Des. Erasmi Roterodami De sarcienda ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber ..

발행: 1642년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

168 PRECAT Io

quam nulli vis esse salutem. Quid superest, nisi ut illa demersa flucti-ctibus , pereamus omnes manctempestatem accersiverunt nobis scelera nostraci agnoscimus .confitemur. Agnoscimus tuam iustitiam,&nostram iniustitiam deploiamus, sed appellamus tuam misericordia, quς, iuxta propheticum Psalmum, superat omnia opera tua. Multum iam poenarum dedimus, tot bellis attriti, tot exactionibus exhausti, tot morborum ac pestilentiarum generibusas icti, tot inundationibus concusus, tot portentis e coelo minantibus territi nec inter haec mala subinde nova lassescentibus, ullus undecunque portus apparet, sed atrociora videntur impendere. Non querimur de severitate tua, mitissime servator,

sed agnoscinius hic quoque tuam nrisericordiam , longe quidem atrociora merueramus. Verum noli, clementissime Iesu , perpendere quid nostiis meritis debeatur , sed quid tuam deceat misericordiam, sine qua

182쪽

qua nec angeli possent subsistere,

nedum nos lutea vascula Miserere nostri, redemptor exorabilis , noli

quod ipsi simus digni , sed hanc

sancto nomini tuo da gloriam. Nopermittas , ut Iudaei, Turcae ac a teri, qui vel non noverunt te, vel

invident tuae gloriae , perpetuo glorientur de nobis , dicantque, tibi est deus eorum ξ ubi redemptor ubi serva ror ubi sponsus , quem iactanes Haec opprobria in te recidunt, dum ex nostris malis aestimatur tua bonitas Desertos credunt, quos non telligunt emendari. lim quum in navi dormires, exorta tempestas minaretur omnibus exitium , ad inclamationem paucorum discipulorum experrectus es, .mox ad vocem tuam Omnipotentem, subsedere fluctus , consilia creventi, tumultus subito versus est in tranquillitatem magnam Agno - verunt elementa muta conditoris imperium. Nunc in hac longe graviore tempestate, qua periclitantur H non

183쪽

a o P REO ATIO non paucorum corpora, sed innumerabiles animae, ad totius Ecclesiae tui periclitantis clamorem rogamus ut expergiscare Tot hominum milia clamant, Domine serva

nos , perimus Tempestas vicit

humanam industriam: imo videmus,opitulari volentium conatus in diversum cedere. Tua voce opus

est, domine Iesu. Tantum dic verbo, Consilesces, tempestas protinus illucescet optata tranquillitas. arsurus eras tot sceleratissimorum hominum milibus si Sodomis reperti fuissent decem iusti. Nunc tot sunt hominum millia, qui diligunt nominis tui gloriam, qui

suspirant decorem domus tuae : in

non ad horum preces , am tua , remittes , ac veterum misericordiarum tuarum recordaberi Non coelesti tuo artificio nostram stulti, clam vertes in tuam gloriam monim proborum mala vertes in Ecclesiae tuae bonum Solet enim tua misericordia tum maxime adesse, quum

184쪽

pROPAc ECCLEsIAE. 7Iquum rebus maxime deploratis, homilaum nec vires nec prudentia possunt opitulari. Tu solus res quamlibet discordes redi eis in concordiam, unicus pacis lautor Sc lator. Tu Chaos illud vetus , in quo nullo ordine nulloque decore confusa iacebant discordia rerum semina,

digessisti admirabili ordineri quae

natura pugnant, aeterno foedere sociasti. At quanto turpius est chaos, ubi nulla est charitas, nulla fides, nulla foedera , nulla legum, talia

praepositorum reverentia, nullus dogmatum consensus, sed velut in dii tono choro suam quisque canit cantionem Inter coelestes orbes nullum est dissidium, elementa suum quaeque locum servant, suis u. E-que funguntur muneribus. Et sponsam tuam, in cuius gratiam condita sunt universa, sine perpetuis dissidiis ire pessum Patieris ut impii

spiritus discordiarum autores , in tuo regno tyrannidem exerceant impune Patieris illum fortem Hri quem

