De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

uit , aut ad omnem aeque de Deo hominis testifica

tiorrem, accommodauit.

da bres qui iuxta antiqum vocis usum. Itaque ij duntaxat dichi sunt defungi martyriobesi

seque Dei testes, & martyres, qui certo modo Op rosiore,testimonium Deo perhibuissent siue vexati, aut incommodis affectu citra mortem , sue morte per cruciatus mulctati. Nam quod plerii ite etiamsi naturali morte excessissent, aptatus sit Martyrum titulus,tantum ob exceptas propter Christum aerumnas, in consesso est: Ex eoque usu S. Augustinus in Psal, i 17. ad v. S. Felicem qui ante admotos cruciatus vllos , extinctus in carcere suerat, agnoscit

fuisse vere martyrem. Sed explicatissime S. Chrysostomus orat. de S. Eustathio Antiocheno. Cumenina non fuit let S. Eustathius caesus pro Christo, sed tantum relegatus a patria, eumque nihilominus S.Chrysestomus appellasset martyrem , subveritus, quod opponi polle videbat,non suille scilicet appellanduim martyrem , qui naturali morte perfunctus esset ; respondet S. P. recte a se vocatum martyrem, qui non ipse martyrio, sed ipsi potius martyrium defuit Iet, multisque propter Christum aerumnas gener se excepillei. Multo magis autem qui torti, &cruciatibus tametsi citra monem,)assecti,digni susIunt qui nomine martyrum donarentur. Et ita pas.

sin factum videmus a S.Cypriano, & aliis Patribus. Illustris est locus ex epistola Cypriani I 6. compellantis Mosem & Maximum caeterosque pro fide amictos & tortos, sed citra mortem. Nutantem .. m litotum fidem, martyrij vestri veritate solidastis. Vere

22쪽

De Mart rum ac Martyrynominibus. 3Vere Euangeli j testes,& vere martyres Christi,radi cibus eius innixi super petram robiista mole fundati , disciplinam cum virtute iunxistis ; ad timorem Dei, caeteros prouocastis; martyria vestra, exempla fecistis. J Apertissime idem tradit epist. so. Prae clarum etiam est in eam rem exemplum Eusebii Vercellensis, qui apud Ambrosium sermone 69. quo graues eius cruciatus describuntur martyr almpellatur , quo etiam nomine insignitur in Romano Martyr'logio r. Aug. quam iis eum postea pacifice quieuisse, recte monstret Cardin. Baron. anno 37 I. Notum & illud S. Paulini epist. r. ad Victricium, quem in carcere pro Christo aliqua citra morte Passum, appellat Mimm martyrem. Idem natali r. M 3. S. Felicis, qui post irrogata tormenta dimisius, diu superstes fuerat,man rem sine fanguine,nominat. Haec igitur aliquando fuit vocis propositae 'otio; ut martyres non ij tantum dicerentur qui mortem pro

Christo oppetiissent, sed ij etiam qui aspera pro eo

Perpessi, eo operosiore modo testificati essent, veram esse doctrinam Christi.

Eadem obm Confessorum vitio, postear stricta.

a. Interdum atque late patuit vox confessoris. Et sa- uel sane voeis cortex.Nam idem est Latine confessor, ini Graece Martyri Ex quo antiquo vocis usu, s ctum est, ut sicut olim Ecclesia, a martyrum subtus aram sepulcro, dicebatur martyrium, Piod docent multa loca quae profert Duramus l. I.de rit. c. I n. II.

ita Ecclesia quoque dicta sit confesso, ut idem Duratatus existimat, & ante eum Onuphrius l.de intemA a pret.

23쪽

- nteloquium

rret. vocum Ecclesu. conflio. Et ita habet prior La tria editio Concilii Gangrensis canone et O. Eodem quod ad rem praesentem attinet, in recidit germana notio mihique magis probata, eiusdem vocis, quac fessio apud veteres non templum uniuersum quo conditae essent martyris alicuius exuuiae , sed eam duntaxat templi partem qua sepulcrum illius coimtineretur, de ignabat: cryptam videlicet aut sacellum sub altari, quo fas rum martyris pignut asseruabatur: ad cuius similitudinem locus imus sub gradibus , & niatori Ecclesiarum altari , confessio plexi que appellatur. Nam consueuisse sub altari condi martyrum corpora, patet ex illis verbis Apoc. 6.

