Annalium et historiae Francorum ab anno Christi 708. ad ann. 990. Scriptore coaetanei 22

발행: 1588년

분량: 896페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

611쪽

mmplures horum sequentes voluntatem, nullo poterant pacto seiungi. At vero a tera pars populi, quorum vel maximus

fuit Emenus quidam, assumentes filium quondam Pipini regis , Pipinum itidem

nomine, quaquauersum poterant, Vaga bantur, sicut moris talibus in, praedatio nibus atque tyrannidi operam dantes. Petebat ergo praefatus antistes Ebroinus Imperatorem, ne in longum differret hunc morbum serpentem, sed mature mederetur per suum aduentum tali incommodo, antequam tanta lues plurimos inficere

posset. Imperator porro praefatum Episse copum in Aquitaniam cum multis gratia rum actionibus remisit: & quae visa sunt suis fidelibus mandauit: & vr sibi autumni tempore aliqui eorumin Cabillono o

Currerent imperassit. Ibi enim generalem indixit conuentum. Nullus porro su censeat Imperatori, quod dictante crudelitate, nepotem suum regno priuare voluerit. quum ipse more gentis natiuum nouerit,utpote Conutritus illis, de quia leuit

ii atque aliis studcntcs sunt vitiis grauitati atque stabilitati penitus renunciarunt; &ut talem Pipinum fratrem eius facere posusent, pene omnes qui ob custodelam es

612쪽

278 VITA missi erant, sicut sibi olim a patre Carolo dati fuerant, ab Aquitaniae finibus elimia

nauerunt. Post quorum abscessum quanta Sc qualia emerserint malorum vitiorum.-que monstra & publica & priuata in eodem regno, moderna quoque praesentium studia reprssentat. Volebat piissimus Imporator pie & rationabiliter educa ripuerum, ne vitiis prostitutus nec sibi nec aliis praeesse & prodesse postea posset, cogitan

illud, quod quidam qui filiis in teneriori

aetate adhuc positis tradere regnum noulet , taliter se excusas legitur . Ego cnim non quod inuideam ζx me genitis, hono rifice eos haberi veto , sed quia noui adolescentibus haec studia, ferociae nutrimenta suggerere. Itaque Imperator Vti condixerat, tempore autumnali Cabillonem scio urbem petiit, & tam ecclesiastica qua publica sito more disposuit. Deinde ad regni Aquitanici ordinationem se Couuer tit. Nam cum regina mouit ab eo dem loco, d filio suo Carolo, de valida manu, dc Ligeri amne transmissis Arvernorum Vrbem petiit. Ibique fideles sitos sibi occurrentes, benigne iuxta morem solitum si scepit, o suo filio Carolo cum solitis sari ramentis commendari fecit: quosdam

613쪽

LUD EOICI PII. 279

qui occursiam debitum fidelitatemque sibi impendere denegarunt , sed insuper i

trocinando cum exercitu obambulabant,& quascunque poterant praedas ςXerce bant, comprehensos legali qhiaestioni ius sit subdere. Haec eo agente Natalis Domuni festiuitas rediit, candemque solemnitatem Pictavis cum debito & solito honore celebrauir: ibidemque moranti, & quae utilitas poscebat, disponenti, nuncius illi aduenit, dicens Ludovicum filium suum assumptis quibusdam Saxonibus atque Thoringis secum, Alamanniam inuasisse. Quae res maximum incommodum ei peperit. Etenim quum iam senili aetate grauaretur , & phlegmatis abundantia quae

hieme augmentatur, ultra solitum pulmo eius grauaretur, pectusque quater tur , accessit etiam hic tristis nuncius. Cuius: relatu adeo affectus est amaritudine, quamuis esset pene ultra humanum modum natura mitissimus , fortitudine magnanimus , pictate cautissimiis: ut in apostema pituita excrescens duresceret, & intra vitalia ulcus letale concresceret. Inuictus tamcn illius animus, dum turbari tali peste Ecclesiam Dei, populumque Christianum vexari comperit, nec fastidio ces-