185쪽

sumus domine spiritum tuum , qui dispellat a pectoribus omnium

tuum adorabile nomen profitentium , spiritus impios , luxu , ava- Iitiae, ambitionis, libidinis, vindictae, discordiaeque magistros ut propheticis verbis utamur , Coranundum deus&rex noster crea in nobis, spiritum sanctum innova in visceribus nostris , spiritum sanctum tuum ne auferas a nobis. Red de nobis laeticiam salutaris tu , spiritu principali confirma sponsam tuam , ac sponsae tuae pastores Per hunc spiritum terrena coelestibus conciliasti, per hunc tot linguas, tot

natione , tot hominum tam vacias formas in unum

compegisti , quod tibi capiti suo

per eundem spiritum cohaeret Eumsi dignaberis in omnium cordibus

186쪽

pRO PAC EccLEsIAE. 73 innovare , cessabunt Lillae calamitates externae , aut si minus cessabunt, certe te diligentibus cedent in lucru pietatis Digere hoc cliaos,

domine Iesu , expandat se spiritus tuus super has aquas male fluctuantium dogmatum. Et quoniam spiritus tuus qui iuxta prophetae sermonem continet omnia , scientiam habet etiam vocis, fac ut quemadmodum cunctis in tua domo ei fantibus, uua lux est, unum baptisma, unus deus, una spes, unus spicitus, ita sitri vox una catholicam velitatem profitentium. Ascendens in coelum, triumphantium more, parsisti ex alto preciosa missilii, dedisti dona in hominibus, dilargitus es varia spiritus tui munera. Rursum ex

alto renova veterem nauni licentiam tuam , da ecclesiae tuae labascenti, quod dedisti nascenti. Da principibus timorem tui , ut sic Rem p. administrent, tanquam brexi tibi regum regi rationem de sinculis reddituri da throno tuo sem

187쪽

ut arcana scripturas, non ex humano sensu, sed ex tuo assia tu interpretentur. ma charitatem triplicem , nam a Petro stipulatus es, o vium curam id demandaturiis Da sacerdotibus tuis sobrietatis castitatis amorem Da populo tuo bonam voluntatem obtemperandi

praeceptis tuis, ac promptitudinem obsequendi iis per quos iuxta tuum animum voluisti res humanas administrari. Ita fiet, ut si principes, tuo munere , te digna imperent, si pastores te digna doceant, populus bene imperantibus ac pia docentibus obtemperet , ecclesiae simul cum ordine redeat pristina tum dignitas, tum tranquillitas, ad tui nominis gloriam. Ninivitis internecioni destinatis, simul ut ad poenitentiam conversi sunt , pepecisti

188쪽

pR P Ac Ecc22sIAE. 7s sponsam tuam pedibus tuis advolutam aspernaberist Quae pro sacco habet tu spiria, pro cinere lachrymas Pollicitus es veniam ad te conversis sed ipsum tui muneris est,

ut quis ad te toto pectore convertatur, ut omnia bona nostra redundent in tuam gloriam. Conditores , instaura plasma tuum. Re demptor es , serva mercem tuam. Servator es , ne sinas eos interire

qui toti pendent ex te. Ominus es, assere possessionem tuam. Caput es , subveni membris tuis. Rex es , da legum tuarum reverentiam. Princeps es pacis , inspira nobis charitatem mutuam. Deus es, miserere supplicum. sto, iuxta Pauli dictum , omnia in omnibus , ut universus ecclesiae tuae chorus , concordibus animis,& consonantibus vocibus, pro impetrata misericordia gratias agat

patri filio, spiritu sancto qui

ad absolutum concordia exemplum . personarum proprietate H distin -

SEARCH

MENU NAVIGATION