iube in altare animas interse lorum propter ve

bum Dei, ct propter immisium quod habebant. Merit'que ita fictum, ut S. Augustinus philosephatur serm. ι i. de Sanctis. Aluia super altare, Corpiis Domini ostiretur. 'e immerito illic iunii vindictam san-vinis pos tutant, ubi etiam pro peccatoribi Christi sanguis e finditur. Praeclare ite S.Ambrosius ep. 83. cum de sacris pignoribus SS. Geruasij, & Prothaiij l.. sub altari condendis ageret. Succedant victimae de triumphales, in locum ubi Christus Hostia est,sed il- lee te super altare, qui pro omnibus palliis est , isti sub laltari qui illius redempti sunt Passione.J Haec confessionis in antiquis libris Ecclesiasticis notio a Bul gerio l. de templis, c. s. multis locis prolatis illustra,

tur, cofirmaturque a Baronio in notis ad Rom.Mase ltyr. γ.Iuli j: & ut vides, aeque monstrat, confessionis Vocem , ex prisco usu,ad martyres quoque consummaips,& pro fide caesos pertinere, id quod etiam diserte liquet ex Hieronymo epist. 2 7.sere in fine. i.. Postea tamen vox confessoris confessioηλ

strictius

24쪽

De Mari rum, ac Mart rinem liv. s

strictius ustupata est,& aristata ad eos qui caesi pro Chtisto non fuisIent, sed vel torti duntaxat essent

citra mortem, vel nondum torti, iam tamen carcere conclusi ellent, mox torquedi; vel certe relegati pro Christo essent in exilium , aut illud illi stagilitati suae dissidentes , veritique ne tormentis frange rentur, praeoccupassent. His enim modis, dictos va riis locis aut temporibus consessores, aduerto, & mam0rabin pro Christo consummatis c' tradistinctos. Nec esset dissicile singularum illarum acceptionum exempla multa congerere , sed ne in re facili multus sim, pavea duntaxat obseruabo. Apud Vietorem erago Vticensem lib. I. non semel, confessor appestatur

qui tormentis vexatus est citra mortem, nomina

timque Maseulum archimimum , ait Victor , per Geiserici inuidiam martyrio exclusum, reuersituri consesserem. S quoque Cyprianus, Aurelium, C lerinum, & Numidicum, etiam si tormenta pasibs, vocat consessores epist. 3 3. 3 Α.& 31.ldem verb CP prianus plerianque Consesseris nomen aptat iis qui nondum torti, essent tamen inclusi vi torquerentur, quos Tertullianus martyres designatosnominauit lib., ad Martyres initio. Eamque Consessoris notionem apud S. Cyprianum, pluribus stabilit Panael. ad epistolam eius nonam num. 2.3c ad lib. Tertul. ad Martyres n. I. annuitque Baron. in notis ad Rom. Martyr. 2.Ianua.l era H. addens tamen, apud alios iam

olim diuersu isse vocis illius usum , neminemque ab eis dictum Consessorem , nisi qui vel tormenta expertus nondum martyrium consum mallet vel interpellatus , Christum coram fidei hostibus confessus esset:Qua ratione,qui fuga confessionem praeuenissent, ct spontaneo exilio tormentis, se subduxis-

A 3 sint,

25쪽

sent, ut sit hum est a S. Paulo primo Eremita,& a D. Basilij maioribus, non siillent nacti consessorum titulum.Sed contrarium conceptis verbis tradit S.Caius Papa in praeclara paraenesi ad c hristianos in

Chromati j aede collectos, initio turbinis a Diocletiato in Ecclesiam concitati, ut resertur in actis S. Se- hastiani & Sociorum. Ibi enim S. Pontifex , Christianis immanitate persecutionis consternatis , duas, ait a Christo illis propositas salutis vias, sartyrij scilicet,subeunda alacriter morte,& consessionis, secedendo voluntarie propter Christu, quod ut facerent, autor fuit omnibus iis quibus Romana commoratio periculosa videretur, usuris oblato per Chromatium in Campania domicilio, & necessariis ad victum. re sine dubio hi quoque voluntarij exules,Consessores sunt appellati, ut assirmabam. Baronius loco allegato, hos voluntarios exules, extorres dictos ait, vetusto illo loquendi genere Certum tamen est, hanc appellationem his quoque aeque frequenter aptatam , qui Christum professi, mulctabantur ex lio. Sic S. Cyprianus epist. 9. agens de Sanctis illis qui inter tormulata, fortes in confessione perstiterant, ait eos post irrogata supplicia extorres esse sa-ctos. Epistola item l . pro eodem accipit, extorrem fieri & pelli a patria. Praeterea epist. i9. ait lapses,' iteratu tentatos & publice Christum consessos , tactos ei te extorres, sicque anterius delictum abluisse: additque mulierem cui nomen Bona, cum constanter renuisset sacrificia idolorum ; extorrem factam,& pulsam in exilium . . Denique epist. 3 3. Aurelium lectorem commendat ob editum insigne sortitudinis specimen, quando extorris fiebat per fidei ho-: in exilium am dabatur. Apud Victorem quoque