Ss iiij

614쪽

sit , nec dolori fractus succubuit.Sed pota quam sanctum Quadragesimale ieiunium

cum uxore& filio Carolo inchoauit, a uersus hanc tempestatem sedandam se obicem tulit ; & qui solitus crat hoc tempus

psalmorum decantatione,orationii instam, tia, misserum celebratione, ebeemosynaruliberalitate, cum summa douotione totum solemne reddere, ita ut vix uno aut duobus diebus propter exercitationem equitationi indulgcret: nunc propter discordiam fugandam pacem que reuocandam nullum diem habere feriatum voluit. P storis enim boni exemplum sequens, pro utilitate gregis sibi commissi,non refugiebat etiam proprii corporis iacturam ferro. Vnde non ambigendum est ei redditum praemium, quod ita laborantibus se dat Ium promisit maximus pater, princeps que pastorum. Cum maxima igitur fatugatione impugnantibus valentiam illius praemissis casibus,peruenit imminente sacratissima Paschali solemnitate Aquas r ni, ibiquc eam cum solita deuotione cel brauit. Qua explicita, caeptum negotium

accelerauit explere.Nam Reno trilineato Toringiam continuato itinere penetrauit:

ubi Ludovicum morari perid tempus db

615쪽

dicit. In qua quum eum conscientia m rari non pateretur, ut pote iam patre pro pinquante, rebus etiam dissideret,salutem in fugae si1bsidio posuit. redempto enim itinere per Sclauorum terram in propria rediit. Quo illo redeunte Imperator generalem Conuentum in urbe Vangionum

quae nunc VVormatia dicitur, congregari prscepit. Et quia res Ludovici taliter se ha. bebat , Carolus autem filius eius cum matre in Aquitania versabatur, Imperator ad filium suum Lotharium in Italiam misit, iubens ut eidem placito interesset, quat nus cum eo & aliis de hac re deliberaret. Quo in tempore deliquium solis contigit, tertia die letaniae maioris,insolito m do. in tantum enim lucis recessu tenebrae praeualuerunt,ut nihil a noctis veritate di ferre videretur. Stellarum namque ratus

ordo ita cernebatur, ut nullum sidus lucis solaris hebetudinem pateretur, quin pO'tius luna quae se ei aduersam praebuerat, paulatim orientem petendo primum corniculatim illi lume a parte occidetali restitueret,in morem sui,quando prima vel si cunda cernitur: & sic per augmenta totam Venustatem,tota rotasolis reciperet Quod

prodigium licet naturae adscribatur, tame

616쪽

lamentabili exitu consummatum est. Pose, tendebatur enim per hoc maximum illud lumen mortalium, quod in domo Dei si pra candelabrum positum omnibus lucebat, piissimae recordationis Imperatorem dico, maturrime rebus humanis subtrali dum mudumque eius decessu in tenebris tribulationum reliquendum. Coepit ergo fastidio tabcscere, &nauseanti stomacho ad cibum potumque intendere,crebris suspiriis urgeri, singultibus quati, ac per hoc

virtute destitui. Natura enim suis deserta comitibus, necesse cst ut victa fatiscat. Quod cernens iussit sibi parari habitacula aestiua atque expeditionali in insula qua dam coligua Mogontiacae ciuitati, ibique viribus desertus,lectulo scse committit. Porro quis explicet eius pro Ecclesiae statu sollicitudinem, vel pro eiuS concus

sione maeroremλQuis enarrare lachryma rum flumina, quas pro acceleratione diui- nae Clementiae fundebat. Non enim se recessurum dolebat, sed quod futurum nouerat gemebat, dicens se miserti,cuius cinisserio trema clauderetur talibus ' inferiis. Ade rant autem eius consolationi venerabiles

antistites, & alij servi Dei quam plurinni: 'inter quos crant Hethius venerabilis Tro

617쪽

uerorum Archiepiscopus , Oigarius Mogontiae similiter Archiepiscopus: sed &Drogo frater Domini Imperatoris Metrensis Episcopus,nec non sacri palatii A chicapellanus . inem quanto sibi propinquiorem nouerat, tanto ei familiarius sua omnia, & semet credebat. Per eundem

quotidie confessionis munus, sacrificium ' spiritus contribulati & cordis humiliati, quod Deus non despicit,offerebat. Cibus eius erat solummodo per dies quadraginta Dominicum corpus, laudante eo iusti tiam Dei & dicente: Iustus es Domine, ut quia Quadragςsimae tempus non ieiunans exegi, saltem coactus idem ieiunium tibi

exsoluam. Iussit autem eidem venerabili fratri suo Drogoni, ut ministros camerae suae ante se venire faceret,&rena familiare, quae constabat in ornamentis regalibus

