Disputatio historico-juridica de origine et fontibus legum XII tabularum

발행: 1829년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIRIS CLARISSIMIS

PRAECEPTORIBUS OMNI NOMINE DE SE MERITIS

EA, MUL PAR EST , REVERENTIA

D. D. D.

13쪽

a roposuerat clarissimus ordo Philosophiae Theor. et Litt. Hum in Academia ονaniensi anno 1825

quaeεtionem hanc rhiijudictitur nobilis illa Romanorum traditio, lege M Tabularuin ab Atheniensibus esse petitas;

ita quidem ut, et Veterum ea de re testimoniis examinatis et indole potissimum ipsarum legum explorata, statuatur, utrum quae illarum cum Atticis ac Doricis maxime legibus similitudo reperiatur, ex Romanorum illius aetatis ingenio ac moribus queat Aplicari, an Peregrinae earum Origini sit tribuenda.VMisi responsum ad illam quaestionem , ut de praemi certamen inirem. Praemium cessit Viro Cons. AVERI CAROL EUGENIO LELIEVRE. Placui tamen ordini criptionem meam ecundis Omnare honoribus. Commentationem praemi ornatam anno 1828ε accepiδse mihi igni carunt Viri CL EN EX et VAΝ ΗALL, praecePlorea humanissimi. Eam per

14쪽

Iegerunt, et postquam meam item scriptionem e gendam iis praebuissem , multum iis Ferre inter Se Misae sunt hae commentationes, cum argumenti pertractandi ratione, tum ipsis sententiis et placitis, ad quae ejusdem aryumenti inMeεligatio scriptores duxisset. Haec cum ita essent, et cum ordo philosopho rum e literatorum OManiensium meam quoque acriptionem per e spectatam praemi dignam judicaMisset, Onuerunt Praeceptores, ut eam FPis describendam curarem, et deinde in nostro Athenaeo exercitii causa ad publicam disceptationem pro O

nerem.

Cessi Clarissimorum praeceptorum Otis Scri- Ptionem edo, qualem eam OManium misi, additis tamen et emendatis nonnullis , qua deinde addi aut corrigi oportere deprehendi. Et his praemonilis beneDolum lectorem, ut aeque et benigne dejuoenili hocce pecimine judicet, etiam atque etiam

15쪽

DISPUTATIONIS CONSPECTUS.

INTRODUCTIo Pag 'CAPUT PRIMUM. EXAMINANTUR ETERU TESTIMONIA. D I. Proponuntur veterum testimonia Pag. u. De auctoritates illorum testimoniorum et de sontibus unde petita esse videantur 29 5. Quid de legatione in Graeciam missa existimandum sit. 16 4. De alto Graecorum historicorum silentio 26 p . Quid de legibus Graecis in XII tabulas relatis e veterum testimoniis constet 279 6. De Hermodoro phesio 28

LARUM AEUM LEGIBUS GRAECIS.

I. De singularum tabularum dispositione cum Solonis axonibus collata Ρag. 49 2. De iis legis Capitibus, quae eum legibus Atticis con

Q. De discrimine , quod inter leges Romanas et Atticas intercedit 54

16쪽

9 4. Observationes de legibus tum Doricarum tum aliarum Graecarum civitatum Pag. b

RUM AE POPULI ROMANI MORIBUS ET INGENIO. I. De ingenio et moribus Romano m. eorumque vesti

giis in his legibus Pag. 699 2. De vitae ratione AEt cultu Romanorum e XI Tabulis cognoscendis Iby 5. De reip. conditione, ejusques in XII tabulas essicacia. 75DA. Quid de universa quaestione sit existimandum I9

17쪽

Inde a superioris saeculi initio I quaeri coeptum est, an fides revera esset habenda Livio , Dionysio, aliisque, qui legatos in Graeciam missos, et lege XII tabularum inde petitas esse tradiderunt. Graves hac de re lites inter viros doctos sunt agitatae. Et sane quaestio summi est momenti. Si enim attendimus , quibus laudibus tum veteres a), tum recentiores fere omnes illas leges evexerint, antiquitatis studiosorum maxime intersit oportet scire, utrum in patrio Romanorum solo exortae sint, an vero Graecorum philosophiae et prudentiae civili debeantur. Fuerunt Romani ille populus,

cujus stupendam potentiam nunc etiam suspicimus, cujus victricia semper arma, quae per universum sere terrarum orbem Circumtulit, nunc etiam summam nos tram admirationem excitant. Sed non minores laudes Consecuta est eorum prudentia civilis, cujus rei nescio an ullum melius ' afferri possit argumentum, quam

1 GIAMBATTisae Vico, Principi di una clanga nuου in forno alia natura elle nazione Napoli 1725. Germanice interpretatus est . . EBER , qua editione usi sumus. 2 Loca, quae huc pertinent, congessit GoaeuoFREDus in quatuor fontibus juris cisellis apud OTTONEM in Thesauro Iur. Norn. om. ΙΙΙ. p.