26쪽

quoque uticensem initio libri tertij, extorres aperthdicuntur , qui in exilium pulsi pro Christo silerant, non ipsi ultrδ abierant. Itaque quamuis extorres interdum dicti sint illi, quos postremo loco recenseba' mus inter eos quibus olim Consciorum appellatio competebat; tamen non potest dubitari, quin saltem aeque frequenter ea vox , ad quoscumque pro

Christo exules accommodaretur. Et quadrat vocis . cortex ; dictos enim extorres, quasi exhra terram ei se,

ehos,notat Alciatus ad i. nemo Clericis Cod. de silmma Trinit. & fide Cathol. ac proinde etiam ij quos , proprie relegatos dictos volunt, & extorribus vlixo abeuntibus contra ponunt, extorres quoque dici sintuerunt, dcreuera sintdieti.

nam Conses res.

4.praeter hactenus propositas notiones Conse seriti, prout Maruri contradistinguitur, ea est quae nunc Iola viget, desgiratque hominem sancte ac pie viventem, & eatenus Domino confitentem : quamuis .martyrio, nisi incruento & interno, non sit persunctus Expressit pulcherrime hanc Corifestatis a Mar-lyte distinctionem S. Bernardus serm. de S. Benedicto. Tractans enim spiritualem seminationem quae facta est in terra nostra per sanctissimam Trinitatem , per Angelos, A postolos , Martyres, & Consetares, concludit quoad istos de quibus est hic sermo. Martyres, imanifestuni est sortitudinem se- .emiliasse. t oi ro verb Confestares, seminaverunt au- eestitiam,quam in omni vita sua secuti sent.Hoc enim ιε interest inter Martyres & Consesso es, quod inter cePetrum simul omnia relinquentem, δέ Abraham, ιι

27쪽

substantiam mundi in bonos usus expendentem. Siceiiiiii illi,consummati in breui , expleuerunt tempora mulia: Iisti verbqonga & multimoda traxere mar- tolla J In eandem seritentiam Petrus Blesensis trach. de instituti me Episcopi in ipsa metabita loquitur ad Ioannem V igurialensem in AngliaEpiscopum. Sic π studeas impsere Pontificem, ut in Domino vivas, - & in Dominoin moriaris. Verbum Apostoli est: sue vivimus, siue morimur, Domini sumus. Vita qui dem Consesserem,causa martyrem facit. Vbi auteiri persecutioriis causi non imminet, pia in seipsum crudelitas,& desiderium patietvli,vicem martyrij r

Fresse ac late di si mari fles, seceraruntur. F. Habemus ergo,qui presse, & in quodam vocis rigore per inolitin sum probato, martyres sint dicti: Nempe omnes qui mortem pro Christo oppetierunt, cuni ormentis S grauibus aerumnis extrinsecus irrogatis sunt confictati. Caeteri verb- quos recentiore vitris usu ; Conselibres dictos vidia natis; hoc est; qui unque extra fidei causam, ac citra: mortem,acerbum aliquid sinat passi extrinsecus irrogatum,vel ab ipsismet accituminon nisi laxato vocis

rigore , dicti sunt martyres. Distinguit late hoc dui ex Martyrium, autor libri de duplici martyrio inter S.Cypriani op a, & pulchre Origenes tomo F. iis Ioannem, expendens illud de Baptista scriptum Τωan. I. Hic venit in te limonium. Praesitus enim, Je

'Deum, &Christum, &Sanctos Prophetas, mune- intestium & martyrum persunctos, subdit. f Quis-' ' qtiis autem testificatur de veritate, tum verbis, tum ' operibus, quomodocunque fauens illi, is iure testis dicendus est , sed iam fraternituis more , qui admin ratione

