem ac Κarolum dimittit, itinereque arrepto Viennam petit. Plebs autε non modica quae praesens aderat ; etiam iamque Lothario pro patre vim inferre Volebat. Rege recepto, basilica Sancti Dionysij una cum Episcopis & omni
clero confluunt, laudes Dco deuote re-- ferunt, coronam & arma regi suo imponunt, & ad caetera deliberaturi contendunt. Lodliarium pater persequi distulit, sed legatos qui eum citra Alpes festinare iuberent, post illum direxit. Pippinum ad se venientem benigne excepit, gratias in eo quod pro restitutione sua laborauerat, egit:ac reuerti eum in Aquitaniam, uti petiuerat, permisit. Hinc inde fideles qui euaserant & rempublicam regere consu
640쪽
3o6 NIT HARDI HIS T. uerant, confluunt, cum quibus itinere a
repto, Aquis gematum petit, tandemque
Lodhuvvicum venientem gratanter cX-
cepit: quem& una secum causa prisidij esse pret cepitanterea hi qui Iudith in Italia seruabant, audientes quod Lodliarius fugam inierat, S pater imperium regebat,arrepta Iudith fugam ineunt, Aquis prospere perueniunt, gratum munus Imperatori deferunt. Verumtamen haud est thoro regio recepta, donec se criminibus obiectis imnoxiam, quia criminator deerat ,sacrameto una cum propinquis coram plebe eis cit. Per idem tepus Mathfridus & Lambertus caeterique a parte Lodharij pcenes marcam Britannicam morabatur:ad quos pellendos missus est Vodo Sc omnes inter Sequanam & Ligerim dcgentes: qui manu valida collecta, hinc atque inde conuenerunt. hos quidem paucitas, & per hoc
summa necemias, unanimes effecit: Vo- donem autem & suos maxima multitudo
securos,discordes & inordinatos reddidit. in propter praelio commissis, fugerunt. Cecidit Vodo S: Odo, Quianus, Fulbe tus ac plebis innumera multitudo. Q dquidem citato cursu victores Lodliario notates, mandant ut quantotius posset lib