장음표시 사용
621쪽
ptem. Anima Porro recedente , Drogo frater eius & Episcopus Mettensis, Cum aliis Episcopis,abbatibus,Comitibus,vase sis dominicis, plurimaque frequentia tam cleri quam populi, sumptis Imperatoris reliquiis cum magno honore Metis trans portari fecit: &in basilica sancti Arnulfi, quo & mater eius condita est,nobiliter se peliuit. niunt mira adlasglorios principui Uti orthodoxi Imperatoris Niu uici Py. NE ctatque hodieque Metis Ludovici
taphium trans to nuper tumulo olim inscriptum. . Imperi fulmen, Francorum nobile culmen, IExcitus a saeculo conditur hoc tumuci. Rex Hludouuisuspietatis tantus amicus,
Quod Pius a populo dicitur titulo, Hildgard soboles,Karoli Magni pia proles, In pacis metas colligit hunc pietas. Rumelicum villum quicquidque refertur ad ita Arnu sancti contulit huicque loco.
Stirps aquo procerum regumque vel Imperatorucum muneribus si litur bisque locus. x
622쪽
Hoc es praeceptum remi nonis siue concessonis quo erit Ludovicus Imperator Hispanis quia e confugerant. IN NOMINE DOMINI Dei & Salu toris nostri Iesu Christi Ludovicus diuina ordinante prouidentia Imperator Augustus omnibus fidelibus sanctae Dei E clesiae ac nostris praesentibus scilicet & Ω- turis in partibus Aquitaniae, Septimaniae, Prouinciae,& Hispaniae consistentibus. Sicut nullius vestrum notitiam effugisse putamus, qualiter aliqui homines propter iniquam oppressionem & crudelissimum iugum quod eorum ceruicibus inimicissima Christianitati gens Sarracenorum imposuit, relictis propriis habitationibus &facultatibus quae ad eos hereditario iure pertinebant, de partibus Hispaniae ad nos confugerunt, & in Septimania atque in ea portione Hispaniae,quq a nostris Marchio. nibus in solitudinem redacta fuit, sese ad habitandum contulerunt, & a Sarracenorumpotestate se subtrahentes nostro do- minio
623쪽
minio libera & prompta voluntate se subdideruntrita ad omnium hominum notiatiam peruenire volumus, quod eosdem homines sub protectione & defensione nostra receptos in libertate conseruare decrevimus,eo videlicet modo,ut sicut cst ri liberi homines cum Comite suo in exercitum pergantinin marcha nostra iuxta rationabilem eiusde Comitis ordinatione atque admonitionem , explorationes excubias , quod usitato vocabulo uvaetas dicunt,facere non negligant, & missis nostris aut filij nostri quos pro rerum Opo tunitate illas in partes miserimus, aut i gatis qui de partibus Hispaniae ad nos tras. missi fuerint, paratas faciant, & ad subii etionem eorum veredas donent. Alius vero census ab eis neq; aComite neque a iu- nioribus id ministerialibus eius exigatur. Ipse vero pro maioribus causis, sicut sunt homicidia raptus, incendia, depraedation , membrorum amputationes, furta,latrocinia, alienarum rerum inuasiones, de Undecunque a vicino suo aut criminaliter aut ciuiliter fuerit accusatus &ad placitum venire iussus, ad Comitis sui mallum omnimodis venire non recusent. Caeteras V Io minores causas more, sicut hactenui fe-
624쪽
asto CONCEss Io Nis Citie noscuntur. Inter se mutuo definire
non prohibeantur. Et si quispiam eorum in partem quam ille ad habitandusibi o
cupauerat,alios homines undecunque venietes attraxerit,& secum in portione sua, quam ad portionem vocant, habitare fecerit, utatur illorum seruitio absque alia cuius contradictione vel impedimento,& liceat illi eos distringere ad iustitias faciendas quales ipsi inter sa definire possunt. Caetera vero iudicia, id est criminales actiones, ad examen Comitis rese uentur. Et si aliquis ex his hominibus qui ab eorum aliquo attractus cst de in sua portione collocatus, locum reliquerit, locus tamen qui relictus est,a Domino illius qui eum prius tenebat,non recedat. odsi illi propter lenitatem & mansuetudinem Comitis sui, cidem Comiti, honoris & obsequij gratia , quippiam de rebus suis exhibuerunt, non hoc eis pro tributo vel censu aliquo computetur , aut Comes ille vel successores eius hoc in
Consuetudinem praesumant, neque eos sibi vel hominibus suis aut mansionaticos parare, aut veredas dare, aut ullum Censum vel tributurn aut obsequium, praeter id quod iam superius comprehensuim
625쪽
est, praestare cogat: sed liceat tam istis Hiaspanis qui praesenti tempore iii praedictis locis resident, quam his qui adhuc ad
nostram fidem de iniquorum potestate fugiendo confluxerint , 5 in desertis atque in incultis locis per nostram vel Comitis nostri licentiam considentes aedificia fecerint & agros incoluerint, iuxta supra dictum modum sub nostra defensione atque protectione in libertate residere , & nobis ca quae superius diximus tam cum Comite suo quam cum Missis eius, pro temporum opportunitate, alacriter atque fideliter exhibere. Nouerint tamen idem Hispani sibi licentiam a nobis es se concessam, ut se in vase saticum Comitibus nostris , more solito commendent, & si beneficium aliquod quispiam eorum ab eo cui se commendauit, fuerit consequutus, sciat se de itulo tale obsequium seniori suo exhibere debere , quale nostrates homines de simili beneficio senioribus suis exhibe-
re solent. Idcirco has nostrae auctorita, tis literas eis dare decrevimus , per qua decernimus atque iubemus, Vt haec nostrae liberalitatis & mansuetudinis constitutio erga illas tenore perpetuo ab Om
626쪽
nibus fidelibus sancti Dei Ecclesiae Mnostris inuiolabiliter conseruetur : Cuius constitutionis in unaquaque ciuitate ubi praedicti Hispani habitare noscuntur,treS descriptiones esse volumus, Vnam quam Episcopus ipsius ciuitatis habeat, & auteram quam Comes, & tertiam ipsi Hispani qui in eodem loco conuersantur. Exemplar vero earum in Archivo palatij nostri censuimus reponendum, Ut ex illius inspectione si quando, ut fieri solet, aut ipsi se reclamauerunt, aut comes Vel quislibet alter contra eos causam habuerit,definitio litis fieri possit:hac quiphe c6stitutione, ut per diuturna tepora a fidelibus saetae Ecclesiae Dei & nostris & verius credatur & diligentius conseruetur,manu propria sescripsimus & anuli nostri impres sione signari iussimus Signu Domini Ludovici serenissimi Imperatoris. Durandus diaconus ad vicE Helisachar recognouit. Datu Kaled. Ianuarias anno Christo pro
picio Imperij domni Ludovici piissimi
Augusti, indict. viii. Aetum Aquis rani palatio regio in Dei nomine seliciter.
