Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

21쪽

XUIII miror , sed nihil certe ad Vatis nostri magnificentiam , sublimitatem, sapientiam, nobilitatem . Pudet me vestri, Catulle, Tibulle, Properti, P. Naso, cum nihil serme apud vos lego, nisi insanos amores , prostitutarum muliercularum insulsas laudes, flagitiorum etiam vestrorum impudentissimas praedicationes , omnia denique ad emolliendos, atque effae minandos animos pertinentia, nihil serme frugiferum, nihil salubre, nihil

decorum , nihil ingenuo atque honesto homine dignum , ut miseranda mihi interdum videri soleat infirmioris aetatis conditio, cujus teneris adhuc animis , ad omnia quidem , sed praesertim ad deteriora quaeque arripienda secillimis, & ad vitia maxime proclivibus planeque cereis , talia scelerum irritamenta ad eruditionem obtruduntur, unde plus fortasse periculi , quam utilitatis existat , & praeclare cum iis agatur, qui venusta

verba , concinnasque locutiones aucupentur , ct versus inopes rerum , nugasque canoras , ad inanem

sane delectationem appositas, ad solidam utilit tem eerte ineptissimas. Nisi quis sorte uberes inde fructus percipi posse eo contendat , quod de Heroibus, atque adeo de Diis tam indigna, tam

indecora , tam turpia menthintur , quod odiosas putidasque , ac saepe impias assentationes assectant, quod monstrosis absurdisque commentis veritatem implicant atque obseurant, quod demum, squa interdum bona ac salutaria tradunt vitae praecepta , ea multo pluribus miscent vitiorum illecebris, & lenociniis cupiditatum. Cum autem ab ipsemet Horatio praeceptum si

22쪽

Aut prode ise volunt , aut delectare poetae , Aut simul e ucunda , ct idonea dicere visae

. . . . . . - . . . . . . . . L .

non video D quis duplici hoc numere cumulatius perfunctus sit , quam regius hic noster. Poeta, in quem prosecto, siquem in alium , illud co

Omne tulis punctum, qua miscuit utile siles tu.

Et quidem ad delectationem quod attinet, prae ter ea quae superius delibavi, quanta in singulis Psalmis varietas, quae in quibusdam sublunitas , quae in aliix amoenitas, ita aliis suavitas, quam miserabiliter aliqui, alii quam molliter, permulti quam graviter scripti sunt x quanta vero in aliquibus eruditio, & totiuς fere Hebraicae historiae doctrina , ut non immerito dixerit Athan sius , quaecunque in singulis allia libris traduntur, ea in Psalmis contineri r Quantam hinc porro utilitates ad Dei justitiam , clementiam , fidelitatem , providentiam, beneficentiam, quantum homini licet, cognostendam, ad inores castigan dos , ad vitam recte instituendam , ad creata ormnia bona parvi pendenda , ad sempiterna eXpe tenda , ad spem non in bumanis opibus, sed in Divino auxilio, atque in innocentia collocandam, demum ad vitium omne facinusque vitandum, &ad virtutem colendam qua praemii , qua poenae magnitudine proposita , ex uberrimo quasi

23쪽

XX fonte dimanant Quot hie , & quam praecIarae Dei tum laudandi, tum orandi, tum quaecunque iisui sunt , postulandi , tum pro acceptis gratias agendi formulae sippetunt i Quam piae excitantur animi commotiones affectionesque, ut spes erigitur, ut timor incutitur , ut Dei amor accenditur, ut mentis tumor deprimitur, ut mal factorum odium horrorque commoVetura ut paucis , charitatis , beneficentiae , misericordiae studium intendituri Unum mihi ejus rei testem esi se volo , sed eum gravissimum atque locupletismum Augustinum tu, qui, quamvis sua illa scientia adhuc turgidus, qua Scripturas sanctas, quasi humiles , contempserat , quamvis in germano Dei amore , ut ipse ait, adhuc rudis , quamvis Cathecumenus , cum Psalmos attigit: Mas tibi, inquit, voces datam in Psalmis tuis, ct quomodo in Te inflammabar ex eis, ct accendebar eos recitare, F possem, toto orbe terrarum a veryus typhum greneris humanit Quis vero ad Christianam veritatem Religionemque confirmandam plus affert momenti , quam noster, qui futuram humani generis reparationem, Servatoris nostri adventum, cruci tus sere singulos , ad vitam denique reditum , ac triumphalem in caelum ascensum, tam distinete explicateque praenunciat, ut rem gestam scribere potius , quam suturam vaticinari videatur . Qua inobrem Apostoli atque ipse Christus ad ea, quae docerent, stabilienda ex alio libro sere nullo frequentiora argumenta ac testimonia mutuati sunt. Primus David, si Eusebio i in credimus, &