scilicet coronis, & armis , vasis, libris , sacerdotalibusque vestibus, per singula describi iuberet. Cui prout siri visum fuit quid Ecclesii , quid pauperibus, postremo quid filiis elargiri deberet, edixerat, Lothario & Carolo scilicet. Et Lothario quiadem Coronam, ensem, Vulgus auro gemmisque redimitum, co tenore habendum

misit, ut fidem Carolo &Iudith seruaret,

618쪽

a8 VITAE totam regni portionem illi consentiret& tueretur,quam Deo teste, & proceribus palath, ille secum de ante se largitus ei fu rat. His rite peractis gratias Deo egit, quod nihil superesic proprium cognouit. Inter haec tam venerabilis antistes Drogo, quam caeteri pontifices, dum in cunctis quae agebantur Deo grates persoluerent: ut pote quia Videbant quod eum , qucm

chorus virtutum semper comitatus suerat, nunc perseuerantia subsequens, quasi cauda hostiae totum citis vitae sacrificium, Deo prorsus acceptum reddebat: unum erat quo gaudium eorum obfuscabatur.

Verebantur enim ne forte filio Ludovico implacabilis esse vellet,scientes quod vulnus frequenter incisum, aut cauterio adustum, acerbiorem dolorem sustinenti propagaret ι fisi tamen de eius inuicta patientia qua semper usus est, per Drogonem

fratrem cius, cuius Verba spei ncre nolebat,animum eius leniter pulsant. Qui primum quidem amaritudinem sui animi demonstrat,at vero parumper deliberans, &viribus quantuliscunque collectis enumerare conabatur, quot & quantis incommodis ab eo amictus sit,& quid contra nasturam Domini praeceptum talia agen

619쪽

LUDE vv IC a P 'I. 28sdo commeruerit. S ed quia ipse, inquit, ad me venire satisfacturus nequit, ego quod meu est ago, vobis testibus & Deo omnia quae in me peccauit,illi remitto: vestru au- te erit illii monere,ut si ego illi totiens periperam gesta indulserim, ille tamen sui non obliviscatur qui canos paternos deducit cum dolore ad mortem,& in talibus communis patris Dei praecepta minasque comtempsit. His peractis & dictis crat enim vespere Sabbati) praecepit, ut ante se Celebrarentur vigiliae nocturnae, & ligno sanctae crucis petius suum muniretur: & qua- diu valebat, manu propria tam frontem, quam pectus eodem signaculo insignibat. Si quando lassabatur, per manus fratris sui Drogonis, nutu id fieri poscebat. Mansit

ergo tota illa nocta omnis virtutis Corporeae inops, solius sobrietatis animi compos . In crastinum quq erat Ditica,tussit munisterium altaris praeparari,& per officium Drogonis missaru solemnia celebrari,nes

non per manus eius, iuxta morem Comunionem sacram sibi dari,& post haee cuiusdam potiunculae calidulae haustum pro beri. Quo perpaululum praelibato, precatus est fratrem & simul astantes, ut curan-

620쪽

dis corporibus operam darent, se tamdiu praestolaturum quamdiu illi refici possent.

Instante autem migrationis cius articulo, iuncto pollice cum articulis, hoc enim facere con euerat, si quando fratrem nutu vocabat, Drogonem accersivit. Quo veniente & reliquis sacerdotibus,verbis quiabus potuit de nutibus se commendanS,be

nedici petiuit, & quae solent agi in egressu animae, fieri postulauit. Quibus id agentibus,sicut plures mihi retulerunt, conuersa acie in sinistram partem,indignando quodammodo , virtute quanta potuit, dixit bis: Hua Huet, quod significat foras foras. unde patet, quia malignum spiritum vidit, cuius societate nec vivus nec moriens habere voluit. At vero eleuatis ad caelum oculis, quanto huc minacius intuebatur, tanto illuc laetius intendebat, ita ut nihil aridente differre videretur. In talibus emgo vitae praesentis terminum sortitus, ad requiem feliciter, ut credimuS,commigrauit, quia veraciter didium cst a veridico doctore: Non potest male mori qui beno vixerit. Decessit autem x II. Kalendas Iu

iij, anno vitae suae sexagesimo quarto : dc Aquitaniae quidem praefuit per annos triginta septem , imperauit vero vigintis

SEARCH

MENU NAVIGATION