627쪽
IN NOMINE DOMINI Dei & satu, totis nostri Iesu Christi LvDovicus di- uina ordinante prouidentia Imperator Augustus. Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae,& nostris tam prssen tibus quam& futuris seu etiam succcs ribus nostris. Quia postquam Hispani qui
de potestate Sarracenorum se sebtraxerunt, & ad nostram seu genitoris nostri fidem se contulerunt, & praec plum auctoritatis nostrae, qualiter in rcgno nostro Curii suis comitibus conuersari,& nostrum seruitium peragere deberet, scribere & eiS.. dare iussimus: querimoniam aliqui ex his Hispanis nostris auribus retulerunt duo Capita continentem , quorum Vnum est,
quod quando idem Hispani in nostrum regnum venerunt, S locum desertum que ad habitandum occupauerunt, per prae ceptum Domini & genitoris nostri ac nostrum sibi ac successoribus suis ad posisidendum adepti sunt, hi qui inter eos maiores & potentiores crant ad Pal tium venientes , ipsi praecepta regalia sus-ccperunt, quibus susceptis cos qui intex
628쪽
z94 CONCEsSIONI sillos minores & infirmiores crant, loca tamen sita bene excoluisse videbantur,per illorum praeceptorum auctoritatem aut
penitus ab eisdem locis depellere aut sibi ad seruiendum subiicere conati fiunt; Alterum est, quod simili modo de Hispania ventcntes & ad Comites siue vas, sos nostros vel etiam ad vastas Comi intum commendauerunt ad habitandum atque excolendum deserta loca ac ceperunt, quae ubi ab eis exculta sunt, ex quibuslibet occasionibus eos inde exispellere & ad opus proprium retinere, aut aliis propter praemium dare voluerunt.
Quorum neutrum iustum aut rationabile nobis esse videtvt. Et ideo per hanc
nostrae praeceptionis auctoritatem de cernimus atque iubemus, ut hi qui vel nostrum, vel domini & genitoris no stri praeceptum accipere meruerunt, hoc
quod ipsi cum suis hominibus de deserto
excoluerunt, per nostram concessionena habeant. Caeteri vero qui simul cum eis venerunt & loca deserta occupauerunt, quicquid de incerto excoluerunt, abseque ullius inquietudine possideant tam ipsi quam illorum posteritas ; ita dumtaxat ut seruitium nostrum quin
629쪽
PRAECEPTVM. 29sipsum praeceptum accepit pro modo possessionis quam tenet,facere debeat. Hi ve ro qui postea venerunt, & si aut Comutibus , aut Vassis nostris, aut paribus suisse commendauerunt, & ab eis terras ad habitandum acceperunt, sub tali forma eas in futurum & ipsi possideant & sitae
posteritati derelinquant. Hoc nostrae auctoritatis decretum non solum erga praeteritos & praesentes, verum etiam erga fu-.turos qui adhuc ex illis partibus ad nostram fidem venturi sent, conseruandum statuimus, ac de constitutione nostra septem praecepta Vno tenore conscribere iussimus:Qusrum unum in Narbona, auterum in Carcas na, tertium in Rosciliona , quartum in Empuriis, quintum in Barchinona, sextum iii Gerunda, septimum in Biterris haberi praecepimus, &exemplar eorum in Archivo palatij nostri, ut praedicti Hispani ab illis septem
exemplaria accipere & habere possint;& per exemplar quod in palatio retinemus, si rursum querela nobis delata fuerit , facilius possit definiri. Et ut haec nostrae auctoritatis constitutio firmiorem obtineat vigorem, & a fidelibus sancta
630쪽
2 6 covcrss. pRAEC Dei Ecclesiae, plenius per tempora con seruetur, manu propria subterfirmaub mus, & anuli nostri impressione signari iussimus. Data iiiI Id. Februarii auno Christo propitio, tertio Imperi; Domini Ludovici piissimi Augusti,indiet. vIIII. Actum Aquis rani palatio regio in Dei nomine feliciter. Amen. A rnaldus ad viacem Helisachar recognouit.