67. Vid etiam quae addidit Oreto in praelatione a d. om. III.

18쪽

omnium sere Europae populorum, fugatis medii aevi

tenebris , in recipiendo Iure Civili Romano consensus. Verum enim vero quid Romanis ex his laudibus super est, si XII tabularum leges revera e Graecia sunt petitae 3 , Qui nunc quoque,' ut de suo tempore ait LI- itys i), n hoc immenso aliarum super alias acervata n rum legum cumulo, sons omnis publici privatique est, Iuris.' Cur tantae sapientiae laudes tribuendae Decemviris, qui sic e peregrinis legibus tantummodo quasdam elegerunt ΤΑ non propterea solum , ut de Romanorum prudentia rite existimare possimus, quaestio illa accuratius pertractanda videtur aliud accedit, quod idem maximo peio suadet Antiquiores scit. Iuris Romani interpretes in XII tabularum legibus restituendis ita saepius sunt versati, ut ad exemplum legum Graecarum vel novas prorsus lege essingerent, vel eas, quas in XII affuisse jam noveramus, ita supplerent et emendarent, ut Graecis legibus prorsus responderent a). Imo Iterius quidam progressi sunt. Sic suerunt, qui contra GELLII, QUINTILIANI et TERTULLIANI auctoritatem , legem illam de debitoribus nectendis in XI Tabulis fuisse negarent, Ob eam tantummodo causam, quod contrarium

statuerat Solon 3).

Cum autem quaestio de origine XII tabularum maxime a collatione legum Graecarum et Romanarumpendeat, quidam dissicultatem moverunt, eam haud facile dijudicari posse, quia nec Solonis, meo Decem i-

fati pag. 3.

19쪽

rorum Leges integras habemus i). Nobis vero, instituta colIatione, quae supersunt reliquiae abunde sussicere videntur, ut satis certum de quaestione judicium seramus. Et quidem de iis, quae de XII tabulis supersunt nulla potest esse dubitatio. Sed quaeri possit, utrum leges illae Atticae, quae servatae sunt in scriptis oratorum , Omnes sint Solonis, an vero recentioris originis. Etenim magnas saepe mutationes subiisse leges Solonis, apud Veteres legimus ain quae si jus privatum etiam Spectaverunt, Vereor, ne temere Omnino agam, si jus, quod ex oratoribus cognovimus, ut quaestionem il- Iam dijudicem , cum XII tabulis conferam. Inprimis hic nobis attendenda est legum recen Sio, quae Euclide archonte est absoluta, quippe qui juris fons tempore oratorum fuisse videtur. Rectis sciΙ. triginta tyrannis, per quos, siκis et refixis legibus, turpis Solonis axonibus illata est Iabes, publice decretum e St, ut leges recenserentur , interea autem Athenienses legibus Solonis et Draconis uterentur 3). At videtur illa recensio maxime jus publicum spectasse, quippe quod praesentim a Tyrannis illis turbatum fuerat. Est enim apud Scholiasten Escuisis apud EssELINGIII d. I. citatum 8 πάτριον πο λιτεία των Αθηναίων καταλυσαντες κ. . . Iuris Privati sons semper Solonis axones fuisse identur, unde etiam CICERO pro Roscio meri C. 5: ejus civitatis' Athenarum), inquit, v sapientissimum n Solonem dicunt suisse eum, qui leges, quibus hodie a quoque utuntur , scripserit. 'Quo tamen tutius de quaestione judicarem, non tantum eas leges , quae aliquam cum Atticis similitudinem habent, ex ingenio Romanorum explicui, sed praeter-

20쪽

ea integrum Caput adjeci, in quo universas leges XII

tabularum e patriis Romanorum moribus petitas esse ostendere Onatus sum; quo Capite etiam praeterea opus fuit, ut si possem resutarem eorum Doctorum Virorum

sententiam, qui lege XII tabularum ab Hermodoro

consectas esse oluerunt.

Caeterum quaestio mihi pertinere tantum visa est ad priores tabulas; nam licet, si leges Graecas descripserunt legati, secundi uti primi anni Decemviri iis uti Potuerunt, tota tamen Decemviratus historia aliud mihi indicare videtur. Causa, cur Decemviri iterum crearentur, et duae posteriores tabulae adjicerentur, tum priorum Decemvirorum fuit ambitio I), tum universe patriciorum fraudes, qui tribunorum ple his potestatem jam abrogatam restitui nolebant I). Revera leges non defuisse , vel potius patricios non ideo iterum creari voluisse Decemviros, ut, quae deessent, supplerentur, vel illud solum probat, quod leges, quas prioribus addi derunt, prorsus iniquae fuerunt 3 , unde eas magis e Decemvirorum libidine fluxisse , quam e patriis moribus aut peregrini populi institutis petitas suisse, ultro patet. Nec etiam insunt in duabus posterioribus tabulis, quae multum ad quaestionem nostram facere videantur, si so- Iam excipias legem de servo noxae dedendo, quae tam arcte cohaeret Cum lege de pauperie quadrupedum, ut, si haec e moribus potius populi Romani , quam e Sol ni legibus petita esse probetur, etiam verisimile fiat, ii

SEARCH

MENU NAVIGATION