24쪽

XXI futuram Δάςασιν , & extremum judicium, & 1empiternae vitae promissionem aperte docuit , cum nihil horum Moses tradiderit. Veterum porro Sacrificiorum abrogationem, novae Ecclesiae constitutionem, propagationemque mirificam, gentium a superstitioso profanoque ad verum sanctumque

Dei cultum vocationem , commentiorum Num num impiam vanitatem quis luculentius exequitur , & ipsis quasi oculis subjicit Fragilem salissamque improborum selicitatem , parata peccant, bus supplicia , susceptam a Deo innocentiae curam , defensionem , vindictam quis aut gravius, aut dilucidius exponit Ut breviter dicam, Liber his unus , teste Augustino si , eommunis quidam δε-ctrinae thesaurus est, aperte fetulis necessaria subministrans . In angore animi ac dejectione, incertaminibus , in periculis , in perturbationibus , in ealamitatibus, quibus vita impetitur atque exagitatur , hinc solatium , hinc gaudium , hinc robur, hinc praesidium, hinc quies, hinc levamentum & certissime petitur , & assatim suppeditatur , ut merito scripserit Ambrosius e D LAbro Psalmorum profectus est omnium , medicina quaedam salutis humanae 3 Ac demum ita sermonem concluserit e In Psalmo eertat dod trina eum gratia, simul eantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem . Inde tantae in Divinum hunc Librum laudes passim a Sanctis Patribus congerun-etur , Athanasio, Basilio, Chrysostomo, Ambroso, Augustino , Gregorio Magno, Hieronymo,

Cassiodoro; Inde veteri more comparatum erat,

en Pelles. In Plat. Dissilirco by Corale

25쪽

XXII ut Christiani non viri solum , sed & mulieres PDI nos in Ecclesia , in aedibus , in mensa , in

itinere, in agro, . in ipso opere cantitarent I Inde omnibus Ecclesiae ministerio mancipatis lex erat , ut Psalmos omnes memoriter addiscerent , caeteris fere omnibus consuetudo, ut saltem alia

quos ex memoria recitarent, iisque cum naseentem diem auspicarentur , tum cadentem conci

derent . Tot jam exactis saeculis ab ipsis usque

nascentis Ecclesiae incunabulis mos hic constantisῆ me retentiis est, perpetuoque retinebitur, utria i in sacris conventibus diu noctuque canan.

tur , neque alius in Divina Scriptura liber est , qui in privatis publicisque precationibus passiin ab Ecclesia proponatur, quam is, de quo loquimur , unde magnos in hominum animis fructus atque emolumenta provenire posse, satis isstellia git . obest sane non nihil obscuritas ex ignoti exoticique sermonis in alium longe dissimilem religiosa fortasse nimis, sed minime reprehendenda translatione magnam partem prosecta . Sed haec Divinis rebus circumfusa caligo quandam animis nostris religionem objiciat necesse est , qua ad abdita mysteria pervestiganda trepidi nobisque dis. fidentes accedamus , rati magnum aliquid atque humano augustius esse, quod delitescit, sacro veluti quodam velamine obvolutum. Id vero nocitorporem nobis ex desperatione afferte debet , ignorantiamque fovere, sed diligentiam potiuM arcuere , & intelligendi appetitionem excitate , ut Divino scilicet monito obtemperemus , in Psa, mis ipsis saepius iterato , & Deuteronomii cap. I lon-

