De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

r1 pars I. Cap. I. Iis lectum porrigam, quod quia ex variorum defloratione contexetur, pancarpiam dicere visum est cum Tertulliano L contra Valenti. cap. 12.

Omnem omnino alientem pi, Griperpessonem, late iam martyri, ambitu, contineri.

I. Vandoquidem spe stato vocis cortice, idem martyr, qui testis, ut monstrauimus; &martyrium , idem quod testimonium, quisquis ii commodum aliquod patienter subeundo, testimonium Christo vel virtuti perhibet, siue ut ita dicam, in actu signato, hoc est adhibitis verbis contestatio- veritatis alicuius reuelatae stetis, siue perpsa μη)ere,ctuae optima est ac sortis testificatio, is martyris nomine, &in scriptusis interdum, & frequenter apud Patres holaestatur: illaque eius perpessio,martyrium quoddam dieitur. Signabo illust lora quaedam locL

Perstrictae Scripturae quaeaam a Patribuι Maryrium patientiae antruentibus usurpato.

Ex talptura, non pauci Patres in hanc rem laudant Apostolum et ii. & ir ad Hebraeos. ubi animans eos qui Christianam fidem Iudaismo abiecto amplexi & illumiirati siue baptizati,magnum certamen iustinuerant passionum, affirmat S ms,hoc estanteriorum temporum iustos , multa constanter in causa fidei & iustitiae patiendo, consecutos elle

32쪽

artyrium patientia,umae m. Is

martyrium; non omnes quidem cruentum, sed plerosque duntaxat incruentum , & late sumptum. In his,inquit,agens de fide,initio undecimi capitis , t si omi consecuti soni senes , έν ἀυτη ἐμαρτυ ρη

gneius, Richelius,& passim recentiores, verbum illud Graecum quod vulgatus expressit per eas voces testimonium consecutisunt,ita exposuerint,vt no ferat, iustos quos mox recesset Apostolus,omnes esse ma

tyres , de martyrium in fide consecutos , sed tantum serat eos a Deo approbatos esse,& testimonium suis. se consecutos quod Deo placerent: Tamen si via, uersam Apostoli oratione inspiciamus, squi optimos est interpretandi & germanum sensum eruendi ca- non ut S. Chrysostomus scipe ingeminat ,ὶ videbimur non incongrue fecisse,assi antes, testis nium consequi,in illo Apostoli loco, idem esse quod cons qui martyrium; nec significare, testimonium a Deo accipere, sed Deo reddere,ut aliquoties in sensu pas- suo , non in achmo quem astiuimus,accipienda sint eadem verba citato capite Ii. Sane in calce capi-xis , ubi coiicluditur enumeratio singulorum iust rum propolita toto capite, ad exponendum quod praemi ilum fuerat eos in Christi fide testimonium cile consecutos, ita loquitur Apostolus. Hi omnes te- simonio idei probati, aperte refricans quod praemiserat initio capitis, atque adeo agens de illo ipse testimonio,quod senes,in fide consecutos asseruerat. Ita ut idem plane sit, eos testimonium in fide esse consecutos, S: testimonio fidei csse probatos. In hoc autem pol remo loco, probari testimonio fidei non

ςst fidem perhibere homini testimonium,vel Deum intuitu fidin quam in liomine approbaret , naira

33쪽

quaedam praestitille, aut hominem sibi esse ch, Tum , Voluisse testatuin , quae est multorum huius loci interpretatio: Sed aperte, idem probari r simonio pari, atque compertum esse fidelem te Iem, siue commendari a testimonio per hominem Pra stilo fidei de veritati. Propterea namque Apostolus initio capitis i a. quod statim subsequitur , addit. ideoque nos tantam habentes impositam n 'em 1 Hum. En testium, quorum proseistb est, testimonium non accipere, sed reddere. re manifeste Apostolus, senes quos enumerauerat, testimonium in fide consecutos dixerat, accensuit martyri bus, siue testibus diuinae veritatis eosque in fide Consecutos esse martyrium professus est. Qv d liquet non posse de martyrio cruento accipi, cum plerique eorum quos recensuerat , imo praeter unum Abelem, omnes quos ex nomine signauerat,

placide & naturali morte excessisse legantur. Et tamen de omnibus, siue sigillatim enumeratis siue uniuertim propositis, ait Apostolus : Hi omnes resim monio fidei probati. Nempe testimonio & martyrio saltem late dicto , quale duntaxat in Abrahamo, Mose, Dauide, aliisque permultis ibidem enumeratis,ilicet agnoscere. Et ita optime notauit S.Chrysestomus orat. s. contra Iudaeos, & Theodorus Studita serio. I incatech.