28쪽

de Maorum, ac Mart j nominibus. 9

ratione prosecuti sunt, nen pe affectum eorum, qui ιι usque ad mortem certarunt pro veritate, vel sortitim sedine P eos proprie solos nominarunt martyres, seu celestes, qui sui ipserum sanguinis etasione, diuini .e cultus in sterio,testimohium reddidere.Cum serua- .etor etiam, nominet omnes testimonium praebentes cetis,quae de se annulictantur, est,testes, te acum in coelum reciperetur dicendo Apostolis: eritis edmihi testes, tum in Hienisalem, tum in Samaria,& e. usque ad ultimum terrae. Vt autem leprosus ille mundatus munus osteri a Mose praeceptum, ad testimo- renium hoc faciens iis , qui in Christum nondum cre- diderunt,sic ad testimonium asserendum infidelibus, .etum martyres, tum sancti cieteri testificantur, qu certim opera coram hominibus lucent. Vitam enim redegunt, in Christi cruce suminam fiduciam haben- eetes,& testificantes de vera illa luce.JHactenus de vo- eecum notione, & martyrij multiplicitate , cortice 'tenus. Nunc eade duplex martyrii notio distilicie &in y rticulari illustrada & enucleata est, ducto initio a martyrio late ac laxe dicho,quod minus in eo h rendum sit,cum huius causae minus intersit,ut patebit.

Pancarpia Chriniana , .Eclogae ex Patribus

O c martyi tu,susissime es cxplicatissim h proponitur ab Auctore libri de dii plici martyrio, qui

D. Cypriam operibus admix-

29쪽

io pars trus habetur,ita ut si Cypriani vel idonei auctoris opus esset, non alia requirenda videri posset eius tractatio. Verum quisquis fuit qui glorioso S. Cypriani nomine spurium illum suetum honestare voluit, admodum pingue iudicium, de lectorum iudicio, de

obesa eorum nare, ferre visus est. Praeter

paucas namque plagulas hinc inde ex Cypriano decerptas ad mastrucam illam inoeulandam, nihil omnino in co opere est, quod Cyprianum redoleat: estque id adeo obuium, per se , ac citra laboris impensam, ut non sit sagacitas necessaria ad vestiganducura te ad deprehedendum. Et quamuis insulsus mango ad fucu imperitis faciendum, Fortunati & alterius ad eum a se conscripti libri , qui Cypriani germanus foetus est, mentionem ingesserit , signaritque etiam annos quia Christo fluxere ad sanctum v Dque Cyprianum quos ad suam usque aetatem & tempus quo illa scriberet, ducentos quadraginta plus minus interlapsos affirmat : Tamen quod operosum iit affabre mentiri,alia quaedam adiungit,quibus suam fingones ruditatem , satis prodidit. Cuiusmodi est ut caetera premam, quod Diocle tiavi in Christianos saeuientis meminerit

num. I7.cum tamen constet sera illam non paucis

30쪽

paucis a Cypriani mor e annis in Christi

ovile esse grassata- Militem praeterea a Caesare ad Turcas profugientem inducit num. 2 . quamuis quanto posterius innotuerie Turcarum nomen, & Caesarum aduersus eos bella coeperint, nemo in re historica adeo rudis sit, ut ignorct. Quod vero sequandoque Magum num. 2 6. ementiatur,

hoc perspicu E ad illud Graecorum erratum pertinet quo etiam Gregorius Theologus laborauit, de uno eodemque Cypriano Nicomediae passo sub Diocletiano, antea Mago,& Carthaginensi, passo in Africa subValeriano. Eum enim errorem nondum dedoctus, personatus hic Cyprianus, Magicae se impietatis insimulat. .are eum res sibi suas habere iubeo, & ad martyrij lat E a

cepti illustrationem,neglecta eius tractatione aggredior. Et quia martyrium , Ut fert omnium sensus, perpessionem asperorum pro Christo sonat, eaque constituitur,id inprimis generatim prosequar : Tum sigillatim doscendam ad perpessiones quasdam, quae inter incruentas videntur maioris operae, ideoque martyrij late sumpti nomen, dignius implent. Ac vi maior affletur fragrantia, non aliud fere hac prima parte, quam sertum ex amoenissimis Patrum areolis

SEARCH

MENU NAVIGATION