26쪽

XXIII 6. longe ante scripto ε Erunt verba haee in eo de tuo , ct narrabis ea filis tuis , o meditaberis in eis sedens in domo tua , ct amsulans in itine-υ , dormiens atque consurgens cte. 3 Quod ad nos quoque, non ad Hebraeos solum pertinere, testis est locupletissimus Ioannes c a , immo Christus ipse Dominus , cujus est illud e Serutamini Scripturas . An ego in Horatii, Persit, Juven

iis, aliorumque poetarum obscurissimis locis enucleandis tantopere ingenium torqueam , interpretes consulam, fabulis, historiis, unde ea lucem accipiant, insudem, ut sensa indidem abstrusa expromam , ac velut extundam, quibus demum deprehensis , nihil admodum , aut certe non multum vel ad eruditionem, vel ad vitae utilitatem proficiam, ut vero thesauros longe ditissimos in Sacris Libris alte reconditos defodiam, quibus Mnimus mirifice ornetur atque instruatur , & ad beatam immortalemque vitam comparetur , nihil laborem Num desunt ad eam rem proposita omnibus adjumenta , a Sanctis Patribus, doctissimisque scriptoribus comparata, quibus. Deus ope. Max. nostrae imbecillitati abunde consultum voluit , si modo ejus conscientia dejecti , & ab

omni arrogantia remoti supernae Lucis opem impensis precibus imploremus 3 Et quidem cum nihil frequentius aut in ore habeamus, aut mani bus versemus, aut auribus accipiamus, quam sacras Davidis cantilenas , quam turpe atque imdecorum sit , Uiro praesertim Ecclesiae sacris initiato , eas non percipere , & voce tantum ac

27쪽

XXIV eorporis sensibus usurpare , quid vero sapiant , aut omnino quid dicant , nihil serine assequi lAt vulgatum est illud Apostoli su Si ovem Iin gua , spiritus meus sid est oris mei flatus) orat , mens axiem mea sine fructu est. Oraso spiritu, ο-vabo ct mente , psallam spiritu, psallam ct mente. Ego quidem , ut mihi consulerem , operae pretium me facturum existimavi , si in sacra haee adyta timidum pedem ac trepidantem inferrem , &, duce aliquo praeeunte, abdita in iis Mysteria, si non penitus introspicerem , at aliquantum attingerem , ac velut a limine salutarem . Ducem autem ex multis mihi delegi Ven. Robem

tum Card. Bellarminum , cum quod eum litterae, cui potissimum, ne dicam unice, inhaerere mihi propositum est , reperi curiosiorem , cuius sententiam Graecae atque Hebraicae linguae praesdio diligentissime expiscatur , vulgatamque lectionem & sanctissime retinet , & tuetur acerr me, & explicare nititur per quam studiose, tum quod quaecunque Greci , vel Latini Patres an

tea scripserant, is summatim in suos commentarios ascivit. Hunc itaque fere interpretem adhi-hui , a quo tamen non semel discedere , nulli mihi religioni duxi , cum aliorum interpretati

planior, aut ad Auctoris mentem accommodatior

visa est . Vulgatam porro Scripturae editionem religiosissime secutus, ne latum quidem unguem ab ea excedendum putavi , & siquando Graeca , aut Hebraea volumina subsidio advocavi, id tum feci dumtaxat , cum illa nostrae lucem aliquam

28쪽

XXV afferrent , & quod in hac obscurius erat , dii

eidius explicarent. Sententiis quidem, imo interdum & verbis quae altiorem quandam significationem continerent , quoadilicuit, inhaesi atque institi , in quo Georgium Buchananum Scotum , magnum illum sane poetam , sed nostrae Rel gioni parum faventem , ne dicam , ab ea prorsus alienum, & ex fontibus minus integris suas non semel interpretationes haurientem, paulo Oscitantiorem fuisse animadverti, qui ut suct ingenio & poeticae venustati indulgeret, multa, quae Mysterio non carent , praetermisit , vel in alienum sensum detorsit, extraneas versiones, explicationesque suspiciosas identidem secutus est, s cit denique, ut magis bonus poeta, quam fidus interpres videretur . Ejus carmina vidi equidem postquam mea absolvissem , neque me incepti poenituit , non de ingenii laude certantem , in quo ei libenter concedo, sed syncerae germana que intelligentiae studiosum , de qua me vehe. mentius laborasse profiteor. Vario autem carminum genere , quod & hic factitaverat , uti decrevi , quod ita Psalmos a Davide conscriptos esse, me docuit Bellarminus, qua in re & Η ratium , & Tibullum , & Propertium , & Ov, dium imitari contendi, quoad licuit per longam