2. In eundem sensum, accipere licet illud dile- discipuli, epistola i. c. s. Des sunt qui te timonium dant in terra ,spiritm, aqua, or sanguis , Er hi tres unim sunt. Duplicem enim eo loco profert Trinitatem, veritati diuinae de Christo Domino at- stantem. Alteram coelestem & increatam, tribus diuinis personis constantem. Alteram terrestem &

34쪽

Mart rium patientia, uniuersis. r s

creatam , spiritu, aqua, & sanguine quae iterii tria unum elle allerit) constitutam. Vt autem diinittam immensam sylvam in erpretationum de ilibus illis testimonium in teriti perhibentibus , videtur cona- modissima quam ex Balduino Cantuariensi l. i. de Euclaar. c. 8. referunt de spiritu iustortivi contribulato', aqua poenitentium , sanguine martyrum; quae tria unum esse dicuntur testificatione, quia in hoc consentiunt, quod singula sint martyriurii de testia ficatio diuinae veritatis : sanguis quidem pressu ac si licte:reliqua duo,saltem large,non tamen omnino improprie &absque vita cum vero martyrio anal gia,quae maxima omnino intercedit,ut alti: t S. Be nardus serm. I .in octaua Paschae; & serna.de S. Clemente. Sed & quod Iacobi I .patientia opus persectum habere dicitur, in commentario attributo S. Thomae, ita accipitur, opus perfectum idem sit quod mar rium. Et fauet D. Augustinus qui perfectos in Ecclesia interpretatur martyres , serm. I p. de verb. Apost. Forte alludetis ad usum priscum Romanum, ex quo Athletae praestantissimi , die bantur perferiti eorum praemia τελεία. Nolo iri

similibus plerisque locis hic appendendis, diliget

tiam probare, quod Pati una sententiae in rem propositam proferendae, multis huiusmodi utriuique diuini instrumenti testimoniis sectae sint 'nec videatur e re lectoris, iis iteratb adducendis, implari pa sinas.

Patrum suffragia.

Quare ad Patres venio, qui innumeris locis as-

firmant quod hic intendimus: Eliu videlicet piam

quamcum

35쪽

16 ' Pars I. Cap. I. quamcunque M patientem perressionem probi h minis, martyrium quod iam, atque adeo martyrij ambitu non solam sanguinis & vitae prostasionem, sed alia quoque contineri. In immensa autem copia adhibendus erit delachus,& selechiora quaedam loca aliis sepositis signanda. Clemens Alexandrinus diserte ita habet ε. strom... cap. . Quid mihi dicitis sinquit) Domine Domice ne , & npia facitis quae dico r qui en m labiis diligit ac populus , cor autem longe habet a Domino , este'. alius alio persuasus,& ei se sua sponte vendidit:.. quicumque autem seruatoris mandata exequuntur, 'de in unaquaque.actione sunt martyres , id est testes, .. iacientes quidem quod vult i mnsequenter autem e. nominantes Dominum,& reipsa testantes, ei cui .. credunt esse carnem, cum eam cruci assixerint cumee vitiis, & concupiscentiis. JSuffragatur S. Methodius apud Epiphanium haer.

64. Exponens enim illud, nos examinam, de id martyribus accommodans, negat, eo nomine illos

tantum este intelligendos in quos procella forensis, aut gentium insectatio detonuerit, sed alios quoque in Ecclesiae pace, multa ut assoletὶ pro Deo, &Wi iustitiae exercitatione perpesbs. Dicat sane inquit)cc etiam Abraham , igne examinatus in visceribus obe. unigenitum filium, ubi mandatum Dei praetulit, ς postquam audiuit, Abraham parce filio tuo,abiecto gladio: probasti nos Deus, igne examinasti nos,v lut igne probatur argentum. Dicat & Iob post puce rulentiae defluxum, & ubi ab amicis improperia ςς pertulit . & corpore male affectus doluit, & per ς procellam loquentem ad ipsum , Deum audiuit: putas me aliter tibi responsum dedisse quam ut