viginti amplius annorum desuetudinem, quo tempore meae me vitae rationes paene omnino ab hisce studiis avocarunt. Nam Catullum non prorsus illum quidem neglexi , praesertim in aliquibus Phaleuciis , quo sane in genere , ut dicam quod sentio, eum probavi semper, ut quem mam

29쪽

sime, eum Ipse ingenium ibi praecipue exercuerit suum , credo, quod in eo se plurimum valere sentiret, illumque iccirco & omnes deinceps boni poetae imitati sunt , Sc ego unicum ad i- initandum libentissime proposuerim , siquis. modo spurcitias illas, sordesque, quibus scatet, eluere, Ν & tanquam Augiae stabulum , purgare possit, caeterum in elegiacis non item . Miror sane quam& in his dictionis nitorem, elegantiam venusta tem aureo, illo saeculo dignam , affectus quoque identidem in loco erumpentes , eosque tam te neros, tam molles, tam delicatos, ut nihil supra, Sed illam versuum asperitatem, pentametros praesertim saepe harmoniae omnis expertes , neque apta concinnaque pedum compositione suaviter cadentes , neque sententiam integram , aut ejus partem concludentes , ut plerisque aliis in

usu est , sed cum sequentibus versibus implicatos , quod heroicis convenire melius videtur , probare certe non possvin. Ille quidem hoc os cit ad exemplum Graecorum , apud quos video

ita in usu politum fuisse , quod fortasse id eorum auribus , ob peculiarem ipsorum , nobisque

ignotam pronunciandi rationem , jucundum accideret . Sed fecit vel Graeeos ipsos latine ver

tens , eortimque verbis atque adeo numeris se

viens, vel epistolam potius scribens, quam Elegiam concinnans , vel certe ita pauculas condiadit Elegias , ut ipse non se id agere ac pro teri, vel hoc indicio satis prodat. Epigrammata porro ita composuit , ut sale illo ac dicacitato Contentus , numerox neglexisse videatur . Quidi . quod

30쪽

XXVII quod eo tempore scripsit , quo Latina poesis a

Graecis non ita pridem nata , & nondum satis perpolita Graecam indolem etiam apud Latinos magna ex parte servaret, sicuti quasdam primaevae ruditatis reliquias in verbis aliquot retinebat. Sed paulo post felici Augusti aetate , cum nota modo ad quandam maturitatem perducta esset , sed a summis Poetis, quorum tum magnus pro Ventus extitit , ad supremum dignitatis fastigium

evecta I tum vero omnem exuit asperitatem, &i quasi sui juris effecta , ac dominatrix Graecanicae servitutis jugum excussit . Tunc Tibullus , Propertius, Ovidius, Albinovanus suaviores versus , suisque auribus, hoc est politioribus magis

modulatos atque consonantiores excogitarunt a

Quanquam Propertium id serius factitasse video, vigente scilicet adhuc Graecorum imitatione deceptum , & ad eos primo libro, & primis in elegiis propius accessisse , sed mox vel aliorum Latinorum exemplo , vel suarum mel aurium judicio edoctum , sententiam mutasse , & carmina sua ad venustiores numeros composuisse . Quos qui deinde sunt consecuti , quorum quidem aliquo in pretio opera habentur , in versibus modulandis fere omnes imitati sunt , & praesertim saeculo decimo sexto, quod ego Augustaeo pro ximum judico , Sannaetarius , Pontanus , Bembus, Naugerius , Flaminius , Stro Σχa Pater , & Filius , aliique nonnulli elegantissimi poetae , &Cum veterIbus comparandi . Eorum plerique Tibulli venustatem atque elegantiam , alii Ovidii facilitatem, alii Propertii majestatem sibi propo-

Φ t si . . . site

SEARCH

MENU NAVIGATION