' . . iustus

36쪽

iustus appareas ξ posuisti tribulationes coram n

bis Domine, quo nos velut aurum in fornace pro- bes. Dicant tres illi in camino pueri, rore maden- tes, Ut ne comburerentur igne: probasti nos Deus, ' igne examinasti nos , velut igne probatur argen-

tum, Transuimus per ignem & aquam, & eduxi- stinos ad refrigerationem. Qisare & mihi Meth -dio dicere licebit, ubi in die tua, o Deus omnipotens, aeternus pater Christi , citra dolorem trans greilus fuero ignem , & aquarum naturaminust riam .mutatam habuero , ipserumque impetus es

fugero; Transiui per ignem, & aquam , & eduxi: sti me ad refrigerationem. J

. Luculenter Nazianzenus orat.6.coram Gregorio Nysieno in SS. Martyriim festo habita. DPurificemus noscetipses martyribus fratres,vel ei potius': cui ipsi quoque cruoris sui profusione, veritatis que confessione , purificati, & expiati sunt. Mumdemur ab omni inquinamento carnis , & spiritus, Lauemur , mundii esticiamur , exhibeamus nos etiam corpora nostra, & animas, hostiam viven- tem, sanciam, Deo placentem, rationabilem no stram precationem. Neque enim purus tanto in pretio quicquam habet, quam puritatenx, aut pur gationem. Certemus propter athletas: vincamus propter victores: Testimonium dicamus veritati propter martyres. Hoc illorum certaminibus demus , ut ipsi quoque palmam citequamur, atque eo eiusdein gloriae har edes simus, tam illius, quam a nobis accipiunt, quam illius qiuae in coelis recondi- .eta est: cuius monimenta quaedam ,& exigua signa esunt, quae oculis cernuntur: Aduersiis principatus, is M potestates , certamen ineamus , aduersus inuisi- .

A biles

37쪽

18 I. Cap. r.

biles illos persecutores , dc. tyrannos , aduersus mundi reci ores tenebrarum huius seculi, adue sus spirituales nequitias in coelestibus , dc quae cir- coelestia feruntur, aduersus domesticum atque intestinum vetus bellum, quod in animi perturbationibus situm est , aduersus quotidianos e riam, quae externe accidunt rerum impetus. Iram ς velut belluam quamdam , linguam velut Praea - cutum gladium sustineamus : voluptatem velut ignem extinguamus, Auribus nostris ianuas ap- ponamus quae tempestiue aperiantur . dc clau-: dantur: oculis fraenum iniiciamus, tactum rabie l . borantem , &'gustum vellicantem coerceamus: ne alioqui mors per. senestras nostras ascendat: hoc enim nomine, sensuum sedes vocari existis' mo.)Effusum& petulantem rivium irrideamus. Ne ob rerum penuriam , ante Baal genu flectamus, nec ob metum si auream imaginem adoremus. Hoc unum timeamus , ne quid magis , quam Deum timeamus, diuinaeque imagini per improbam vivendi rationem probrum inseramus. In Om. σΦ nibus fidei scutum allamamus , atque omnia diaboli tela effigiamus. Nam hoc quoque bellum graue, ac periculosum est, haec quoque dimicatio magna,& amplum ac luculentum hoc trophariam.JAd eandem mentem S. Ephrem, in altera SS. Martyrum laudatione. J Sanctorum te Martyrum

discipulum praebet. Nam si te illis discipulum d deris, erunt & ips vicissim tibi magistri optimi, addiscesque ab iis passiones quas inque superare, ac nullatenus eis locum dare: disces quoque ab ' eisdem perseetam fidem , dilectionem Dei, ac

ingentem commiserationis affectum, futurorum,

38쪽

ire bonorum desiderium niam ardentem hi rogum ac flammam virtute Dei, fidequi persecta 'extin-

Xerirnt , atque vicerunt.Q te & tu semper prava ac noxiae concupiscentiae flammmas in teipso restingite, ac vince. Varia illi tormenta superarunt,lpe,qua in Christum erant, suffult,: quocirca & tu

turpes cunctas passiones , casta pi Eque mente , atque cogitatione snperare contende. Vicerunt illi tyrannos sua modestia atque longanimitate. Vince igitur & tu tyrannidem iracundiae, ii sem ingrim ictus arnu . Illi pal. am martyrex fuerunt': at tu in secreto saltem, martyrem persemina te praebe. Illis in aperto certamisa consummaiunt i perfice ius quoque certamen in occulto ; ut in die retributi Nis , corona cui ii ipss doneris : ac in coelesti regno

socius gloriae illorum inueniatis: simulque gaudio

Eleganter & sese, nec infrequenter idem tradit S. Ch sostomus; unum aut alterum duntaxat i cum signabo. Initio orationis in s. Barlaam scratiocinatur. Qui fieri potest,dicet aliquis,ut martyres imitemur: Non enim perseeutionis est lepus. Equidem id etiam scio, persecutionis quideria telis pus non est; at Martyrij esst tempus : luctari uia eius modi tempus n5 ef L at coronartim est tempus:Nia

perseqluintur homines, at persequuntur Daem nes: Non vexat tyrannus, at vexat Diabolus tra rannorum omnium Suissimus: Non obiectas pru-

nas conspicis , at cupiditatis conspicis flammani accensam. Illi prunas calcartini tu naturae pyratii Vcalca : illi cum bestiis pugnarunt, tu iram, immi- tem & ita lom tam belluam fis na: illi aduersus intolerabiles dolores steterun b, tu absurdas , pra-

Is 1 uasque

39쪽

xo Pars I. mp. I. uisque cogitationes, quae in corde tuo' pullulant, vince. Ita Martyres imitabere. Nunc enim no is non est colluctatio aduersus carnem & sanguinem; sed aduersus principes, aduersus potestates, adue sus mundi rectores tenebrarum harum , contra spuritualia nequitiae. Ignis est cupiditas naturae , ignis inextinctus ac perennis , canis est rabidus & ins nus : licet millies eum propellas , millies impetum sicit, nec absistit.Saeua quidem prunarum est flamma , verum hac vehementior est flamma cupidit, tis. Nunquam inducias belli huius obtinemus mun- quam pugnae cessationem obtinemus , dum in hac vita versamur , sed perpetuum est certamen , ut &splendida fiat corona: propterea Paulus nos semper armat, quandoquidem belli est tempus; quam

doquidem vigilat semper hostis. J Optime idem in

Psalmum ni, ubi locum ex S. Ephrem prolatum videtur expressisse. Commendat enim martyrium in occulto, quod in perpessione patiente constituit,& eiusdem cum manifesto rationise Ie docet: quod scut martyr manifestus , coram iudice Deum abnegare renuit, & idcirco letho da.

tur, & coronatur, sic martyr in occulto, urgente

ad scelus Satana, & impatientiam aduersus diuina

scita excutero annitente , Deo iudice coronetur, tanquam martyr proposito, & voluntate, penes quam Vnam, gloria martyrij attenditur. Idem pubcherrime homil. ii. in ad Hebr. post enumeratanctificiorum mysticorum varia genera, quae Vincat rationabilia obsequia, istud quoque non omisit,quod martyrium esse ait, & holocaustum conti

nere admodum assine, & quo presie dicti martyres

sanguinem suum landentςs, Deo litant. - S. Ambio

40쪽

Mart cum patientiae, uniuersim. et i

S. Ambrosus, mysticae huius persecutionis ac martyrii auctores , eiusque multiplicitatem, dili

genter & pro more amoenissime aperit serm. et O. in ' Psalm. ii 8. v. s. expendens illud, fer

me, post tacitam martyrium S. Sebasti ni, cuius tunc natali, eam Psalmi partem, pro concione exponebat. Non solum sinquitὶ persicu-tores sunt qui videntur,sed etiam qui non videntur, E.& multo plures persecutores. sicut enim unus per- α secutsr Rex multis persecutionis praecepta mitte-

bat, de per singulas vel ciuitates, vel prouincias iaerant diuersi persecutores: ita etiam Diabolus mul- iatos ministros suos dirigit,qui non soris tantum , sed iaetiam intus faciant persecutiones, in animis singu- lorum. De his dictum est persecutionibus; omnes ia qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutio rianes patiuntur. Omnes dixit, nullum excepit. Qujs enim potest esse, cum ipse Dominus persecutio- ianum tentamenta toleraverit ὶ persequitur auaritia, . .

persequitur ambitio , persequitur luxuria , perse- ..quitur superbia , persequitur fornicatio. Vnde dc ... Apostolus ait. Fugite fornicationem. Nam quaa is causa fugeres,si non illa te persequereturὶ Est enim tamalus spiritus fornicationis, est malus spiritus aua- ritiae, malus spiritus superbiae. Isti sunt persecutin is res graues, qui sine gladii terrore, mentem homia tanis stequenter elidunt, qui illecebris magis quam is terroribus animos expugnant fidelium. Hi tibi ho- .. stes cauendi. Hi grauiores tyranni, per quos Adam recaptus est.Multi in persecutione publica coronati, vii

occulta hac persecutione ceciderunt. Foris , inquit, re pugnae, intus timores. Aduertis quam graue cena- -

mon sit, quod est intra hominem, ut secum ipse -

SEARCH

MENU NAVIGATION